Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quam & juvenis & fortiffimi morte doleo: doleo autem, licet me imbecillum putes, meo nomine. Amifi enim, amifi vitæ meæ teftem, rectorem, magiftrum. In fumma dicam, quod recenti dolore contubernali meo Calvifio dixi, Vereor ne negligentius vivam. Proinde adhibe folatia mihi non hæc, Senex erat, Infirmus erat (hæc enim novi) fed nova aliqua, fed magna, quæ audierim nunquam, legerim nunquam. Nam quæ audivi, quæ legi, fponte fuccurrunt, fed tanto dolore fuperantur. Vale.

XIII. C. PLINIUS SOSIO

SENECIONI S.

MAGNUM

AGNUM proventum poëtarum annus hic attulit. Toto menfe Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Juvat me, quod vigent ftudia, proferunt se ingenia hominum, & oftentant: tametfi ad audiendum pigre coitur. Plerique in ftationibus fedent, tempufque audiendis fabulis conterunt, ac fubinde fibi nuntiari jubent, an jam recitator intraverit, an dixerit præfationem, an ex magna parte evolverit librum : tum demum, ac tunc quoque lente,

cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, fed ante finem recedunt: alii diffimulanter & furtim, alii fimpliciter & libere. At hercule memoria parentum, Claudium Cæfarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur, audiffetque clamorem, caufam requififfe: cumque dictum effet, recitare Nonianum, fubitum recitanti inopinatumque veniffe. Nunc otiofiffimus quifque multo ante rogatus, & identidem admonitus, aut non venit, aut, fi venit, queritur fe diem, quia non perdiderit, perdidiffe. Sed tanto magis laudandi probandique funt, quos à fcribendi recitandique ftudio hæc auditorum vel defidia vel fuperbia non retardat. Equidem prope nemini defui: erant fane plerique amici. Neque enim fere eft quifquam qui ftudia, ut non fimul & nos amet. His ex caufis longius, quam deftinaveram, tempus in urbe confumpfi. Poffum jam repetere feceffum, & fcribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus affui, non auditor fuiffe, fed creditor. Nam ut in cæteris rebus, ita in audiendi officio perit gratia, fi repofcatur. Vale,

XIV. C. PLINIUS JUNIO MAURICO

SUO S.

PETIS, ut fratris tui filiæ profpiciam maritum, quod merito mihi potiffimum injungis. Scis enim quantopere fummum illum virum fufpexerim dilexerimque: quibus ille adolefcentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer, effecerit. Nihil eft, quod à te mandari mihi aut majus aut gratius, nihil quod honeftius à me fufcipi poffit, quam ut eligam juvenem, ex qua nafci nepotes Aruleno Rustico deceat. Qui quidem diu quærendus fuisset, nifi paratus & quafi provifus effet Minutius Acilianus, qui me, ut juvenis juvenem (eft enim minor pauculis annis) familiariffime diligit, reveretur ut fenem. Nam ita à me formari & inftitui cupit, ut ego à vobis folebam. Patria eft ei Brixia, ex illa nostra Italia, quæ multum adhuc verecundiæ, frugalitatis, atque etiam rufticitatis antiquæ retinet ac fervat. Pater Municius Macrinus, equeftris ordinis princeps, quia nihil altius voluit, allectus à Divo Vefpafiano inter prætorios, ho

In

neftam quietem huic noftræ ambitioni dicam an dignitati, conftantiffime prætulit. Habet aviam maternam Serranam Proculam è municipio Patavino. Nofti loci mores. Serrana tamen Patavinis quoque feveritatis exemplum eft. Contigit & avunculus ei P. Acilius, gravitate, prudentia, fide prope fingulari. fumma, nihil erit in domo tota, quod non tibi tanquam in tua placeat. Aciliano vero ipfi plurimum vigoris, & induftriæ: quanquam in maxima verecundia quæfturam, tribunatum, præturam honeftiffime percucurrit, ac jam pro fe tibi neceffitatem ambiendi remifit. Eft illi facies liberalis, multo fanguine, multo rubore fuffufa. Eft ingenua totius corporis pulchritudo, & quidam Senatorius decor: quæ ego nequaquam arbitror negligenda. Debet enim hoc caftitati puellarum quafi præmium dari. Nefcio, an adjiciam, effe patri ejus amplas facultates. Nam cum imaginor vos, quibus quærimus generum, filendum de facultatibus puto, cum publicos mores, atque etiam leges civitatis intueor, quæ vel inprimis cenfus hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem prætereundum videtur. Et fane de pofteris, & his plu

ribus, cogitanti, hic quoque in conditionibus deligendis ponendus eft calculus. Tu fortaffe me putes indulfiffe amori meo, fupraque ifta, quam res patitur fuftuliffe: at ego fide mea fpondeo, futurum ut omnia longe ampliora, quam à me prædicantur, invenias. Diligo quidem adolefcentem ardentiffime, ficut meretur. Sed hoc ipfum amantis eft; non onerare eum laudibus. Vale.

XV. C. PLINIUS SEPTITIO CLARO SUO S.

HEUS tu, promittis ad cœnam, nec venis. Dicitur jus, ad affem impendium reddes, nec id modicum. Paratæ erant, lactucæ fingulæ, cochleæ ternæ, ova bina, alica cum mulfo & nive, (nam hanc quoque computabis, immo hanc inprimis, quæ perit in ferculo) olivæ Bæticæ, cucurbitæ, bulbi, alia mille non minus lauta. Audiffes comodum, vel lectorem, vel lyriften, vel, quæ mea liberalitas, omnes. At tu, apud, nefcio, quem, oftrea, vulvas, echinos, Gaditana maluifti. Dabis pœnas, non dico quas. Dure fecifti. Invidifti, nefcio an tibi, certe mihi, fed tamen & tibi. Quantum nos

« VorigeDoorgaan »