Pagina-afbeeldingen
PDF

locis pluribus difpofita fedilia è marmore, quae ambulatione feffos, ut cubiculum ipfum juvant. Fonticuli fedilibus adjacent, per totum hippodromum indu&tis fiftulis ftrepunt rivi, & qua manus duxit, fequuntur. His nunc illa viridia, nunc haec, interdum fimul omnia lavantur. Vitaffem jamdudum, ne viderer argutior, nifi propofuiffem omnes angulos tecum epiftola circumire. Neque enim verebar, ne laboriofum effet legenti tibi, quod vifenti non fuiffet: praesertim cum interquiescere fi liberet, depositaque epiftola, quafi refidere faepius poffes. Praeterea indulfi amori meo. Amo enim, quæ maxima ex parte ipfe inchoavi, aut inchoata percolui. In fumma (cur enim non aperiam tibi vel judicium meum vel errorem ?) primum ego officium fcriptoris exiftimo, ut titulum fuum legat, atque identidem interroget fe, quid coeperit fcribere: fciatque, fi materiae immoratur, non effe longum : longiffimum, fi aliquid accerfit atque attrahit. Vides, quot verfibus Homerus, quot Virgilius arma, hic Æneæ, Achillis ille, defcribat : brevis tamen uterque eft, quia facit quod inftituit. Vides, ut Aratus minutiffima etiam fidera confe&tetur & colligat, modum tamen fervat. Non enim excurfus hic ejus, fed opus ipfum eft. Similiter nos, ut parva magnis, cum totam villam oculis tuis fubjicere conamur, fi nihil indu&tum & quafi devium loquimur, non epiftola, quæ defcribit, fed villa, quæ defcribitur magna eft. Verum illuc, unde coepi ; ne fecundum legem meam jure reprehendar, fi longior fuero in hoc, quod exceffi. Habes caufas, cur ego Thufcos meos Thufculanis, Tyburtinis, Præneftinifque meis praeponam. Nam fuper illa, quae retuli, altius ibi otium, & pinguius, eoque fecurius : nulla neceffitas togæ, nemo accerfitor ex proximo. Placida omnia & quiefcentia, quod ipfum falubritate regionis, ut purius coelum, ut aër liquidior accedit: ibi animo, ibi corpore maxime valeo. Nam ftudiis animum, venatu corpus exerceo. Mei quoque nufquam falubrius degunt, ufque adhuc certe neminem ex iis, quos eduxeram mecum (venia fit di&to) ibi amifi. Dii modo in pofterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco fervent. Vale.

[ocr errors]

VI I. C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

Ngc haeredem inftitui, nec percipere pofie Rempubl. conftat : Saturninus autem, qui nos reliquit hæredes, quadrantem Reipubl. noftrae, deinde pro quadrante praeceptionem quadringentorum millium dedit. Hoc, fi jus afpicias, irritum : fi defun&ti voluntatem, ratum & firmum eft. Mihi autem defunéti voluntas (vereor quam in partem Jurifconfulti, quod fum diéturus, accipiant) antiquior jure eft, utique in eo quod ad communem patriam voluit pervenire. An cui de meo feftertium undecies contuli, huic quadringentorum millium paulo amplius tertiam partem ex adventitio denegem ? Scio te quoque à judicio meo non abhorrere, cum eandem Remp. ut civis optimus diligas. Velim ergo cum proxime decuriones contrahentur, quid fit juris indices, parce tamen & modefte : deinde fubjungas, nos quadringenta millia offerre, ficut præcepit Saturninus. Illius hoc munus, illius liberalitas, noftrum tantum obfequium vocetur. Hæc ego fcribere publice fuperfedi : Primum, quod me

mineram pro neceffitudine amicitiae noftrae, pro facultate prudentiæ tuæ, & debere te & poffe, perinde meis, ac tuis partibus fungi : deinde, quia verebar ne modum, quem tibi in fermone cuftodire facile eft, tenuiffe in epiftola non viderer. Nam fermonem vultus, geftus, vox ipfa moderatur : epiftola, omnibus commendationibus deftituta, malignitati interpretantium exponitur. Vale.

VIII. C. PLINIUS CAPITONI SUO S.

Suades, ut hiftoriam fcribam, & fuades non folus : multi hoc me faepe monuerunt, & ego volo. Non quia commode fa&urum effe confido (id enim temere credas, nifi expertus) fed quia mihi pulchrum inprimis videtur, non pati occidere, quibus æternitas debeatur, aliorumque famam cum fua extendere. Me autem nihil aeque, ac diuturnitatis amor & cupido folicitat : res homine digniffima, praefertim qui nullius fibi confcius culpæ, pofteritatis memoriam non reformidet. Itaque diebus ac no&tibus cogito, Si qua me quoque poffim Tollere humo. ---

Id enim voto meo fufficit : illud fupra votum, Victorque virum volitare per ora. £uanquam 6! Sed hoc fatis eft, quod prope fola hiftoria polliceri videtur. Orationi enim & carmini parva gratia, nifi eloquentia fit fumma : hiftoria quoquo modo fcripta deleétat. Sunt enim homines natura curiofi, & quamlibet nuda rerum

cognitione capiuntur, ut qui fermunculis etiam ,

fabellifque ducantur. Me vero ad hoc ftudium impellit domefticum quoque exemplum. Avunculus meus, idemque per adoptionem pater, hiftorias, & quidem religiofiffime, fcripfit. Invenio autem apud fapientes honeftiffimum effe : majorum veftigia fequi, fi modo re&to, itinere praecefferint. Curergo cun&tor ? Egi magnas & graves caufas, Has (etiamfi mihi tenuis ex eis fpes) deftino retraétare, ne tantus ille labor meus, nifi hoc quod reliquum eft ftudii addidero, mecum pariter intercidat. Nam fi rationem pofteritatis habeas, quicquid non eft peractum, pro non inchoato eft. Dices, Potes fimul 85 referibere actiones, 83 componere hiftoriam. Utinam ! Sed utrumque tam magnum eft, ut abunde fit alterum efficere. Undevicefimo æta

« VorigeDoorgaan »