Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dum doleo, ita mihi luctuofum videtur, quod puellas honeftiffimas in flore primo fœcunditas abftulit. Angor infantium forte, quæ funt parentibus ftatim, & dum nafcuntur, orbatæ. Angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine. Nam patrem illarum defunctum quoque perfeverantiffime diligo, ut actione mea, librisque teftatum eft: cui nunc unus ex tribus liberis fupereft, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam defolatus fulcit, act fuftinet. Magno tamen fomento dolor meus acquiefcet, fi hunc faltem & incolumem, paremque illi patri, illi avo fortuna fervaverit. Cujus ego pro falute, pro moribus, hoc fum magis anxius, quod unicus factus eft. Nosti in amore mollitiem animi mei, nofti metus. Quo minus te mirari oportebit, quod plurimum ti meam, de quo plurimum fpero. Vale,

XXII. C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.

INTERFUL

NTERFUI Principis optimi cognitioni in confilium affumptus. Gymnicus agon apud Viennenfes ex cujufdam teftamento celebrabatur. Hunc Trebonius Rufinus, vir egregius, nobif

que amicus, in. Duumviratu fuo tollendum, abolendumque curavit. Negavit ex auctoritate publica feciffe. Egit ipfe caufam non minus feliciter, quam diferte. Commendabat actionem, quod tanquam homo Romanus & bonus civis in negotio fuo mature & graviter loquebatur. Cum fententiæ rogarentur, dixit Junius Mauricus (quo viro nihil firmius, nihil verius) non effe reftituendum Viennenfibus agona: adjecit, Vellem etiam Romæ tolli poffet: Conftanter, inquis, & fortiter. Quidni? Sed hoc Maurico novum non eft. Idem apud Nervam Imperatorem non minus fortiter. Cœnabat Nerva cum paucis: Vejento proximus, atque etiam in finu recumbebat. Dixi omnia, cum hominem nominavi. Incidit fermo de Catullo Meffalino, qui luminibus orbatus, ingenio fævo mala cæcitatis addiderat. Non verebatur, non erubefcebat, non miferebatur. Sæpius à Domitiano non fecus ac tela, quæ & ipfa cæca & improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. De hujus nequitia, fanguinariifque fententiis, in commune omnes fuper cœnam loquebantur. Tum ipfe Imperator, Quid putamus paffurum fuiffe, fi vive

ret? & Mauricus, Nobifcum conaret. Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores Viennenfium infecerat, ut nofter hic omnium. Nam Viennenfium vitia intra ipfos refident, noftra late vagantur. Utque in corporibus, fic in imperio graviffimus eft morbus, qui à capite diffunditur. Vale.

XXIII. C. PLINIUS POMPONIO BASSO SUO S.

MAGNAM cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi, te, ut fapientia tua dignum eft, & difponere otium, & ferre, habitare amoeniffime, & nunc terra, nunc mari corpus agitare: multum difputare, multum audire, multum lectitare: cumque plurimum fcias, quotidie tamen aliquid addifcere. Ita fenefcere oportet virum, qui magiftratus ampliffimos gefferit, exercitus rexerit, totumque fe Reip. quamdiu decebat, obtulerit. Nam & prima vitæ tempora, & media patriæ, extrema nobis impertire debemus, ut ipfæ leges monent, quæ majorem annis LX. otio reddunt. Quando mihi licebit? quando per ætatem honestum erit imitari iftud pulcherrimæ quietis exem

plum? quando feceffus mei, non defidiæ nomen, fed tranquillitatis accipient? Vale.

XXIV. C. PLINIUS FABIO VALENTI SUO S.

PROXIME cum apud centumviros in quadruplici judicio dixiffem, fubiit recordatio egiffe me juvenem, æque in quadruplici. Proceffit animus, ut folet, longius: cœpi reputare, quos in hoc judicio, quos in illo focios laboris habuiffem. Solus eram, qui in utroque dixiffem : tantas converfiones, aut fragilitas mortalitatis, aut fortunæ mobilitas facit. Quidam ex iis, qui tunc egerant, decefferunt, exulant alii: huic ætas, & valetudo filentium fuafit: hic fponte beatiffimo otio fruitur: alius exercitum regit: illum civilibus officiis Principis amicitia exemit. Circa nos ipfos quam multa mutata sunt, studiis proceffimus, ftudiis periclitati fumus: rurfufque proceffimus. Profuerunt nobis bonorum amicitiæ, bonorum obfuerunt, iterumque profunt. Si computes annos, exiguum tempus: fi vices rerum, ævum putes. Quod poteft effe documento, nihil defperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe

circumagi. Mihi autem familiare eft, omnes cogitationes meas communicare, iifdemque te vel præceptis vel exemplis monere, quibus ipfe me moneo, quæ ratio hujus epiftolæ fuit. Vale.

XXV. C. PLINIUS MESSIO MAXIMO SUO S.

SCRIPSERAM tibi verendum effe, ne ex tacitis fuffragiis vitium aliquod exifteret. Factum eft. Proximis comitiis in quibufdam tabellis multa jocularia, atque etiam foeda dictu: in una vero pro candidatorum nominibus, fuffragatorum nomina inventa funt. Excanduit Senatus, magnoque clamore ei qui fcripfiffet, iratum Principem eft comprecatus: ille tamen fefellit, & latuit, fortaffe etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re, tam ferio tempore, tam fcurriliter ludat? qui denique omnino in Senatu dicax, & urbanus, & bellus eft? Tantum licentiæ pravis ingeniis adjicit illa fiducia. Quis enim fciet? popofcit tabellas, ftylum accepit, demifit caput, neminem veretur, fe contemnit. Inde ifta ludibria, fcena & pulpito digna. Quo te vertas? quæ remedia conquiras? ubique vitia

« VorigeDoorgaan »