Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

poteft perfpicere fapientem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Euphrate fic eminent & elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant, & afficiant. Difputat fubtiliter, graviter, ornate, frequenter etiam Platonicam illam fublimitatem & latitudinem effingit. Sermo eft copiofus, & varius: dulcis in primis, & qui repugnantes quoque ducat & impellat. Ad hæc proceritas corporis & decora facies, demiffus capillus, ingens & cana barba: quæ licet fortuita & inania putentur, illi tamen plurimum venerationis acquirunt. Nullus horror in vultu, nulla triftitia, multum feveritatis; reverearis, occurfum non reformides. Vitæ fanctitas fumma, comitas par. Infectatur vitia, non homines: nec caftigat errantes, fed emendat. Sequaris monentem attentus, & pendens: & perfuadere tibi, etiam cum perfuaferit, cupias. Jam vero liberi tres, duo mares, quos diligentiffime inftituit. Socer Pompejus Julianus, cum cætera vita, tum vel hoc uno magnus & clarus, quod ipfe provinciæ princeps hunc, inter altiffimas conditiones, generum non honoribus principem, fed fapientia, elegit. Quanquam quid ego plura de viro, quo mihi

frui non licet? An, ut magis angar, quod non licet? Nam diftringor officio, ut maximo, fic moleftiffimo. Sedeo pro tribunali, fubnoto libellos, conficio tabulas, fcribo plurimas, fed illiteratiffimas literas. Soleo nonnunquam (nam id ipfum quandoque contingit) de his occupaMonibus apud Euphratem queri. Ille me confolatur; affirmat etiam, effe hanc philofophiæ, & quidem pulcherrimam partem, agere negotium publicum, cognofcere, judicare, promere, & exercere juftitiam, quæque ipfi doceant, in usu habere. Mihi tamen hoc unum non persuadet, fatius esse ista facere, quam cum illo dies totos audiendo, difcendoque confumere. Quo magis te, cui vacat, hortor, cum in urbem proxime veneris (venias autem ob hoc maturius) illi te expoliendum limandumque permittas. Neque enim ego (ut multi) invideo aliis bonum, quo ipfe careo: fed contra fenfum quendam, voluptatemque percipio, fi ea, quæ mihi denegantur, amicis video fupereffe. Vale.

XI. C. PLINIUS FABIO JUSTO S.

OLIM nullas mihi epiftolas mittis. Nihil eft (inquis) quod fcribam: at hoc ipfum fcribe, nihil effe, quod fcribas; vel folum illud, unde incipere priores folebant, Si vales, bene eft; ego valeo. Hoc mihi fufficit; eft enim maximum. Ludere me putas? ferio peto. Fac fciam, quid agas: quod fine folicitudine fumma nefcire non poffum. Vale.

XII. C. PLINIUS CALESTRIO
TYRONI S.

JACTURAM graviffimam feci, fi jactura di

cenda eft tanti viri amiffio. Deceffit Corœlius Rufus, & quidem fponte, quod dolorem meum exulcerat. Eft enim luctuofiffimum genus mortis, quæ non ex natura, nec fatalis videtur. Nam utcunque in illis, qui morbo finiuntur, magnum ex ipfa neceffitate folatium eft; in iis vero, quos accerfita mors aufert, hic infanabilis dolor eft, quod creduntur potuiffe diu vivere. Coralium quidem fumma ratio, quæ

fapientibus pro neceffitate eft, ad hoc confilium compulit: quanquam plurimas vivendi caufas habentem, optimam confcientiam, optimam famam, maximam auctoritatem: præterea filiam, uxorem, nepotem, forores, interque tot pignora, veros amicos. Sed tam longa, tam iniqua valetudine conflictabatur, ut hæc tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur. Tertio & tricefimo anno (ut ipfum prædicantem audiebam) pedum dolore correptus eft. Patrius hic illi. Nam plerumque morbi quoque per fucceffiones quafdam, ut alia, traduntur. Hunc abftinentia, fanctitate, quoad viridis ætas, vicit & fregit: noviffime eum fenectute ingravefcentem, viribus animi fuftinebat. Cum quidem incredibiles cruciatus, & indigniffima tormenta pateretur. Jam enim dolor non pedibus folis, ut prius, infidebat: fed omnia membra pervagabatur. Veni ad eum Domitiani temporibus, in fuburbano jacentem. Servi è cubiculo recefferunt. Habebat enim hoc moris, quoties intraffet fidelior amicus, quinetiam uxor, quanquam omnis fecreti capaciffima, digrediebatur. Circumtulit oculos, & cur (inquit) me putas bos tantos dolores tamdiu fuftinere? ut, fcilicet

ifti latroni vel uno die fuperfim. Dediffes huic animo par corpus, feciffet quod optabat. Affuit tamen Deus voto, cujus ille compos, ut jam fecurus liberque moriturus, multa illa vitæ, fed minora retinacula abrupit. Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit; perfeverantem conftantia fugit. Jam dies alter, tertius, quartus, abftinebat cibo. Mifit ad me uxor ejus Hifpulla communem amicum C. Geminium cum triftiffimo nuntio, deftinaffe Corolium mori: nec aut fuis aut filiæ precibus flecti, folum fupereffe me, à quo revocari poffet ad vitam. Cucurri: perveneram in proximum, cum mihi ab eadem Hispulla Julius Atticus nuntiat, nihil jam, ne me quidem impetraturum: tam obftinate magis ac magis induruiffe. Dixerat fane medico admoventi cibum, κέκμηκα. Quæ vox quantum admirationis in animo meo, tantum defiderii reliquit. Cogito, quo amico, quo viro caream. Implevit quidem annum feptimum & fexagefimum, quæ ætas etiam robuftiffimis fatis longa eft, Scio. Evafit perpetuam valetudinem, Scio. Deceffit fuperftitibus fuis, florente republica, quæ illi omnibus fuis charior erat, & hoc fcio. Ego tamen, tan

« VorigeDoorgaan »