designatum. Quod admones, gratias ago : quod ille in gerendis consiliator & rector: ille denique in omnibus officiis noftris, quanquam & imbecillus & senior, quafi juvenis & validus conspiciebatur. Quantum ille famæ meæ domi, in publico, quantum etiam apud Principem adftruxit? Nam cum forte de bonis juvenibus apud Nervam Imperatorem fermo incidiffet, & plerique me laudibus ferrent: paulisper fe intra filentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat : deinde gravitate, quam noras, Neceffe eft (inquit) parcius laudem Secundum; quia nihil nisi ex confilio meo facit. Qua voce tribuit mihi, quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientiffime, cum omnia ex consilio fapientiflimi viri facerem. Quinetiam moriens, filiæ fuæ (ut ipfa folet prædicare) multos quidem amicos (inquit) tibi in longiore vita paravi, præcipuos tamen Secundum, & Cornutum. Quod dum recordor, intelligo mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentiffimi viri deftituiffc. Quare ego vero Corelliæ adero promptiffime, nec fubire offensas recusabo: quanquam non fólum veniam me, verum etiam laudem apud istum ipsum, à quo, ut ais, nova lis fortaffe ut fæminæ intenditur, arbitror consecuturum, fi hæc eadem in actione latius scilicet, & uberius, quam epistolarum angustiæ finunt, contigerit mihi vel in excusationem, vel etiam in commendationem meam dicere. Vale. XVIII. C. PLINIUS ANTONINO SUO S. QuemadMOI UEMADMODUM magis approbare tibi poffum, quantopere miror Epigrammata tua Græca, quam quod quædam æmulari Latine, & exprimere tentavi? In deterius quidem accidit hoc, primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia: ac potius, ut Lucretius ait, egeftate patrii fermonis. Quod fi hæc, & quæ funt Latina, & mea habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse eis gratiæ, quæ & à te, & Græce proferuntur ? Vale. XIX. cd C. INIUS HISPULLÆ SUÆ S. Cum fis pietatis exemplum, fratremque optimum & amantiffimum tui pari charitate dilexeris, filiamque ejus ut tuam diligas, nec tantum amitæ ejus, verum etiam patris amifli apud calle affectum repræsentes, non dubito maximo tibi gaudio fore, cum cognoveris dignam patre, dignam te, dignam avo evadere. Summum eft acumen, summa frugalitas : amat me, quod caftitatis indicium eft. Accedit his ftudium literarum, quod ex mei charitate concepit. Meos libellos habet, lectitat, edifcit etiam, Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto, cum egi, gaudio afficitur? Difponit, qui nuncient fibi, quem assensum, quos clamores excitarim, quem eventum judicii tulerim. Eadem fiquando recito, in proximo discreta velo sedet, laudefque noftras avidiffimis auribus excipit. Verfus quidem meos cantat, formatque cithara, non artifice aliquo docente, fed amore, qui magister est optimus. His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis majoremque indies futuram effe concordiam. Non enim ætatem meam aut corpus, quæ paulatim occidunt ac senescunt, fed gloriam diligit. Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis præceptis institutam : quæ nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum honestumque : quæ denique amare me ex tua prædicatione consueverit. Nam cum matrem meam parentis loco vene rêre, meque à pueritia ftatim formares, lau- XX. C. PLINIUS NONO MAXIMO SUO S. Quid senserim de fingulis libris tuis, notum In quo XXI. C. PLINIUS VELIO CEREALI SUO S. TRISTEM & acerbum cafum Helvidiarum |