Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

habet. In fumma cryptoporticu cubiculum, ex ipfa cryptoporticu excisum, quod hippodromum, vineas, montes intuetur. Jungitur cubiculum obvium foli maxime hyberno. Hinc oritur diæta, quæ villæ hippodromum adnectit. Hæc facies, hic visus à fronte, à latere æstiva cryptoporticus in edito posita, que non aspicere vineas, sed tangere videtur. In media triclinium faluberrimum afflatum ex Apenninis vallibus recipit. Poft latissimis feneftris vineas, valvis æque vineas, sed per cryptoporticum quasi admittit, à latere triclinii, quod feneftris caret, scala convivio utilia, fecretiore ambitu suggerunt. In fine cubiculum, cui non minus jucundum prospectum cryptoporticus ipsa, quam vincæ præbent. Subest cryptoporticus subterraneæ fimilis, æstate incluso frigore riget : contentaque aëre suo nec defiderat auras nec admittit. Poft utramque cryptoporticum, unde triclinium definit, incipit porticus : ante medium diem, hyberna: inclinato die, æstiva : hac adeuntur diætæ duæ, quarum in altera cubicula quatuor, altera tria, ut circuit fol, aut sole utuntur, aut umbra. Hanc difpofitionem, amænitatemque tectorum longe præcedit hip

O

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

podromus, medius patefcit, ftatimque intrantium oculis totus offertur, Platanis circuitur: illä hedera vestiuntur, utque fummæ fuis, ita imæ alienis frondibus virent. Hedera truncum & ramos pererrat, vicinasque platanos transitu fuo copulat. Has buxus interjacet. Exteriores buxos circumvenit Laurus, umbræque platanorum suam confert. Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclo frangitur, mutatque faciem : cupressis ambitur, & tegitur, denfiore umbra opacior, nigriorque : interioribus circulis (sunt enim plures) purissimum diem recipit. Inde etiam rosas offert, umbrarumque frigus non ingrato sole distinguit. Finito vario illo, multiplicique curvamine, recto limiti redditur, nec huic uni. Nam viæ plures intercedentibus buxis, dividuntur, alibi pratulum, alibi ipsa buxus intervenit in formas mille descripta, literis interdum, quæ modo nomen Domini dicunt, modo artificis : alternis metulæ furgunt, alternis inserta sunt poma : & in opere urbanisfimo, subita velut illati ruris imitatio, medium in spatium brevioribus utrinque platanis adornatur. Poft has, acanthus hinc inde lubricus

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

& flexuosus, deinde plures figuræ, pluraque
nomina. In capite stibadium candido marmore,
vite protegitur. Vitem quatuor columellæ
Carystiæ fubeunt. E ftibadio aqua, velut ex-
preffa cubantium pondere, fiphunculis effluit,
cavato lapide suscipitur, gracili marmore con-
tinetur, atque ita occulte temperatur, ut impleat,
nec redundet. Gustatorium graviorque cæna-
tio margini imponitur, levior navicularum &
avium figuris innatans circuit: contra fons egc-
rit aquam & recipit. Nam expulsa in altum
in se cadit, junctisque hiatibus & absorbetur
& tollitur. E regione stibadii adversum cubi-
culum tantum stibadio reddit ornatus, quantum
accipit ab illo. A marmore splendet, valvis in
viridia prominet, & exit: alia viridia superi-
oribus inferioribusque fenestris suspicit, defpi-
citque. Mox zothecula refugit quafi in cubi-
culum idem atque aliud. Lectulus hîc & un-
dique feneftræ, & tamen lumen obscurum um-
bra premente. Nam lætissima vitis per omne
tectum in culmen nititur & afcendit. Non fe-
cus ibi, quam in nemore jaceas : imbrem tan-
tum tanquam in nemore non sentias. Hic quo-
que fons nascitur, fimulque subducitur. Sunt

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

locis pluribus disposita sedilia è marmore, quæ ambulatione feffos, ut cubiculum ipsum juvant. Fonticuli sedilibus adjacent, per totum hippodromum inductis fiftulis ftrepunt rivi, & qua manus duxit, fequuntur. His nunc illa viridia, nunc hæc, interdum fimul omnia lavantur. Vitafsem jamdudum, ne viderer argutior, nisi propofuiffem omnes angulos tecum epistola circumire. Neque enim verebar, ne laboriosum effet legenti tibi, quod visenti non fuiffet: præsertim cum interquiescere fi liberet, depositaque epiftola, quafi residere fæpius posses. Præterea indulfi amori meo. Amo enim, quæ maxima ex parte ipfe inchoavi, aut inchoata percolui. In summa (cur enim non aperiam tibi vel judicium meum vel errorem ?) primum ego officium fcriptoris existimo, ut titulum suum legat, atque identidem interroget se, quid cæperit fcribere : fciatque, fi materiæ immoratur, non effe longum : longissimum, fi aliquid accerfit atque attrahit. Vides, quot versibus Homerus, quot Virgilius arma, hic Æneæ, Achillis ille, describat: brevis tamen uterque est, quia facit quod instituit. Vides, ut Aratus minutissima etiam fidera confectetur & colligat, mo

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

dum tamen servat. Non enim excursus hic
ejus, fed opus ipsum est. Similiter nos, ut
parva magnis, cum totam villam oculis tuis
fubjicere conamur, fi nihil inductum & quasi
devium loquimur, non epistola, quæ defcribit,
sed villa, quæ describitur magna est.

est. Verum
illuc, unde cæpi ; ne fecundum legem meam
jure reprehendar, si longior fuero in hoc, quod
exceffi. Habes causas, cur ego Thuscos
meos Thusculanis, Tyburtinis, Prænestinis-
que meis præponam. Nam fuper illa, quæ
retuli, altius ibi otium, & pinguius, eoque fe-
curius : nulla necessitas togæ, nemo accersitor
ex proximo. Placida omnia & quiescentia,
quod ipfum falubritate regionis, ut purius cæ-
lum, ut aër liquidior accedit : ibi animo, ibi
corpore maxime valeo. Nam ftudiis animum,
venatu corpus exerceo. Mei quoque nusquam
falubrius degunt, usque adhuc certe neminem
ex iis, quos eduxeram mecum (venia fit dicto)
ibi amisi. Dii modo in posterum hoc mihi
gaudium, hanc gloriam loco servent. Vale.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »