Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

à matre, à fororibus. Nihil ista ad mortuum pertinent, fed pertinuerunt, cum moreretur. Pertinent ad hos, qui fuperfunt. Jam, quod in flore primo tantæ indolis juvenis extinctus eft, fumma confecuturus, fi virtutes ejus maturuiffent. Quo ille ftudiorum amore flagrabat? quantum legit? quantum etiam fcripfit? quæ nunc omnia cum ipfo fine fructu pofteritatis aruerunt. Sed quid ego indulgeo dolori? cui fi frenos remittas, nulla materia non maxima eft. Finem epiftolæ faciam, ut facere poffim etiam lacrymis, quas epiftola expreffit. Vale.

X. C. PLINIUS ANTONINO SUO s.

CUM verfus tuos æmulor, tum maxime, quam fint boni, experior. Ut enim pictores pulchram, abfolutamque faciem raro, nifi in pejus effingunt: ita ego ab hoc archetypo laboro & decido. Quo magis hortor, ut quamplurima proferas, quæ imitari omnes concupifcant, nemo aut pauciffimi poffint. Vale.

XI. C. PLINIUS TRANQUILLO SUO S.

LIBERA tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui fcripta tua communibus amicis spoponderunt, appellantur quotidie & flagitantur: ac jam periculum eft, ne cogantur ad exhibendum formulam accipere. Sum & ipfe in edendo hæfitator: tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicifti. Proinde aut rumpe jam moras, aut cave ne eofdem illos libellos, quos tibi hendecafyllabi noftri blanditiis elicere non poffunt, convicio fcazontes extorqueant. Perfectum opus, abfolutumque eft, nec jam fplendefcit lima, fed atteritur. Patere me videre titulum tuum, patere audire, defcribi, legi, vænire volumina Tranquilli mei. Æquum eft, nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis. Vale.

XII. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO
SUO S.

ACCEPI literas tuas, ex quibus cognovi speciofiffimam te porticum fub tuo filiique tui nomine dedicaffe, fequenti die in portarum ornatum pecuniam promififfe, ut initium liberalitatis effet confummatio prioris. Gaudeo primum tua gloria, cujus ad me pars aliqua pro neceffitudine noftra redundat: deinde quod memoriam Soceri mei pulcherrimis operibus video proferri. Poftremo quod patria nostra florefcit, quam mihi à quocunque excoli jucundum, à te vero lætiffimum eft. Quod fupereft, Deos precor, ut animum iftum tibi, animo isti tempus quam longiffimum tribuant. Nam liquet mihi futurum, ut peracto, quod maxime promififti, inchoes aliud. Nefcit enim femel incitata liberalitas ftare, cujus pulchritudinem ufus ipfe commendat. Vale.

XIII. C. PLINIUS SCAURO SUO S.

RECITATURUS oratiunculam, quam publicare cogito, advocavi aliquos, ut vererer: paucos, ut verum audirem. Nam mihi duplex ratio recitandi: una, ut folicitudine incendar : altera, ut admonear, fi quid forte me, ut meum, fallat. Tuli quod petebam: inveni, qui mihi copiam confilii fui facerent. Ipfe præterea quædam emendanda annotavi. Emendavi librum, quem mifi tibi. Materiam ex titulo cognofces, cætera liber explicabit: quem jam nunc oportet ita confuefcere, ut fine præfatione intelligatur. Tu velim, quid de universo, quid de partibus fentias, fcribas mihi. Ero enim vel cautior in continendo, vel conftantior in edendo, fi huc vel illuc auctoritas tua accefferit. Vale.

XIV. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

Er tu rogas, & ego promifi, fi rogaffes, scrip

turum me tibi, quem habuiffet eventum postulatio Nepotis circa Thufcillum Nominatum.

Inductus eft Nominatus, egit ipfe pro fe nullo accufante. Etenim legati Vicentinorum non modo non prefferunt eum, verum etiam sublevaverunt. Summa defenfionis, non fidem fibi in advocatione, fed conftantiam defuiffe: defcendiffe ut acturum, atque etiam in curia vifum: deinde fermonibus amicorum perterritum, recesfiffe. Monitum enim, ne defiderio Senatoris non jam quafi de nundinis, fed quafi de gratia, fama, dignitate certantis, tam pertinaciter, præfertim in Senatu repugnaret: alioqui majorem invidiam, quam proxime passurus. Erat fane verum: tamen à paucis acclamatum eft. Inde fubjunxit preces, multumque lacrymarum: quinetiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, ut deprecari magis (id enim & favorabilius & tutius) quam defendi videretur. Abfolutus eft fententia defignati Consulis Afranii Dextri, cujus hæc fumma: Melius quidem Nominatum fuiffe facturum, fi caufam Vicentinorum eodem animo quo fufceperat, pertulisset; quia tamen in hoc genus culpæ non fraude incidiffet, nihilque dignum animadverfione admisisse convinceretur, liberandum, ita tamen ut Vicentinis, quod acceperat, redderet. Affenferunt omnes,

« VorigeDoorgaan »