Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

luctantis animæ moras crebris quafi fingultibus fiftunt, quod effundunt. An, quæ Oceano natura, fonti quoque? quaque ille ratione aut impellitur aut reforbetur, hac modicus hic humor vicibus alternis fupprimitur, vel egeritur? An, ut flumina, quæ in mare deferuntur, adverfantibus ventis, obvioque æftu retorquentur, ita eft aliquid quod hujus fontis excurfum per momenta repercutiat ? An latentibus venis certa menfura, quæ dum colligit quod exhauferat, minor rivus eft & pigrior: cum collegit, agilior majorque profertur? An, nefcio quod libramentum abditum & cæcum, quod cum exinanitum eft, fufcitat & elicit fontem: cum repletum, moratur, & ftrangulat? tu caufas, (potes enim) quæ tantum miraculum efficiunt. Mihi abunde eft, fi fatis expreffi, quod efficitur. Vale.

Scrutare

SECUNDI

EPISTOLARUM

LIBER QUINT u s.

1. C. PLINIUS SECUNDUS SEVERO SUO s.

LEGATUM mihi obvenit modicum, fed ampliffimo gratius. Cur ampliffimo gratius ? Pomponia Gratilla exhæredato filio Affudio Curiano, hæredem reliquerat me: dederat cohæredes Sertorium Severum, prætorium virum, aliofque equites Romanos fplendidos: Curianus orabat, ut fibi donarem portionem meam, feque præjudicio juvarem : eandem tacita conventione falvam mihi pollicebatur. Refpondebam, non convenire moribus meis aliud palam, aliud agere fecreto. Præterea, non effe fatis honeftum donare & locupleti & orbo. In fumma, non profuturum ei, fi donasfem: profuturum, fi ceffiffem: effe autem me paratum cedere, fi inique exhæredatum mihi

liqueret. Ad hoc ille, Rogo cognofcas. Cunctatus paulum, Faciam, inquam, Neque enim video, cur ipfe me minorem putem, quam tibi videor. Sed jam nunc memento, non defuturam mihi conftantiam, fi ita fides duxerit fecundum matrem tuam pronuntiandi. Ut voles, ait: voles enim quod æquiffimum. Adhibui in confilium duos, quos tunc civitas noftra fpectatiffimos habuit, Corellium & Frontinum. His circum

datus, in cubiculo meo fedi. Dixit Curianus, quæ pro fe putabat. Refpondi paucis ego. Neque enim aderat alius, qui defunctæ pudorem tueretur. Deinde feceffi, & ex confilii fententia, Videtur, inquam, Curiane, mater tua juftas habuiffe caufas irafcendi tibi. Poft hoc ille, cum cæteris fubfcripfit centumvirale judicium, mecum non fubfcripfit. Appetebat judicii dies.

Cohæredes mei componere & tranfigere cupiebant: non diffidentia caufæ, fed metu temporum. Verebantur, quod videbant multis accidiffe, ne ex centumvirali judicio capitis rei exirent. Et erant quidam in illis, quibus objici & Gratillæ amicitia & Ruftici poffet: Rogant me, ut cum Curiano loquar. Convenimus in ædem Concordiæ. Ibi ego, Si mater

(inquam) te ex parte quarta fcripfiffet hæredem, num queri poffes? Quid fi hæredem quidem inftituiffet ex affe, fed legatis ita exhaufiffet, ut non amplius apud te, quam quarta remaneret? Igitur fufficere tibi debet, fi exhæredatus à matre, quartam partem ab hæredibus ejus accipias, quam tamen ego augebo. Scis te non fubfcripfiffe mecum, & jam biennium tranfiffe, omniaque me ufucepiffe. Sed ut te cohæredes mei tractabiliorem experiantur, utque tibi nihil abftulerit reverentia mei, offero pro mea parte tantundem. Tuli fructum non confcientiæ modo, verum etiam famæ. Ille ergo Curianus legatum mihi reliquit: & factum meum (nifi forte blandior mihi) antiquorum notabili more fignavit. Hæc tibi fcripfi, quia de omnibus quæ me vel delectant vel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui foleo: deinde, quod durum existimabam, te amantiffimum mei fraudare voluptate, quam ipfe capiebam. Neque enim fum tam fapiens, ut nihil mea interfit, an iis, quæ honefte feciffe me credo, teftificatio quædam, & quafi præmium accedat. Vale.

II. C. PLINIUS FLACCO SUO S.

ACCEPI pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere, nec ullis copiis ex Laurentino, nec maris tam turbidis tempeftatibus poffum. Recipies ergo epiftolas fteriles, & fimpliciter ingratas: ac ne illam quidem folertiam Diomedis in permutando munere imitantes. Sed, quæ facilitas tua, hoc magis dabis veniam, quod fe non mereri fatentur. Vale.

III. C. PLINIUS ARISTONI SUO S.

Cum plurima officia tua mihi grata & jucun

da funt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuiffe apud te de verficulis meis multum copiofumque fermonem, eumque diverfitate judiciorum longius proceffiffe: extitiffe etiam quofdam, qui fcripta quidem ipfa non improbarent, me tamen amice fimpliciterque reprehenderent, quod hæc fcriberem recitaremque. Quibus ego, ut augeam meam culpam, ita refpondeo. Facio nonnunquam verficulos feveros parum, facio comœdias, & audio &

« VorigeDoorgaan »