vix uni aut alteri, immo fi Marco Antonio credimus, - nemini : hæc vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentisfimo cuique maxime contingit. Postero die dixit pro Vareno Homullus callide, acriter, culte : contra Nigrinus presse, graviter, ornate. Censuit Acilius Rufus, Consul designatus, inquisitionem Bithynis dandam: poftulationem Vareni filentio præteriit. Hæc forma neganda fuit. Cornelius Priscus Consularis, & accusatoribus, quæ petebant, & reo tribuit, vicitque Impetravimus rem, nec lege comprehenfam, nec fatis usitatam, justam tamen. Quare juftam non sum epistola executurus, ut desideres actionem. Nam fi verum est Homericum illud, Την γάρ αοιδήν μάλλον επικλείεσ’ άνθρωποι, H"περ ακαόντεσσι νεωτάτη αμφιπέληται, , Apud te providendum eft mihi, ne gratiam novitatis & florem, quæ oratiunculam meam vel maxime commendant, epistola epistolæ loquacitate numero. præcerpam. Vale. US XXI. C. PLINIUS RUFO SUO S. DESCENDERAM in Bafilicam Juliam, audi- tate Nepotis edictum carpitur, laudatur. Multi, Invenimus, qui curva corrigerent. : Quid? ante hunc Prætores non fuerunt? Quis autem hic est, qui emendet publicos mores?. Alii contra, Reētissime fecit, initurus magiftratum : jura recognovit: Senatusconsulta legit, reprimit novisimas paétiones: rem pulcherrimam turpissime venire non patitur. Tales ubique fermones, qui tamen alterutram in partem ex eventu prævalebunt. Eft omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia, vel turpia, prout male aut profpere cedunt, ita vel probantur, vel reprehenduntur. Inde plerumque eadem facta, modo diligentiæ, modo vanitatis, modo libertatis, modo furoris nomen accipiunt. Vale. Quamdiu ego trans Padum, tu in Piceno, minus te requirebam. Poftquam ego in urbe, tu adhuc in Piceno, multo magis : ex quo ipsa loca, in quibus effe una folemus, acrius me tui commonent, seu, quod defiderium abfentium nihil perinde, ac vicinitas acuit, quoque propius accesseris ad fpem fruendi, hoc impatientius careas. Quicquid in causa, eripe me huic tormento: veni, aut ego illuc, unde inconsulte properavi, revertar, vel ob hoc solum, ut experiar an mihi, cum fine me Romæ cæperis effe, similes his epistolas mittas. Vale. II. C. PLINIUS ARRIANO SUO S. Soleo nonnunquam in judiciis quærere Marcum Regulum : nolo enim dicere, defiderare. Cur ergo quæro ? habebat ftudiis honorem, timebat, pallebat, scribebat: quamvis non pofset dediscere illud ipfum, quod oculum modo dextrum, modo finiftrum circumlinebat: dextrum, fi à petitore, alterum, fi à poffeffore effet acturus, quod candidum fplenium in hoc aut illud fupercilium transferebat : quod semper aruspices consulebat de actionis eventu, animi superstitione, fed tamen à magno studiorum honore veniebat. Jam illa perquam jucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, quod audituros corrogabat. Quid denique jucundius, quam sub alterius invidia, quamdiu velis, & in alieno auditorio, quafi deprehensum commode dicere? Sed utcunque se habent ista, bene fecit Regulus, quod est mortuus, melius fi ante. Nunc enim sane poterat sine malo publicò vivere fub eo Principe, sub quo nocere non poterat. Ideo fas eft, nonnunquam eum quærere. Nam poftquam obiit ille, increbuit. |