Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tuit effe per meam ætatem. Solebat tamen vix dum adolefcentulo mihi pater ejus cum magna laude monftrari. Erat non ftudiorum tantum, verum etiam ftudioforum amantiffimus, ac prope quotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quinctilianum & Niceten Sacerdotem, ventitabat: vir alioqui clarus & gravis, & qui prodeffe filio memoria fui debeat. Sed multi nunc in Senatu, quibus ignotus ille, multi, quibus notus, fed non nifi viventes reverentur: quo magis huic, omiffa gloria patris, in qua magnum ornamentum, gratia infirma, ipfi enitendum & laborandum eft. Quod quidem femper, quafi provideret hoc tempus, fedulo fecit, paravit amicos, quos paraverat, coluit: me certe, ut primum fibi ætas judicare permifit, ad amorem imitationemque delegit. Dicenti mihi folicite adfiftit, affidet recitanti : primus etiam & cum maxime nafcentibus opufculis meis intereft, nunc folus, ante cum fratre, cujus nuper amiffi ego fufcipere partes, ego vicem debeo implere. Doleo enim & illum immatura morte indigniffime raptum, & hunc optimi fratris adjumento deftitutum, folisque amicis relictum. Quibus ex caufis exigo, ut ve

nias, & fuffragio meo tuum jungas, permultum interest mea, te oftentare & mecum circumire. Ea est auctoritas tua, ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum. Abrumpe, fi qua te retinent. Hoc tempus meum, hoc fides, hoc etiam dignitas poftulat. Sufcepi Candidatum & fufcepiffe me notum eft: ego ambio, ego periclitor. In fumma, fi datur Nafoni quod petit, illius honor: fi negatur, mea repulsa est. Vale.

VII. C. PLINIUS CALPHURNIÆ SUE S.

SCRIBIS te abfentia mea non mediocriter affici: unumque habere folatium, quod pro me libellos meos teneas, fæpe etiam in vestigio meo colloces gratum eft, quod nos requiris, quod his fomentis acquiefcis. Invicem ego epistolas tuas lectito, atque identidem in manus quafi novas fumo; fed eo magis ad defiderium. tui accendor. Nam cujus literæ tantum habent fuavitatis, hujus fermonibus quantum dulcedinis ineft? Tu tamen frequentiffime fcribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.

VIII. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

ATTILIUM Crefcentem & nofti & amas. Quis enim illum fpectatior paulo, aut non novit, aut non amat? Hunc ego non ut multi, fed arctiffime diligo. Oppida noftra unius diei itinere dirimuntur, ipfi amare invicem, qui eft flagrantiffimus amor, adolefcentuli cœpimus. Manfit hic poftea, nec refrixit judicio, fed invaluit. Sciunt qui alterutrum noftrûm familiarius intuentur. Nam & ille amicitiam meam latiffima prædicatione circumfert, & ego præ me fero, quam fit mihi curæ modeftia, quies, fecuritas ejus. Quin etiam cum infolentiam, cujufdam tribunatum plebis inituri vereretur, idque indicaffet mihi, refpondi:

Οὔτις ἐμεῦ ζῶντῷ καὶ ἐπὶ χθονὶ δερκομένοιο, Σοὶ κοίλης παρὰ νηυσὶ βαρείας χᾶρας ἐποίσει, Quorfum hæc? Ut fcias non poffe Attilium, me incolumi, injuriam accipere. Iterum dices: Quorfum hæc? Debuit ei pecuniam Valerius Varus: hujus eft hæres Maximus nofter, quem & ipfe amo: fed conjunctius tu. Rogo ergo, exigo etiam pro jure amicitiæ, cures, ut Attilio

meo falva fit non fors modo, fed etiam ufura Homo eft alieni abstinen

plurium annorum. tiffimus, fui diligens, nullis quæftibus sustinetur, nullus illi, nifi ex frugalitate reditus. Nam ftudia, quibus plurimum præstat, ad voluptatem tantum & gloriam exercet: gravis eft ei vel minima jactura, quia reparare quod amiferis gravius eft. Exime hunc illi, exime hunc mihi fcrupulum: fine me fuavitate ejus, fine leporibus perfrui. Neque enim poffum tristem videre, cujus hilaritas me tristem effe non patitur. In fumma nofti facetias hominis: quas velim attendas, ne in bilem & amaritudinem vertat injuria. Quam vim habeat offenfus, crede ei, quam in amore habet. Non feret magnum & liberum ingenium cum contumelia damnum. Verum ut ferat ille, ego meum damnum, meam contumeliam vindicabo: fed non tanquam pro mea, hoc eft gravius, irafcar. Quanquam quid denunciationibus & quafi minis ago? Quin potius ut coeperam, rogo, oro, des operam, ne ille fe, quod validiffime vereor, à me, ego me neglectum à te putem. Dabis autem, fi hoc perinde curæ eft tibi, quam illud mihi. Vale.

IX. C. PLINIUS TACITO SUO S.

COMMENDAS

NDAS mihi Julium Nafonem Candidatum. Nafonem mihi? quid fi meipfum ? Fero tamen & ignofco. Eundem enim commendaffem tibi, fi te Romæ morante, ipfe abfuiffem. Habet hoc folicitudo, quod omnia neceffaria putat. Tu tamen cenfeo alios roges : ego precum tuarum minister, adjutor, particeps ero. Vale,

X. C. PLINIUS ALBINO SUO S.

CUM veniffem in focrus meæ villam Alfienfem, quæ aliquando Rufi Virginii fuit, ipfe mihi locus optimi illius & maximi viri defiderium non fine dolore renovavit. Hunc enim incolere feceffum, atque etiam fenectutis fuæ nidulum vocare confueverat. Quocunque me contuliffem, illum animus, illum oculi requirebant. Libuit etiam monumentum ejus vfdere, & vidiffe poenituit. Eft enim adhuc imperfectum, nec difficultas operis in caufa, modici, ac potius exigui, fed inertia ejus, cui

« VorigeDoorgaan »