Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

& humanum. Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis fpatium. Ut enim crudum adhuc vulnus, medentium manus reformidat, deinde patitur, atque ultro requirit : fic recens animi dolor confolationes rejicit ac refugit, mox defiderat, & clementer admotis acquiefcit. Vale.

XVII. C. PLINIUS SPURINNE SUO S.

SCIO quantopere bonis artibus faveas, quantum

gaudium capias, fi nobiles juvenes dignum aliquid majoribus fuis faciant: quo feftinantius nuncio tibi fuiffe me hodie in auditorio Calphurnii Pifonis. Recitabat pwтoπaílviov, eruditam fane luculentamque materiam fcripta elegis erat fluentibus, & teneris, & enodibus, fublimibus etiam verbis, ut pofcit locus. Alte enim & varie nunc attollebatur, nunc refidebat: excelfa depreffis, exilia plenis, feveris jucunda mutabat: omnia ingenio pari. Commendabat hæc voce fuaviffima, vocem vereeundia, multum fanguinis, multum folicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis. Etenim nefcio, quo pacto magis in ftudiis homines

timor, quam fiducia decet. Ne plura, (quanquam libet plura, quo funt pulchriora de juvene, rariora de nobili) recitatione finita, multum ac diu exofculatus adolefcentem, qui eft acerrimus ftimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret, qua cæpiffet, lumenque quod fibi majores fui prætuliffent, pofteris ipfis præferret. Gratulatus fum optimæ matri, gratulatus & fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam, quam ille alter eloquentiæ tulit. Tam notabiliter pro fratre recitante primum metus. ejus, mox gaudium eminuit. Dii faciant, ut talia tibi fæpius nunciem. Faveo enim feculo, ne fit fterile & effoetum: mireque cupio, ne nobiles noftri nihil in domibus fuis pulchrum, nifi imagines habeant : quæ nunc mihi hos adolefcentes tacite laudare, adhortari, & quod am, borum gloriæ fatis magnum eft, agnoscere videntur. Vale.

XVIII. C. PLINIUS MACRO SUO S.

BENE eft mihi, quia tibi bene eft. Habes uxorem tecum, habes filium. Frueris mari, fontibus, viridibus, agro, villa amoeniffima.

Neque enim dubito effe amoeniffimam, in qua fe compofuerat homo, felicior ante, quam feliciffimus fieret. Ego in Thufcis & venor & ftudeo: quæ interdum alternis, & interdum fimul facio: nec tamen adhuc poffum pronunciare, utrum fit difficilius, capere aliquid, an fcribere. Vale.

XIX. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

VIDEO quam molliter tuos habeas, quo fim

plicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem. Eft mihi femper in animo & Homericum illud, aтne d'ŵs йTI εv, & hoc nostrum, paterfamilias. Quod fi effem natura afperior & durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zofimi: cui tanto major humanitas exhibenda eft, quanto nunc illa magis eget. Eft homo probus, officiofus, literatus, & ars quidem ejus, & quafi infcriptio, comœdus,

in

qua plurimum facit. Nam pronunciat acriter, fapienter, apte, decenter etiam, utitur & cithara perite, ultra quam comodo necesse est. Idem tam commode orationes, & hiftorias, & carmina legit, ut hoc folum didiciffe videatur.

Hæc tibi fedulo expofui, quo magis fcires, quam multa unus mihi, & quam jucunda ministeria præftaret. Accedit huc longa jam charitas hominis, quam ipfa pericula auxerunt. Eft enim à natura comparatum, ut nihil æque amorem incitet & accendat, quam carendi metus, quem ego pro hoc non femel patior. Nam ante aliquot annos, dum intente inftanterque pronunciat, fanguinem rejecit, atque ob hoc in Ægyptum miffus, à me poft longam peregrinationem confirmatus rediit nuper. Deinde dum per continuos dies, nimis imperat voci, veteris infirmitatis tussicula admonitus, rurfus fanguinem reddidit, Qua ex caufa destinavi eum mittere in prædia tua, quæ Forojulii poffides. Audivi enim te fæpe referentem effe ibi, & aërem falubrem, & lac hujufmodi curationibus accommodatiffimum. Rogo ergo fcribas tuis, ut illi villa, ut domus pateat : offerant etiam fumptibus ejus, fi quid opus erit: erit autem opus modico. Eft enim tam parcus & continens, ut non folum delicias, verum etiam neceffitates valetudinis frugalitate reftringat; ego profici+ fcenti tantum viatici dabo, quantum fufficit eunti in tua, Vale,

XX. C. PLINIUS URSO SUO S.

ITERUM Bithyni poft breve tempus à Julio

Baffo & Rufum Varenum Proconfulem detulerunt: Varenum, quem nuper adverfus Baffum advocatum, & poftularant, & acceperant. Inducti in Senatum, inquifitionem poftulaverunt ; tum Varenus petit, ut fibi quoque defenfionis caufa evocare teftes liceret. Recufantibus Bi

Egi ego pro Va

thynis, cognitio fufcepta eft. reno non fine eventu. Nam bene an male, li ber indicabit. In actionibus enim utramque in partem fortuna dominatur: multum commendationis & detrahit & adfert memoria, vox, geftus, tempus ipfum poftremo vel amor, vel odium rei. Liber offenfis, liber gratia, liber & fecundis cafibus & adverfis caret. Refpondit mihi Fontejus Magius, unus ex Bithynis, plurimis verbis, pauciffimis rebus. Mos eft plerifque Græcorum, ut illis fit pro copia volubilitas : tam longas, tamque rigidas periodos uno spiritu quafi torrente contorquent. Ita Julius Candidus non invenufte folet dicere, aliud effe eloquentiam, aliud loquentiam. Nam eloquentia

« VorigeDoorgaan »