Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XVI. C. PLINIUS TACITO SUO S.

PETIS ut tibi avunculi mei exitum fcribam, quo verius tradere pofteris poffis. Gratias ago. Nam video, morti ejus, fi celebretur à te, immortalem gloriam effe propofitam. Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes memorabili cafu, quafi femper victurus occiderit: quamvis ipfe plurima opera & manfura condiderit, multum tamen perpetuitati ejus fcriptorum tuorum æternitas addet. Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum eft, aut facere fcribenda aut fcribere legenda: beatiffimos vero quibus utrumque: horum in numero avunculus meus & fuis libris & tuis erit. Quo libentius fufcipio, depofco etiam quod injungis. Erat Mifeni, claffemque imperio præfens regebat. Nono Calend. Septembr. hora diei fere feptima, mater mea indicat ei, apparere nubem inufitata & magnitudine & fpecie. Ufus ille fole, mox frigida, guftaverat jacens, ftudebatque: pofcit foleas, afcendit locum, ex quo maxime miraculum illud confpici poterat. Nubes (incertum procul

intuentibus ex quo monte, Vefuvium fuiffe poftea cognitum eft) oriebatur, cujus fimilitudinem & formam non alia magis arbor quam pinus exprefferit. Nam longiffimo velut trunco elata in altum, quibusdam ramis diffundebatur. Credo quia recenti spiritu evecta, deinde fenefcente eo deftituta, aut etiam pondere fuo victa, in latitudinem evanefcebat: candida interdum, interdum fordida & maculofa, prout terram cineremve fuftulerat. Magnum propiufque nofcendum ut eruditiffimo viro vifum. Jubet liburnicam aptari: mihi fi venire una vellem, facit copiam. Refpondi, studere me malle: & forte ipfe, quod fcriberem, dederat. Egrediebatur domo, accipit codicillos. Retina claffiarii imminenti periculo exterriti (nam villa ea fubjacebat, nec ulla nifi navibus fuga) ut fe tanto difcrimine eriperet, orabant. Non vertit ille confilium, fed quod ftudiofo animo inchoaverat, obit maximo. Deducit quadriremes, afcendit ipfe non Retinæ modo, fed multis (erat enim frequens amoenitas oræ) laturus auxilium. Properat illuc, unde alii fugiunt : rectumque curfum, recta gubernacula in periculum tenet, adeo folutus metu, ut omnes illius

mali motus, omnes figuras, ut deprehenderat oculis, dictaret dictaret enotaretque. Jam navibus cinis inciderat, quo propius accederet, calidior & denfior, jam pumices etiam, nigrique & ambufti, & fracti igne lapides. Jam vadum fubitum, ruinaque montis litora obftantia, cunctatufque paulum, an retro flecteret, mox gubernatori, ut ita faceret monenti, Fortes, inquit, for tuna juvat: Pomponianum pete. Stabiis erat, diremptus finu medio. Nam fenfim circumactis curvatifque litoribus mare infunditur. Ibi, quanquam nondum periculo appropinquante, confpicuo tamen, & cum crefceret, proximo, farcinas contulerat in naves, certus fugæ, fi contrarius ventus refediffet: quo tunc avunculus meus fecundiffimo invectus complectitur trepidantem, confolatur, hortatur: utque timorem ejus, fua fecuritate leniret, deferri se in balineum jubet, lotus accubat, cœnat, atque hilaris, aut, quod eft æque magnum, fimilis hilari. Interimè Vefuvio monte pluribus locis latiffimæ flammæ, altaque incendia relucebant, quorum fulgor & claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agreftium trepidatione, igni relictas defertafque villas per folitudinem ardere, in reme

Nam

dium formidinis dictitabat: tum fe quieti dedit & quievit, veriffimo quidem fomno. meatus animæ, qui illi propter amplitudinem corporis gravior & fonantior erat, ab iis qui limini obfervabantur, audiebatur. Sed area ex qua zeta adibatur, ita jam cinere, mixtifque pumicibus oppleta furrexerat, ut fi longior in cubiculo mora effet, exitus negaretur. Excitatus procedit, feque Pomponiano, cæterifque qui pervigilarant, reddit. In commune confultant, an intra tecta fubfiftant, an in aperto vagentur. Nam crebris vaftifque tremoribus tecta nutabant, & quafi emota fedibus fuis nunc huc, nunc illuc abire, aut referri videbantur. Sub dio rurfus, quanquam levium exeforumque pumicum cafus metuebatur. Quod tamen periculorum collatio elegit, & apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit, cervicalia capitibus impofita linteis conftringunt. Id munimentum adverfus decidentia fuit. Jam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior denfiorque quam tamen faces multæ, variaque limina folvebant. Placuit egredi in litus, & è proximo afpicere, ecquid jam mare admitteret, quod adhuc vaftum & adverfum perma→

R

nebat. Ibi fuper abjectum linteum recubans, femel atque iterum frigidam popofcit, haufitque: deinde flammæ, flammarumque prænuncius odor fulfuris, alios in fugam vertunt, excitavit illum. Innixus fervis duobus affurrexit, & ftatim concidit, ut ego conjecto, craffiore caligine fpiritu obstructo, claufoque ftomacho, qui illi natura, invalidus & anguftus, & frequenter interæftuans erat. Ubi dies redditus, is ab eo quem noviffime viderat, tertius, corpus inventum eft integrum, illæfum opertumque ut fuerat indutus. Habitus corporis quiefcenti, quam defuncto fimilior. Interim Miseni ego & mater. Sed nihil ad hiftoriam, nec tu aliud, quam de exitu ejus fcire voluifti. Finem ergo faciam: unum adjiciam, omnia me quibus interfueram, quæque statim, cum maxime vera memorantur, audiveram, vere perfecutum tu potiffima excerpes. Aliud eft enim epiftolam, aliud hiftoriam: aliud amico, aliud omnibus fcribere. Vale.

:

« VorigeDoorgaan »