Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

defignatum. Quod admones, gratias ago : quod rogas, queror. Admoneri enim debeo, ut fciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpiffimum eft. An ego tueri Corelli filiam dubitem? Eft quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaritas, fed tamen amicitia. Accedit huc dignitas hominis, atque hic ipfe cui destinatus est honor. Cujus nobis hoc major agenda reverentia eft, quod jam illo functi fumus. Naturale eft enim, ut ea quæ quis adeptus eft, ipfa quam ampliffima exiftimari velit. Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiæ, omnia ifta frigida & inania videntur. Obverfatur oculis ille vir, quo neminem ætas noftra graviorem, fanctiorem, fubtiliorem denique tulit: quem ego cum ex admiratione diligere cœpiffem, quod evenire contra folet, magis admiratus fum, poftquam penitus infpexi. (Infpexi enim penitus.) Nihil à me ille fecretum, non joculare, non ferium, non trifte, non lætum. Adolefcentulus eram, & jam mihi ab illo honor, atque etiam, (audebo dicere) reverentia, ut æquali habebatur. Ille meus in petendis honoribus fuffragator, & teftis: ille in inchoandis deductor & comes:

ille in gerendis confiliator & rector: ille denique in omnibus officiis noftris, quanquam & imbecillus & fenior, quafi juvenis & validus confpiciebatur. Quantum ille famæ meæ domi, in publico, quantum etiam apud Principem adftruxit? Nam cum forte de bonis juvenibus apud Nervam Imperatorem fermo incidiffet, & plerique me laudibus ferrent: paulifper se intra filentium tenuit, quod illi plurimum auc toritatis addebat: deinde gravitate, quam noras, Neceffe eft (inquit) parcius laudem Secundum, quia nihil nifi ex confilio meo facit. Qua voce tribuit mihi, quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non fapientiffime, cum omnia ex confilio fapientiffimi viri facerem. Quinetiam moriens, filiæ fuæ (ut ipfa folet prædicare) multos quidem amicos (inquit) tibi in longiore vita paravi, præcipuos tamen Secundum,

Cornutum. Quod dum recordor, intelligo mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentiffimi viri destituisse. Quare ego vero Corelliæ adero promptiffime, nec fubire offenfas recufabo: quanquam non fólum veniam me, verum etiam laudem apud iftum ipfum, à quo, ut ais, nova lis fortaffe

ut fœminæ intenditur, arbitror confecuturum, fi hæc eadem in actione latius fcilicet, & uberius, quam epiftolarum anguftiæ finunt, contigerit mihi vel in excufationem, vel etiam in commendationem meam dicere. Vale.

XVIII. C. PLINIUS ANTONINO SUO S.

QUEMADMODUM magis approbare tibi posfum, quantopere miror Epigrammata tua Græca, quam quod quædam æmulari Latine, & exprimere tentavi? In deterius quidem accidit hoc, primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia: ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii fermonis. Quod fi hæc, & quæ funt Latina, & mea habere tibi aliquid venuftatis videbuntur, quantum putas ineffe eis gratiæ, quæ & à te, & Græce proferuntur? Vale.

XIX. C. PLINIUS HISPULLE SUE S.

CUM fis pietatis exemplum, fratremque opti

mum & amantiffimum tui pari charitate dilexeris, filiamque ejus ut tuam diligas, nec tantum amitæ ejus, verum etiam patris amiffi

affectum repræfentes, non dubito maximo tibi gaudio fore, cum cognoveris dignam patre, dignam te, dignam avo evadere. Summum eft acumen, fumma frugalitas: amat me, quod caftitatis indicium eft. Accedit his ftudium literarum, quod ex mei charitate concepit. Meos libellos habet, lectitat, edifcit etiam. Qua illa follicitudine cum videor acturus, quanto, cum egi, gaudio afficitur? Difponit, qui nuncient fibi, quem affenfum, quos clamores excitarim, quem eventum judicii tulerim. Eadem fiquando recito, in proximo difcreta velo fedet, laudefque noftras avidiffimis auribus excipit. Verfus quidem meos cantat, formatque cithara, non artifice aliquo docente, fed amore, qui magister eft optimus. His ex caufis in fpem certiffimam adducor, perpetuam nobis majoremque indies futuram effe concordiam. Non enim ætatem meam aut corpus, quæ paulatim occidunt ac fenefcunt, fed gloriam diligit. Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis præceptis inftitutam: quæ nihil in contubernio tuo viderit, nifi sanctum honeftumque : quæ denique amare me ex tua prædicatione confueverit. Nam cum matrem meam parentis loco vene

rêre, meque à pueritia ftatim formares, laudare, talemque qualis nunc uxori meæ videor, ominari folebas. Certatim ergo tibi gratias agimus. Ego, quod illam mihi, illa, quod me fibi dederis, quafi invicem elegeris. Vale.

XX.

C. PLINIUS NONO MAXIMO SUO S.

QUID fenferim de fingulis libris tuis, notum tibi, ut quemque perlegeram feci. Accipe nunc, quid de univerfis generaliter judicem. Eft opus pulchrum, validum, acre, fublime, varium, elegans, purum, figuratum, fpatiofum etiam, & cum magna tua laude diffusum. In quo tu ingenii fimul, dolorifque velis latiffime vectus es, & horum utrumque invicem adjumento fuit. Nam dolori fublimitatem & magnificentiam ingenium; ingenio vim & amaritudinem dolor addidit. Vale.

XXI. C. PLINIUS VELIO CEREALI SUO S.

TRISTEM

RISTEM & acerbum cafum Helvidiarum fororum! utraque à partu, utraque filiam enixa deceffit. Afficior dolore, nec tamen fupra mo

« VorigeDoorgaan »