Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fcripferunt, non modo lafcivia rerum, fed ne verbis quidem nudis abftinuiffe: quæ nos refugimus, non quia feveriores, (unde enim?) fed quia timidiores fumus. Scimus alioqui hujus opufculi illam effe veriffimam legem, quam Catullus expreffit,

Nam caftum effe decet pium poëtam
Ipfum, verficulos nihil necesse eft :

Qui tunc denique habent falem & leporem,
Si funt molliculi, & parum pudici.

Ego quanti faciam judicium tuum, vel ex hoc potes æftimare, quod malui omnia à te penfitari, quam electa laudari. Et fane, quæ funt commodiffima, definunt videri cum paria effe cœperunt. Præterea fapiens fubtilifque lector debet non diverfis conferre diverfa, fed fingula expendere: nec deterius alio putare, quod eft in fuo genere perfectum. Sed quid ego plura ? Nam longiore præfatione vel excufare, vel commendare ineptias, ineptiffimum eft. Unum illud prædicendum videtur, cogitare me has nugas meas-ita infcribere, Hendecafyllabi, qui titulus fola metri lege conftringitur. Proinde five epigrammata, five edyllia, five eclogas, five (ut multi) poëmata, feu quod aliud vocare malu

eris, licebit voces: ego tantum Hendecafyllabos præfto. A fimplicitate tua peto, ut, quod de libello meo dicturus es aliis, mihi dicas. Neque eft difficile, quod poftulo. Nam fi hoc opufculum noftrum, aut potiffimum effet, aut folum, fortaffe poffet durum videri dicere, Quære quod agas: molle & humanum eft, Habes quod agas.

Vale.

XV. C. PLINIUS FUNDANO SUO S.

SIQUID omnino, hoc certe judicio facio, quod Afinium Rufum fingulariter amo. Eft homo eximius, & bonorum amantiffimus. Cur enim non me quoque inter bonos numerem? Idem Cornelium Tacitum (fcis quem virum) arcta familiaritate complexus eft. Proinde, fi utrumque noftrum probas, de Rufo quoque neceffe est idem fentias, cum fit ad connectendas amicitias vel tenaciffimum vinculum, morum fimilitudo. Sunt ei liberi plures. Nam in hoc quoque functus eft optimi civis officio, quod fœcunditate uxoris large frui voluit eo feculo, quo plerifque etiam fingulos filios orbitatis præmia graves faciunt: quibus ille defpectis, avi

quoque nomen affumpfit. Eft enim avus & quidem ex Saturio Firmo, quem diliges, ut ego, fi ut ego, propius infpexeris. Hæc eo pertinent, ut fcias, quam copiofam, quam numerofam domum uno beneficio fis obligaturus: ad quod petendum, voto primum, deinde bono quodam omine adducimur. Optamus enim tibi, ominamurque in proximum annum Confulatum. Ita nos virtutes tuæ & judicia Principis augurari volunt. Concurrit autem, ut fit eodem anno quæitor maximus ex liberis Rufi Afinius Baffus, juvenis (nefcio an dicam, quod me pater & fentire & dicere cupit, adolefcentis verecundia vetat) ipfo patre melior. Difficile eft, ut mihi de abfente credas, quanquam credere foles omnia. Tantum in illo induftriæ, probitatis, eruditionis, ingenii, ftudii, memoriæ denique effe, quantum expertus invenies. Vellem tam ferax feculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Baffo præferre deberes. Tum ego te primus hortarer, moneremque, circumferres oculos, ac diu penfitares, quem potiffimum eligeres. Nunc vero, fed nihil volo de amico meo arrogantius dicere, hoc folum dico, Dignum effe juvenem, quem

more majorum in filii locum affumas. Debent autem fapientes viri, ut tu, tales quafi à Rep. liberos accipere, quales à natura folemus optare. Decorus erit tibi confuli quæftor patre prætorio: propinquis confularibus: quibus judicio ipforum, quanquam adolefcentulus adhuc, jam tamen invicem ornamento eft. Proinde indulge precibus meis, obfequere confilio: & ante omnia, fi feftinare videor, ignofce: primum, quia votis fuis amor plerumque præcurrit: deinde quod in ea civitate, in qua omnia quafi ab occupantibus aguntur; quæ legitimum tempus expectant, non matura fed fera funt: in fumma, quod rerum, quas affequi cupias, præfumptio ipfa jucunda eft. Revereatur jam te Baffus ut confulem: Tu dilige illum, ut quæftorem. Nos denique utriufque veftrum amantiffimi, duplici lætitia perfruamur. Etenim cum fic te, fic Baffum diligamus, ut & illum cujufcunque, & tuum quemcunque quæftorem in petendis honoribus omni ope, omni labore, gratia fimus juvaturi, perquam jucundum nobis erit fi in eundem juvenem ftudium noftrum & amicitiæ meæ & confulatus tui ratio contulerit: fi denique precibus

M

meis tu potiffimus adjutor accefferis, cujus Senatus & fuffragio libentiffime indulgeat, & teftimonio plurimum credat. Vale.

XVI. C. PLINIUS VALERIO PAULINO

SUO S.

GAUDE meo, gaude tuo, gaude etiam pub

lico nomine. Adhuc honor ftudiis durat. Proxime cum dicturus apud Centumviros effem, adeundi mihi locus, nifi à tribunali, nifi per ipfos judices, non fuit: tanta ftipatione cætera tenebantur. Ad hoc quidam ornatus adolefcens, fciffis tunicis, ut in frequentia folet, fola velatus toga perftitit, & quidem horis feptem. Nam tamdiu dixi, magno cum labore, fed majore cum fructu. Studeamus ergo, nec defidiæ noftræ prætendamus alienam. Sunt qui audiant, funt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus, dignum chartis elaboremus. Vale.

XVII. C. PLINIUS GALLO SUQ S.

Er admones, & rogas ut fufcipiam abfentis

Corelliæ caufam contra C. Cæcilium, confulem

« VorigeDoorgaan »