Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

sedulo fcribo, ut altius repetam. Et fane putabam te, quia tum abfuifti, nihil aliud de Liciniano audisse, quam relegatum ob incestum. Summam enim rerum nunciat fama, non ordinem. Mereor, ut vicissim quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur (folent enim notabilia quædam incidere) perscribas. Denique quicquid voles : dummodo non minus longa epistola nuncies. Ego non paginas tantum, fed etiam versus fyllabasque numerabo. Vale.

[ocr errors]

XII.

C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

1

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Amas Egnatium Marcellinum, atque etiam mihi fæpe commendas: amabis magis, commendabisque, si cognoveris recens ejus factum. Cum in provinciam Quæstor exiffet, scribamque, qui sorte obtigerat, ante legitimum salarii tempus amififfet, quod acceperat fcribæ daturus, intellexit, & ftatuit subsidere apud se non oportere. Itaque reversus, Cæsarem, deinde, Cæsare auctore senatum consuluit, quid fieri de salario vellet. Parva quæstio, fed tamen quæftio. Hæredes fcribæ fibi, præfecti ærarii populo vindicabant. Acta causa est, dixit hæ

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors]

redum advocatus, deinde populi : uterque percommode. Cæcilius Strabo ærario censuit inferendum : Bæbius Macer hæredibus dandum. Obtinuit Strabo. Tu lauda Marcellinum, ut ego ftatim feci. Quamvis enim abunde sufficiat illi, quod eft & à Principe & à Senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo. Omnes enim, qui gloria famaque ducuntur, mirum in modum affenfio & laus à minoribus etiam profecta delectat. Te vero Marcellinus ita reveretur, ut judicio tuo plurimum tribuat. Accedit his, quod fi cognoverit factum suum isto usque penetrasse, necesse est laudis fuæ fpatio & cursu & peregrinatione lætetur. Etenim nefcio quo pacto vel magis homines juvat gloria lata, quam magna. Vale.

XIII.

C. PLINIUS TACITO SUO S.

ALVUM te in urbem veniffe gaudeo, venisti autem fiquando alias, nunc maxime mihi defideratus. Ipfe pauculis adhuc diebus in Thufculano commorabor, ut opusculum, quod est in manibus, absolvam. Vereor enim, ne fi hanc intentionem jam in finem laxavero, ægre

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

resumam: interim, ne quid festinationi meæ pereat, quod sum præsens petiturus, hac quafi præcursoria epistola rogo, sed prius accipe causas rogandi, deinde ipfum, quod peto. Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius prætextatus. Huic ego, Studes ? inquam. Respondit, Etiam. Ubi? Mediolani. Cur non hic ? & pater ejus ? (erat enim una, atque etiam ipse adduxerat puerum) quia. nullos híc præceptores habemus. Quare nullos ? Nam vehementer intererat veftra, qui patres estis (& opportune complures patres audiebant) liberos vestros hic potiffimum difcere, Ubi enim aut jucundius morarentur, quam in patria ? aut pudicius continerentur, quam sub oculis parentum ? aut minore fumptu, quam domi? Quantulum eft ergo collata pecunia conducere præceptores ? quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea, quæ peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur) impenditis, adjicere mercedibus ? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus fum pro Republ. noftra, quafi pro filia vel parente tertiam partem ejus, quod conferre vobis placebit, dare. Totum etiam pollicerer, nifi timerem, ne hoc

[merged small][ocr errors]

.

[ocr errors]

munus meum quandoque ambitu corrumperetur : ut accidere multis in locis video, in quibus præceptores publice conducuntur. Huic vitio uno remedio occurri poteft, fi parentibus solis jus conducendi relinquatur, iifdemque religio recte judicandi neceffitate collationis addatur. Nam qui fortaffe de alieno negligentes, certe de suo diligentes erunt: dabuntque operam, ne eam à me pecuniam non nifi dignus accipiat, si accepturus & ab ipsis erit. Proinde consentite, conspirate, majoremque animum ex meo fumite, qui cupio effe quamplurimum, quod debeam conferre. Nihil honestius præftare liberis veftris, nihil gratius patriæ potestis. Edoceantur hîc, qui hîc nafcuntur, ftatimque ab infantia natale folum amare, frequentare consuescant : atque utinam tam claros præceptores inducatis, ut à finitimis oppidis ftudia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant! Hæc putavi altius, & quasi à fonte repetenda : quo magis fcires, quam gratum mihi foret, fi fufciperes, quod injungo. Injungo autem, & pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiorum, quæ ad te ex admira

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

tione ingenii tui convenit, circumspicias præ-
ceptores, quos folicitare poffimus : fub ea ta-
men conditione, ne cui fidem meam obstrin-
gam. Omnia enim libera parentibus fervo.
Illi judicent, illi eligant: ego mihi curam tan-
tum, & impendium vindico. Proinde, fi quis
fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc
ea lege, ut hinc nihil aliud certum, quam fidu-
ciam fuam ferat. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

XIV. C. PLINIUS PATERNO SUO S.

al

Tu fortaffe orationem, ut foles, & flagitas, &
expectas : at ego quasi ex aliqua peregrina de-
licataque merce, lusus meos tibi prodo. Ac-
cipies cum hac epistola hendecasyllabos nostros :
quibus nos in vehiculo, in balineo, inter cænam
oblectamus otium temporis. His jocamur, lu-
dimus, amamus, dolemus, querimur, irafcimur:
describimus aliquid modo pressius, modo ela-
tius : atque ipfa varietate tentamus efficere, ut
alia aliis, quædam fortasse omnibus placeant.
Ex quibus tamen, fi nonnulla tibi paulo petu-
lantiora videbuntur, erit eruditionis tuæ cogi-
tare summos illos & graviffimos viros, qui talia

« VorigeDoorgaan »