Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

remediis fortiora.

ἀλλὰ ταῦτα τῶν ὑπὲρ ἡμᾶς, ἄλλῳ μελήσει. Cui multum quotidie vigiliarum, multum laboris adjicit hæc noftra iners, fed tamen effrænata petulantia. Vale.

XXVI. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

PETIS, ut libellos meos, quos ftudiofiffime

comparasti, recognofcendos, emendandosque curem: faciam. Quid enim fufcipere libentius debeo, te præfertim exigente? Nam cum vir graviffimus, doctiffimus, difertiffimus, fuper hæc occupatiffimus, maximæ provinciæ præfuturus, tanti putes fcripta noftra circumferre tecum, quantopere mihi providendum eft, ne hæc pars farcinarum, tanquam fupervacua offendat ? Adnitar ergo primum, ut comites iftos quam commodiffimos habeas: deinde, ut reverfus invenias, quos iftis addere velis. Neque enim mediocriter me ad nova opera tu lector hortaris. Vale.

XXVII. C. PLINIUS FALCONI SUO S.

TERTIUS dies eft, quod audivi recitantem Sentium Augurinum cum fumma mea voluptate, immo etiam admiratione (poëmatia appellat) multa tenuiter, multa fublimiter, multa venufte, multa tenere, multa dulciter, multa cum bile. Aliquot annis puto nihil generis ejufdem abfolutius fcriptum, nifi forte me fallit, aut amor ejus, aut quod me ipfum laudibus evexit. Nam lemma fibi fumpfit, quod ego interdum verfibus ludo. Atque adeo judicii mei te judicem faciam, fi mihi ex hoc ipfo lemmate fecundus versus occurrerit. Nam cæ

teros teneo, & jam explicui :

Canto carmina verfibus minutis,
His alim quibus & meus Catullus,

Et Calvus, veterefque. Sed quid ad me?

Unus Plinius eft mihi, priores

Mavult verficulos, foro relicto,

Et quærit quod amet, putatque amari.
Ille Plinius, ille. Quid Catones?

I nunc qui fapias, amare noli.

Vides, quam acuta omnia, quam apta, quam

expreffa! Ad hunc guftum totum librum repromitto, quem tibi, ut primum publicaverit, exhibebo. Interim ama juvenem, & temporibus noftris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat. Vivit cum Spurinna, vivit cum Antonino quorum alteri affinis, utrique contubernalis eft. Poffis ex hoc facere conjecturam, quam fit emendatus adolefcens, qui à graviffimis fenibus fic amatur. Eft enim illud veriffimum :

Γιγνώσκων ὅτι

Τοῦτός ἔςιν ἕνας, δισπες ἥδεται ξενών. Vale.

XXVIII. C. PLINIUS SEVERO SUO S.

HERENNIUS

ERENNIUS Severus, vir doctiffimus, magni æftimat in bibliotheca fua ponere imagines municipum tuorum, Cornelii Nepotis, & Titi Caffii: petitque fi funt iftic, ut effe credibile eft, exfcribendas, pingendafque delegem. Quam curam tibi potiffimum injungo: primum, quia defideriis meis amiciffime obfequeris: deinde, quia tibi ftudiorum fumma reverentia, fummus amor ftudioforum: poftremo, quod patriam

tuam, omnefque qui nomen ejus auxerunt, ut patriam ipfam, veneraris, & diligis. Peto autem ut pictorem quam diligentiffimum affumas. Nam cum eft arduum fimilitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima eft imitationis imitatio. A qua rogo, ut artificem, quem elegeris, ne in melius quidem finas aberrare. Vale.

XXIX. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

EJA tu, cum proxime res agentur, quoquo modo ad judicandum veni. Nihil eft, quod in dextram aurem fiducia mei dormias : non impune ceffatur. Ecce, Licinius Nepos, prætor acer, & fortis vir, mulctam dixit, etiam Senatori. Egit ille in Senatu caufam fuam: egit autem fic, ut deprecaretur. Remiffa eft muleta, fed timuit, fed rogavit, fed opus venia fuit. Dices, Non omnes prætores tam feveri. Falleris. Nam vel inftituere, vel reducere ejufmodi exemplum, non nifi feveri: inftitutum, reductumve exercere, etiam leniffimi poffunt.

XXX. C. PLINIUS LICINIO SURRÆ SUO S.

ATTULI tibi ex patria mea pro munusculo quæftionem, altiffima ifta eruditione digniffimam. Fons oritur in monte, per faxa decurrit, excipitur cœnatiuncula manu facta. Ibi paululum retentus in Larium lacum decidit. Hujus mira natura. Ter in die ftatis auctibus, ac diminutionibus crefcit, decrefcitque. Cernitur id palam, & cum fumma voluptate deprehenditur. Juxta recumbis & vefceris: Atque etiam ex ipfo fonte (nam eft frigidiffimus) potas: interim ille certis dimenfifque momentis vel fubtrahitur vel affurgit. Annulum, feu quid aliud ponis in ficco, alluitur fenfim, act noviffime operitur: detegitur rurfus, paulatimque deferitur. Si diutius obferves, utrumque iterum ac tertio videas. Spiritufne aliquis occultior os fontis & fauces modo laxat, modo includit, prout illatus occurrit, aut deceffit expulfus? Quod in ampullis cæterifque generis ejufdem videmus accidere, quibus non hians, nec ftatim patens exitus. Nam illa quoque, quanquam prona & vergentia, per quafdam ob

N

« VorigeDoorgaan »