Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

à matre, à fororibus.

Nihil ista ad mortuum pertinent, fed pertinuerunt, cum moreretur. Pertinent ad hos, qui supersunt. Jam, quod in flore primo tantæ indolis juvenis extinctus cst, fumma consecuturus, fi virtutes ejus maturuissent. Quo ille studiorum amore flagrabat? quantum legit? quantum etiam fcripsit? quæ nunc omnia cum ipfo fine fructu pofteritatis aruerunt. Sed quid ego indulgeo dolori? cui fi frenos remittas, nulla materia non maxima est. Finem epistolæ faciam, ut facere possim etiam lacrymis, quas epistola expressit. Vale.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

X. C. PLINIUS ANTONINO SUO S.

[ocr errors][ocr errors]

Cum versus tuos æmulor, tum maxime, quam fint boni, experior. Ut enim pictores pulchram, absolutamque faciem raro, nifi in pejus effingunt: ita ego ab hoc archetypo laboro & decido. Quo magis hortor, ut quamplurima proferas, quæ imitari omnes concupiscant, nemo aut paucisfimi poffint. Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

XI

XI. C. PLINIUS TRANQUILLO SVO S.

LIBERA

LIBERA tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis fpoponderunt, appellantur quotidie & flagitantur : ac jam periculum est, ne cogantur ad exhibendum formulam accipere. Sum & ipfe in edendo hæsitator : tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti. Proinde aut rumpe jam moras, aut cave ne eofdem illos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non poffunt, convicio scazontes extorqueant. Perfectum opus, abfolutumque est, nec jam splendescit lima, sed atteritur. Patere me videre titulum tuum, patere audire, describi, legi, vænire volumina Tranquilli mei. Æquum est, nos in amore tam mutuo eandem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis. Vale.

[ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Accepi literas tuas, ex quibus cognovi fpeciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, fequenti die in portarum ornatum pecuniam promififfe, ut initium liberalitatis effet consummatio prioris. Gaudeo primum tua gloria, cujus ad me pars aliqua pro necesfitudine nostra redundat : deinde quod memoriam Soceri mei pulcherrimis operibus video proferri. Poftremo quod patria noftra florescit, quam mihi à quocunque excoli jucundum, à te vero lætiflimum eft. Quod fuperest, Deos precor, ut animum istum tibi, animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet mihi futurum, ut peracto, quod maxime promisisti, inchoes aliud. Nefcit enim femel incitata liberalitas stare, cujus pulchritudinem usus ipfe commendat. Vale.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Recitaturus oratiunculam, quam publicare cogito, advocavi aliquos, ut vererer: pau. cos, ut verum audirem. Nam mihi duplex ratio recitandi : una, ut solicitudine incendar : altera, ut admonear, si quid forte me, ut meum, fallat. Tuli quod petebam : inveni, qui mihi copiam consilii fui facerent. Ipfe præterea quædam emendanda annotavi. Emendavi librum, quem mifi tibi. Materiam ex titulo cognofces, cætera liber explicabit: quem jam nunc oportet ita consuescere, ut sine præfatione intelligatur. Tu velim, quid de universo, quid de partibus sentias, scribas mihi. Ero enim vel cautior in continendo, vel constantior in edendo, fi huc vel illuc auctoritas tua accefferit. Vale.

D

XIV. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

[ocr errors]

Er

ir tu rogas, & ego promisi, si rogaffes, scripturum me tibi, quem habuifset eventum postulatio Nepotis circa Thufcillum Nominatum.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Inductus eft Nominatus, egit ipfe pro fe nullo accusante. Etenim legati Vicentinorum non modo non presserunt eum, verum etiam sublevaverunt. Summa defenfionis, non fidem fibi in advocatione, fed constantiam defuiffe: defcendisse ut afturum, atque etiam in curia visum : deinde sermonibus amicorum perterritum, receffiffe. Monitum enim, ne desiderio Senatoris non jam quasi de nundinis, fed quasi de gratia, fama, dignitate certantis, tam pertinaciter, præfertim in Senatu repugnaret: alioqui majorem invidiam, quam proxime paffurus. Erat sane verum : tamen à paucis acclamatum est. Inde subjunxit preces, multumque lacrymarum : quinetiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, ut deprecari magis (id enim & favorabilius & tutius) quam defendi videretur. Abfolutus eft fententia designati Consulis Afranii Dextri, cujus hæc fumma : Melius quidem Nominatum fuisse facturum, fi caufam Vicentinorum eodem animo quo fufceperat, pertuliffet; quia tamen in hoc genus culpæ non fraude. incidisset, nihilque dignum animadversione admifse convinceretur, liberandum, ita tamen ut Vicentinis, quod acceperat, redderet. Assenserunt omnes,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »