Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

poteft perfpicere fapientem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Euphrate fic eminent & elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant, & afficiant. Disputat subtiliter, graviter, ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem & latitudinem effingit. Sermo est copiofus, & varius : dulcis ing primis, & qui repugnantes quoque ducat & impellat. Ad hæc proceritas corporis & decora facies, demissus capillus, ingens & cana barba : quæ licet fortuita & inania putentur, illi tamen plurimum venerationis acquirunt. Nullus horror in vultu, nulla tristitia, multum severitatis ; reverearis, occursum non reformides. Vitæ fanctitas summa, comitas par. Infectatur vitia, non homines : nec castigat errantes, sed emendat. Sequaris monentem attentus, & pendens: & persuadere tibi, etiam cum persuaserit, cupias. Jam vero liberi tres, duo mares, quos diligentissime inftituit. Socer Pompejus Julianus, cum cætera vita, tum vel hoc uno magnus & clarus, quod ipfe provinciæ princeps hunc, inter altissimas conditiones, generum non honoribus . principem, fed fapientia, elegit. Quanquam quid ego plura de viro, quo mihi

frui non licet? An, ut magis angar, quod non licet? Nam diftringor officio, ut maximo, fic moleftiffimo. Sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, fcribo plurimas, fed illiteratissimas literas. Soleo nonnunquam (nam id ipfum quandoque contingit) de his occupaMonibus apud Euphratem queri. Ille me confolatur ; affirmat etiam, effe hanc philofophiæ, & quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognoscere, judicare, promere, & exercere juftitiam, quæque ipfi doceant, in usu habere. Mihi tamen hoc unum non perfuadet, satius effe ifta facere, quam cum illo dies totos audiendo, difcendoque consumere. Quo magis te, cui vacat, hortor, cum in urbem proxime veneris (venias autem ob hoc maturius) illi te expoliendum limandumque permittas. Neque enim ego (ut multi) invideo aliis bonum, quo ipfe careo: sed contra sensum quendam, voluptatemque percipio, fi ea, quæ mihi denegantur, amicis video superesse. Vale.

[merged small][ocr errors]

XI. C. PLINIUS FABIO JUSTO S.

LIM nullas mihi epistolas mittis. Nihil est (inquis) quod scribam : at hoc ipsum scribe, nihil esse, quod scribas ; vel folum illud, unde incipere priores folebant, Si vales, bene eft; ego valeo. Hoc mihi fufficit; eft enim maximum. Ludere me putas ? serio peto. Fac sciam, quid agas: quod fine folicitudine summa nescire non possum. Vale.

XII. C. PLINIUS CALESTRIO

TYRONI S.

Jacturam

ACTURAM gravissimam feci, fi jactura di. cenda eft tanti viri amislio. Deceffit Corcelius Rufus, & quidem fponte, quod dolorem meum exulcerat. Eft enim luctuosissimum genus mortis, quæ non ex natura, nec fatalis videtur. Nam utcunque in illis, qui morbo finiuntur, magnum ex ipfa necessitate solatium eft; in iis vero, quos accersita mors aufert, hic insanabilis dolor est, quod creduntur potuiffe diu vi

Corælium quidem summa ratio, quæ

vere.

fapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit: quanquam plurimas vivendi caufas habentem, optimam confcientiam, optimam famam, maximam auctoritatem : præterea filiam, uxorem, nepotem, sorores, interque tot pignora; veros amicos. Sed tam longa, tam iniqua valetudine conflictabatur, ut hæc tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur. Tertio & tricesimo anno (ut ipfum prædicantem audiebam) pedum dolore correptus est. Patrius hic illi. Nam plerumque morbi quoque per succesfiones quasdam, ut alia, traduntur. Hunc abstinentia, fanctitate, quoad viridis ætas, vicit & fregit : novissime eum senectute ingravescentem, viribus animi fuftinebat. Cum quidem incredibiles cruciatus, & indigniffima tormenta pateretur. Jam enim dolor non pedibus folis, ut prius, infidebat : fed omnia membra pervagabatur. Veni ad eum Domitiani temporibus, in suburbano jacentem. Servi è cubiculo recefferunt. Habebat enim hoc moris, quoties intraffet fidelior amicus, quinetiam uxor, quanquam omnis secreti capacissima, digrediebatur. Circumtulit oculos, & cur (inquit) me putas bos tantos dolores tamdiu fuftinere ? ut, fcilicet

[ocr errors]

ifti latroni vel uno die superfim. Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat. Affuit tamen Deus voto, cujus ille compos, ut jam securus liberque moriturus, multa illa vitæ, fed minora retinacula abrupit. Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit; perseverantem conftantia fugit. Jam dies alter, tertius, quartus, abstinebat cibo. Mifit ad me uxor ejús Hispulla communem amicum C. Geminium cum triftiflimo nuntio, deftinaffe Corcelium mori: nec aut fuis aut filiæ precibus flecti, folum fupereffe me, à quo revocari poffet ad vitam. Cucurri : perveneram in proximum, cum mihi ab eadem Hispulla Julius Atticus nuntiat, nihil jam, ne me quidem impetraturum : tam obftinate magis ac magis induruiffe. Dixerat fane medico admoventi cibum, séuunna. Quæ vox quantum admirationis in animo meo, tantum defiderii reliquit. Cogito, quo amico, quo viro caream. Implevit quidem annum feptimum & sexagesimum, quæ ætas etiam robustissimis fatis longa est, Scio. Evafit perpetuam valetudinem, Scio. Deceffit superftitibus suis, florente republica, quæ illi omnibus fuis charior erat, & hoc fcio. Ego tamen, tan

« VorigeDoorgaan »