Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fpecto mimos, & lyricos lego, & Sotadicos intelligo: aliquando præterea rideo, jocor, ludo; utque omnia innoxiæ remiffionis genera breviter amplectar, homo fum. Nec vero molefte fero hanc effe de moribus meis exiftimationem : ut, qui nesciunt talia doctiffimos, graviffimos, fanctiffimos homines fcriptitaffe, me fcribere mirentur. Ab illis autem, quibus notum eft, quos quantofque auctores fequar, facile impetrari poffe confido, ut errare me, fed cum illis finant, quorum non feria modo, verum etiam lufus exprimere, laudabile eft. An ego verear (neminem viventium, ne quam in fpeciem adulationis incidam, nominabo) fed ego verear, ne me non fatis deceat, quod decuit M. Tullium, Cajum Calvum, Afinium Pollionem, Marcum Meffalam, Q. Hortenfium, M. Brutum, L. Syllam, Quintum Catulum, Quintum Scævolam, Servium Sulpitium, Varronem, Torquatum, immo Torquatos, C. Memmium, Lentulum, Gætulicum, Annæum Senecam, Lucejum, & proxime Virginium Rufum : & fi non fufficiunt exempla privata, Divum Julium, Divum Auguftum, Divum Nervam, T. Cæfarem? Neronem enim. tranfeo, quamvis fci

am, non corrumpi in deterius, quæ aliquando etiam à malis, fed honesta manere, quæ fæpius à bonis fiunt. Inter quos vel præcipue numerandus eft P. Vergilius, Corn. Nepos, & prius Ennius, Actiufque. Non quidem hi Senatores, fed fanctitas morum non diftat ordinibus. Recito tamen, quod an illi fecerint, nefcio etiam, fed illi judicio fuo poterant effe contenti mihi modeftior conftantia eft, quam ut fatis abfolutum putem, quod à me probetur. Itaque has recitandi caufas fequor. Primum, quod ipfe qui recitat, aliquanto acrius fcriptis fuis auditorum reverentia intendit: deinde, quod, de quibus dubitat, quafi ex confilii fententia ftatuit. Multa etiam à multis admonetur, & fi non admoneatur, quid quifque fentiat, perspicit ex vultu, oculis, nutu, manuum motu, murmure, filentio, quæ fatis apertis notis judicium ab humanitate difcernunt. Atque adeo, fi cui forte eorum, qui interfuerunt, curæ fuerit eadem illa legere, intelliget me quædam aut commutaffe, aut præteriffe, fortaffe etiam ex fuo judicio, quamvis ipfe nihil dixerit mihi. Atque hæc ita difputo, quafi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim,

quos plures habere, multis gloriofum, reprehenfioni nemini fuit. Vale.

IV.

C. PLINIUS VALERIANO SUO s.

RES parva, fed initium non parvum. Solers vir prætorius à Senatu petiit, ut fibi inftituere in agris fuis nundinas permitteretur. Contradixerunt Vicentinorum legati: adfuit Thufcillus Nominatus: dilata caufa eft. Alio Senatu Vicentini fine advocato intraverunt: Dixerunt fe deceptos, lapfine verbo, an quia ita fentiebant? Interrogati à Nepote Prætore, quem docuiffent: refponderunt, quem prius. Interrogati, an tunc gratis adfuisset: responderunt, Sex millibus nummûm. An rurfus aliquid dediffent : dixerunt, mille denarios. Nepos poftulavit, ut Nominatus induceretur. Hactenus illo die. Sed, quantum auguror, longius res procedet. Nam pleraque tacita tantum ex minimo commota, latiffime ferpunt. Erexi aures tuas, quamdiu nunc oportet: quam blande roges ut reliqua cognofcas, fi tamen non ante ob hæc ipfa veneris Romam, fpectatorque malueris esse, quam lector. Vale.

V. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

NUNCIATUM mihi eft, C. Fannium deceffiffe: qui nuncius gravi me dolore confudit. Primum, quod amavi hominem elegantem, & difertum: deinde, quod judicio ejus uti folebam. Erat enim natura acutus, ufu exercitatus, varietate promptiffimus. Angit me super ifta cafus ipfius. Deceffit veteri teftamento. Omifit, quos maxime diligebat: profecutus eft, quibus offenfior erat. Sed hoc utcunque tolerabile: gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. Quamvis enim agendis caufis diftringeretur, fcribebat tamen exitus occiforum, aut relegatorum à Nerone: & jam tres libros abfolverat fubtiles, & diligentes, & Latinos, atque inter fermonem hiftoriamque medios. Ae tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem videtur acerba femper & immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti, quafi in diem vivunt, vivendi caufas quotidie finiunt: qui vero pofteros cogitant, & memoriam fui operibus

extendunt, his nulla mors non repentina eft, ut quæ femper inchoatum aliquid abrumpat. Cajus quidem Fannius, quod accidit, multo ante præfenfit. Vifus eft fibi per nocturnam quietem jacere in lectulo fuo compofitus in habitum ftudentis, habere ante fe fcrinium (ita ut folebat.) Mox imaginatus eft veniffe Neronem, in toro refediffe: prompfiffe primum librum, quem de fceleribus ejus ediderat, eumque ad extremum revolviffe: idem in fecundo ac tertio feciffe, tum abiiffe. Expavit, & fic interpretatus eft, tanquam idem fibi futurus effet fcribendi finis, qui fuiffet illi legendi: & fuit idem. Quod me recordantem miferatio fubit, quantum vigiliarum, quantum laboris exhauferit fruftra. Occurfant animo mea mortalitas, mea fcripta. Nec dubito, te quoque eadem cogitatione terreri pro iftis, quæ inter manus habes. Proinde dum fuppetit vita, enitamur, ut mors quam pauciffima, quæ abolerc poffit, inveniat. Vale.

« VorigeDoorgaan »