Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

3

dum doleo, ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honeftiffimas in flore primo foecunditas abstulit. Angor infantium forte, quæ sunt parentibus ftatim, & dum nafcuntur, orbatæ. Angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine. Nam patrem illarum defunctum quoque perseverantiffime diligo, ut actione mea, librisque teftatum eft: cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam defolatus fulcit, ac sustinet. Magno tamen fomento dolor meus acquiefcet, fi hunc saltem & incolumem, paremque illi patri, illi avo fortuna servaverit. Cujus ego pro salute, pro moribus, hoc fum magis anxius, quod unicus factus est. Nofti in amore mollitiem animi mei, nosti metus. Quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero, Vale,

[ocr errors]

XXII. C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SVO S.

INTERFUI

ERFUI Principis optimi cognitioni in confilium assumptus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cujufdam testamento celebrabatur. Hunc Trebonius Rufinus, vir egregius, nobis

2

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

que amicus, in. Duumviratu fuo tollendum;
abolendumque curavit. Negavit ex auctorita-
te publica feciffe. Egit ipse caufam non mi-
nus feliciter, quam diserte. Commendabat
actionem, quod tanquam homo Romanus &
bonus civis in negotio suo mature & graviter
loquebatur. Cum fententiæ rogarentur, dixit
Junius Mauricus (quo viro nihil firmius, nihil
verius) non esse restituendum Viennensibus ago-
na: adjecit, Vellem etiam Romæ tolli posset:
Constanter, inquis, & fortiter. Quidni? Sed
hoc Maurico novum non eft. Idem apud Ner-
vam Imperatorem non minus fortiter. Cæna-
bat Nerva cum paucis: Vejento proximus, at-
que etiam in finu recumbebat. Dixi omnia,
cum hominem nominavi. Incidit fermo de
Catullo Messalino, qui luminibus orbatus, in-
genio fævo mala cæcitatis addiderat. Non ve-
rebatur, non erubescebat, non miferebatur.
Sæpius à Domitiano non secus ac tela, quæ &
ipsa cæca & improvida feruntur, in optimum
quemque contorquebatur. De hujus nequitia,
sanguinariisque fententiis, in commune omnes
super coenam loquebantur. Tum ipse Impe-
rator, Quid putamus passurum fuiffe, fi vive-

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

ret? & Mauricus, Nobiscum coenaret. Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores Viennensium infecerat, ut nofter hic omnium. Nam Viennensium vitia intra ipsos resident, noftra late vagantur. Utque in corporibus, fic in imperio gravissimus eft morbus, qui à capite diffunditur. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

XXIII. C. PLINIUS POMPONIO BASSO SUO S.

Magnam

AGNAM cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi, te, ut fapientia tua dignum est, & disponere otium, & ferre, habitare amoenissime, & nunc terra, nunc mari corpus agitare: multum disputare, multum audire, multum lectitare: cumque plurimum scias, quotidie tamen aliquid addiscere. Ita fenefcere oportet virum, qui magistratus amplissimos gelferit, exercitus rexerit, totumque fe Reip. quamdiu decebat, obtulerit. Nam & prima vitæ tempora, & media patriæ, extrema nobis impertire debemus, ut ipsæ leges monent, quæ majorem annis Lx. otio reddunt. Quando mihi licebit ? quando per ætatem honeftum erit imitari iftud pulcherrimæ quietis exem

[ocr errors]

plum? quando secessus mei, non defidiæ nomen, fed tranquillitatis accipient? Vale.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Proxime cum apud centumviros in quadruplici judicio dixiffem, subiit recordatio egiffe me juvenem, æque in quadruplici. Processit animus, ut folet, longius : cæpi reputare, quos in hoc judicio, quos in illo focios laboris habuifsem. Solus eram, qui in utroque dixiffem : tantas conversiones, aut fragilitas mortalitatis, aut fortunæ mobilitas facit. Quidam ex iis, qui tunc egerant, decesserunt, exulant alii : huic ætas, & valetudo filentium suasit: hic fponte beatissimo otio fruitur: alius exercitum regit : illum civilibus officiis Principis amicitia exemit. Circa nos ipfos quam multa mutata sunt, studiis proceffimus, ftudiis periclitati fumus: rurfufque proceffimus. Profuerunt nobis bonorum amicitiæ, bonorum obfuerunt, iterumque profunt. Si computes annos, exiguum tempus : fi vices rerum, ævum putes. Quod poteft effe documento, nihil defperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

circumagi. Mihi autem familiare est, omnes cogitationes meas communicare, iisdemque te vel præceptis vel exemplis monere, quibus ipse me moneo, quæ ratio hujus epistolæ fuit. Vale.

XXV.

C. PLINIUS MESSIO MAXIMO SVO S.

[merged small][ocr errors]

SCRIPSERAM tibi verendum esse, ne ex tacitis fuffragiis vitium aliquod exifteret. Factum eft. Proximis comitiis in quibusdam tabellis. multa jocularia, atque etiam foeda dictu : in una vero pro candidatorum nominibus, suffragatorum nomina inventa sunt. Excanduit Senatus, magnoque clamore ei qui fcripfiffet, iratum Principem est comprecatus : ille tamen fefellit, & latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re, tam serio tempore, tam scurriliter ludat? qui denique omnino in Senatu dicax, & urbanus, & bellus eft? Tantum licentiæ pravis ingeniis adjicit illa fiducia. Quis enim sciet? poposcit tabellas, stylum accepit, demisit caput, neminem veretur, fe contemnit. Inde ifta ludibria, scena & pulpito digna. Quo te vertas? quæ remedia conquiras ? ubique vitia

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »