Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

specto mimos, & lyricos lego, & Sotadicos intelligo : aliquando præterea rideo, jocor, ludo ; utque omnia innoxiæ remiflionis genera breviter amplectar, homo fum. Nec vero molefte fero hanc effe de moribus meis exiftimationem : ut, qui nesciunt talia doctissimos, gravissimos, fanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. Ab illis autem, quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me, fed cum illis sinant, quorum non seria modo, verum etiam lufus exprimere, laudabile est.

An ego verear (neminem viventium, ne quam in speciem adulationis incidam, nominabo) sed ego verear, ne me non fatis deceat, quod decuit M. Tullium, Cajum Calvum, Afinium Pollionem, Marcum Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Syllam, Quintum Catulum, Quintum Scævolam, Servium Sulpitium, Varronem, Torquatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum, Gætulicum, Annæum Senecam, Lucejum, & proxime Virginium Rufum : & fi non fufficiunt exempla privata, Divum Julium, Divụm Augustum, Divum Nervam, T. Cæfarem? Neronem enim transeo, quamvis sci

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

am, non corrumpi in deterius, quæ aliquando etiam à malis, sed honesta manere, quæ fæpius à bonis fiunt. Inter quos vel præcipue numerandus eft P. Vergilius, Corn. Nepos, & prius Ennius, Actiusque. Non quidem hi Senatores, sed fanctitas morum non distat ordinibus. Recito tamen, quod an illi fecerint, nescio etiam, fed illi judicio suo poterant esse contenti: mihi modestior constantia est, quam ut fatis absolutum putem, quod à me probetur. Itaque has recitandi causas sequor. Primum, quod ipfe qui recitat, aliquanto acrius fcriptis fuis auditorum reverentia intendit : deinde, quod, de quibus dubitat, quafi ex consilii fententia ftatuit. Multa etiam à multis admonetur, & fi non admoneatur, quid quisque sentiat, perspicit ex vultu, oculis, nutu, manuum motu, murmure, filentio, quæ fatis apertis notis judicium ab humanitate discernunt. Atque adeo, fi cui forte eorum, qui interfuerunt, curæ fuerit eadem illa legere, intelliget me quædam aut commutasse, aut præterisse, fortaffe etiam ex suo judicio, quamvis ipfe nihil dixerit mihi. Atque hæc ita difputo, quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim,

quos plures habere, multis gloriosum, reprehenfioni nemini fuit. Vale.

12

IV. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Res parva, fed initium non parvum. Solers vir prætorius à Senatu petiit, ut sibi instituere in agris suis nundinas permitteretur. Contradixerunt Vicentinorum legati : adfuit Thufcillus Nominatus: dilata caufa eft. Alio Se natu Vicentini fine advocato intraverunt: Dixerunt se deceptos, lapsine verbo, an quia ita fentiebant ? Interrogati à Nepote Prætore, quem docuissent : responderunt, quem priùs. Interrogati, an tunc gratis adfuiffet : responderunt, Sex millibus nummûm. An rursus aliquid dediffent: dixerunt, mille denarios. Nepos postulavit, ut Nominatus induceretur. Hactenus illo die. Sed, quantum auguror, longius res procedet. Nam pleraque tacita tantum ex minimo commota, latissime ferpunt. Erexi aures tuas, quamdiu nunc oportet : quam blande roges ut reliqua cognoscas, fi tamen non ante ob hæc ipsa veneris Romam, spectatorque malueris esse,

lector. Vale.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

quam lector.

V. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

NUNCIATUM

UNCIATUM mihi est, C. Fannium deceffiffe : qui nuncius gravi me dolore confudit. Primum, quod amavi hominem elegantem, & disertum: deinde, quod judicio ejus uti folebam. Erat enim natura acutus, usu exercitatus, varietate promptiffimus. Angit me super ista casus ipfius. Decefsit veteri testamento. Omifit, quos maxime diligebat: prosecutus est, quibus offensior erat. Sed hoc utcunque tolerabile ; gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. Quamvis enim agendis causis distringeretur, fcribebat tamen exitus occisorum, aut relegatorum à Nerone: & jam tres libros absolverat subtiles, & diligentes, & Latinos, atque inter sermonem historiamque mcdios. Ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem videtur acerba semper & immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti, quasi in diem vi. vunt, vivendi causas quotidie finiunt: qui vero posteros cogitant, & memoriam fui operibus

[merged small][ocr errors][ocr errors]

extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quæ semper inchoatum aliquid abrumpat. Cajus quidem Fannius, quod accidit, multo ante præfensit. Visus est fibi per nocturnam quietem jacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante fe fcrinium (ita ut solebat.) Mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resediffe : prompfiffe primum librum, quem de sceleribus ejus ediderat, eumque ad extremum revolviffe: idem in fecundo ac tertio fecisse, tum abiiffe. Expavit, & fic interpretatus est, tanquam idem fibi futurus esset fcribendi finis, qui fuiffet illi legendi : & fuit idem. Quod me recordantem miferatio fubit, quantum vigiliarum, quantum laboris exhauferit fruftra. Occursant animo mea mortalitas, mea scripta. Nec dubito, te quoque eadem cogitatione terreri pro istis, quæ inter manus habes. Proinde dum suppetit vita, enitamur, ut mors quam paucifsima, quæ abolere poflit, inveniat. Vale.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« VorigeDoorgaan »