Pagina-afbeeldingen
PDF

fapientibus pro neceffitate eft, ad hoc confilium compulit : quanquam plurimas vivendi caufas habentem, optimam confcientiam, optimam famam, maximam au&toritatem : præterea filiam, uxorem, nepotem, forores, interque tot pignora, veros amicos. Sed tam longa, tam iniqua valetudine confli&tabatur, ut hæc tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur. Tertio & tricefimo anno (ut ipfum praedicantem audiebam) pedum dolore correptus eft. Patrius hic illi. Nam plerumque morbi quoque per fucceffiones quafdam, ut alia, traduntur. Hunc abftinentia, fanétitate, quoad viridis aetas, vicit & fregit : noviffime eum feneétute ingravefcentem, viribus animi fuftinebat. Cum quidem incredibiles cruciatus, & indignifima tormenta pateretur. Jam enim dolor non pedibus folis, ut prius, infidebat : fed omnia membra pervagabatur. Veni ad eum Domitiani temporibus, in suburbano jacentem. Servi è cubiculo recesferunt. Habebat enim hoc moris, quoties intraffet fidelior amicus, quinetiam uxor, quan- • . quam omnis fecreti capaciffima, digrediebatur. " Circumtulit oculos, & cur (inquit) me putas bos tantos dolores tamdiu fuffinere ? ut, fcilicet

jfii latroni vel uno die fuperfim. Dediffes huic animo par corpus, feciffet quod optabat. Affuit tamen Deus voto, cujus ille compos, ut jam fecurus liberque moriturus, multa illa vitae, fed minora retinacula abrupit. Increverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit; perfeverantem conftantia fugit. Jam dies alter, tertius, quartus, abftinebat cibo. Mifit ad me uxor ejus Hifpulla communem amicum C. Geminium cum triftiffimo nuntio, deftinaffe Coroelium mori: nec aut fuis aut filiae precibus flecti, solum superesse me, à quo revocari posfet ad vitam. Cucurri : perveneram in proximum, cum mihi ab eadem Hifpulla Julius Atticus nuntiat, nihil jam, ne me quidem impetraturum : tam obftinate magis ac magis induruiffe. Dixerat fane medico admoventi cibum, ×áwμwwz. Quae vox quantum admirationis in animo meo, tantum defiderii reliquit. Cogito, quo amico, quo viro caream. Implevit quidem annum feptimum & fexagefimum, quæ ætas etiam robuftiffimis fatis longa eft, Scio. Evafit perpetuam valetudinem, Scio. Deceffit fuperftitibus fuis, florente republica, quae illi omnibus fuis charior erat, & hoc fcio. Ego tamen, tan

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

quam & juvenis & fortiffimi morte doleo: doleo autem, licet me imbecillum putes, meo nomine. Amifi enim, amifi vitæ meæ teftem, re&orem, magiftrum. In fumma dicam, quod recenti dolore contubernali meo Calvifio dixi, Vereor ne negligentius vivam. Proinde adhibe folatia mihi : non hæc, Senex erat, Infirmus erat (haec enim novi) fed nova aliqua, fed magna, quae audierim nunquam, legerim nunquam. Nam quae audivi, quæ legi, fponte fuccurrunt, fed tanto dolore superantur. Vale.

XII 1. C. PLINIUS SOSIO
SEN E CION I S,

Macsum proventum poëtarum annus hic attulit. Toto menfe Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Juvat me, quod vigent ftudia, proferunt fe ingenia hominum, & oftentant: tametfi ad audiendum pigre coitur. Plerique in ftationibus fedent, tempufque audiendis fabulis conterunt, ac fubinde fibi nuntiari jubent, an jam recitator intraverit, an dixerit præfationem, an ex magna parte evolverit librum : tum demum, ac tunc quoque lente, cunétanterque veniunt, nec tamen permanent, fed ante finem recedunt : alii diffimulanter & furtim, alii fimpliciter & libere. At hercule memoria parentum, Claudium Caefarem ferunt, cum in Palatio fpatiaretur, audiffetque clamorem, caufam requififfe : cumque diétum effet, recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque veniffe. Nunc otiofiffimus quifque multo ante rogatus, & identidem admonitus, aut non venit, aut, fi venit, queritur fe diem, quia non perdiderit, perdidisse. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos à scribendi recitandique ftudio hæc auditorum vel defidia vel fuperbia non retardat. Equidem prope nemini defui: erant fane plerique amici. Neque enim fere eft quifquam qui ftudia, ut non fimul & nos amet. His ex caufis longius, quam deftinaveram, tempus in urbe confumpfi. Poffum jam repetere feceffum, & fcribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus affui, non auditor fuiffe, fed creditor. Nam ut in cæteris rebus, ita in audiendi officio perit gratia, fi repofcatur. . Vale,

[graphic]
[ocr errors]

Prris, ut fratris tui filiae profpiciam maritum, quod merito mihi potiffimum injungis. Scis enim quantopere fummum illum virum fufpexerim dilexerimque : quibus ille adolefcentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer, effecerit. Nihil eft, quod à te mandari mihi aut majus aut gratius, nihil quod honeftius à me fufcipi poffit, quam ut eligam juvenem, ex qua nafci nepotes Aruleno Ruftico deceat. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nifi paratus & quasi provisus esset Minutius Acilianus, qui me, ut juvenis juvenem (eft enim minor pauculis annis) familiariffime diligit, reveretur ut fenem. Nam ita à me formari & inftitui cupit, ut ego à vobis folebam. Patria eft ei Brixia, ex illa noftra Italia, quae multum adhuc verecundiæ, frugalitatis, atque etiam rufticitatis antiquæ retinet ac fervat. Pater Municius Macrinus, equeftris ordinis princeps, quia nihil altius voluit, allectus à Divo Vespasiano inter prœtorios, ho

« VorigeDoorgaan »