Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

præter Flavium Aprum. Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium cenfuit: & quamvis neminem auctoritate traxiffet, conftanter in fententia manfit: quinetiam Dextrum, qui primus diverfum cenfuerat, prolata lege de Senatu habendo, jurare coëgit è Rep. effe, quod cenfuiffet: cui, quanquam legitimæ poftulationi, à quibufdam reclamatum eft. Exprobrare enim cenfenti ambitionem videbatur. Sed priufquam fententiæ dicerentur, Nigrinus, Tribunus plebis, recitavit libellum difertum & gravem, quo queftus eft vænire advocationes, vænire etiam prævaricationes: in lites coiri: & gloriæ loco poni ex fpoliis civium magnos & ftatos reditus. Recitavit capita legum, admonuit Senatufconfultorum: in fine dixit petendum ab optimo Principe, ut quia leges, quia Senatufconfulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur. Pauci dies, & liber Principis feverus, & tamen moderatus. Leges ipfum, eft in publicis actis. Quam me juvat, quod in caufis agendis non modo pactione, dono, munere, verum etiam xeniis femper abftinui! Oportet quidem, quæ funt inhonefta, non quafi illicita, fed quafi pudenda vitare:

Jucundum tamen fi prohiberi publice videas, quod nunquam tibi ipfe permiferis. Erit fortaffe, immo non dubie, hujus propofiti mei & minor laus, & obfcurior fama, cum omnes ex neceffitate facient, quod ego fponte faciebam. Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis, meæ avaritiæ occurfum, per ludum ac jocum dictitant. Vale.

XV. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

SECESSERAM in municipium, cum mihi nunciatum eft, Cornutum Tertullum accepiffe Emiliæ viæ curam. Exprimere non poffum, quanto fim gaudio affectus, & ipfius & meo nomine. Ipfius, quod fit licet, ficut eft, ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei jucundus effe honor ultro datus. Meo, quod aliquanto magis me delectat, mandatum mihi officium, poftquam par Cornuto datum video. Neque enim augeri dignitate, quam æquari bonis gratius. Cornuto autem quid melius? quid fanctius? quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expreffius? quod mihi cognitum eft non fama, qua alioqui optima &

Р

meritiffima fruitur, fed longis magnifque experimentis. Una diligimus, una dileximus omnes fere, quos ætas noftra in utroque fexu æmulandos tulit: quæ focietas amicitiarum arctiffima nos familiaritate conjunxit. Acceffit vinculum neceffitudinis publicæ. Idem enim mihi, (ut fcis) collega quafi voto petitus in præfectura ærarii fuit: fuit & in Confulatu. Tum ego qui vir, & quantus effet, altiffime inspexi, cum fequerer ut magiftrum, ut parentem vererer: quod non tam ætatis maturitate, quam vitæ merebatur. His ex caufis, ut illi, fic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula, ut prius, verum ad honores virtute perveniunt. In infinitum epiftolam extendam, fi gaudio meo indulgeam. Prævertor ad ea, quæ me agentem hic nuncius deprehendit. Eram cum profocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu defideratis, circumibam agellos, audiebam multum rufticarum querelarum: rationes legebam invitus & curfim (aliis enim chartis, aliis fum literis initiatus) cœperam etiam itineri me præparare: nam includor anguftiis commeatus, coque ipfo, quod delegatum Cor

nuto audio officium, mei admoneor. Cupio te quoque fub idem tempus Campania tua remittat, ne quis, cum in urbem rediero, contubernio noftro dies pereat. Vale.

XVI. C. PLINIUS MARCELLINO SUO S.

TRISTISSIMUS hæc tibi fcribo.

Fundani

noftri filia minor eft defuncta: qua puella nihil unquam feftivius, amabilius, nec modo longiore vita, fed prope immortalitate dignius vidi. Nondum annos quatuordecim impleverat, & jam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat: & tamen fuavitas puellaris cum virginali verecundia. Ut illa patris cervicibus inhærebat! ut nos amicos paternos & amanter & modefte complectebatur! ut nutrices & pædagogos, ut præceptores, pro fuo quemque officio diligebat! quam ftudiofe, quam intelligenter lectitabat! ut parce cuftoditeque ludebat! qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam conftantia noviffimam valetudinem tulit! medicis obfequebatur, fororem, patrem adhortabatur, ipfamque fe deftitutam corporis fui viribus, vigore animi fuftinebat: duravit hic illi ufque

ad extremum, nec aut fpatio valetudinis, aut metu mortis infractus eft, quo plures gravioresque nobis caufas relinqueret, & defiderii & doloris. O trifte plane, acerbumque funus! ô morte ipfa mortis tempus indignius! Jam destinata erat egregio juveni, jam electus nuptiarum dies, jam nos vocati. Quod gaudium, quo moerore mutatum eft? Non poffum exprimere verbis, quantum animo vulnus acceperim, cum audivi, Fundanum ipfum (ut multa luctuofa dolor invenit) præcipientem, quod in veftes, margaritas, gemmas fuerat erogaturus, hoc in thura & unguenta, & odores impenderetur. Eft quidem ille eruditus & fapiens, ut qui fe ab ineunte ætate altioribus ftudiis artibufque dediderit: fed nunc omnia, quæ audiit, quærit: fæpe quæ dixit, afpernatur, expulfifque virtutibus aliis, pietatis eft totus. Et talis eft pietas, cui ignofcas: laudabis etiam, fi cogitaveris quid amiferit. Amifit enim filiam quæ non minus mores ejus, quam os vultumque referebat, totumque patrem mira fimilitudine exfcripferat. Proinde fi quas ad eundem de dolore tam justo literas mittes, memento adhibere folatium, non quafi caftigatorium & nimis forte, fed molle

« VorigeDoorgaan »