Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

longas flammarum figuras dehifcebat, fulgoribus illæ & fimiles & majores erant. Tum vero ille idem ex Hifpania amicus acrius & inftantius, Si frater, inquit, tuus, tuus avunculus, vivit, vult vos effe falvos : fi periit, fuperftites voluit, Proinde quid cessatis evadere? Refpondimus, Non commiffuros nos, ut de falute ejus incerti, noftræ confuleremus. Non moratus ultra proripit fe, effufoque curfu periculo aufertur: nec multo poft, illa nubes descendere in terras, operire maria. Cinxerat Capreas, & abfconderat : Mifeni quod procurrit, abftulerat, Tum mater orare, hortari, jubere quoquo modo fugerem. Poffe enim juvenem, fe & annis & corpore gravem bene morituram, fi mihi caufa mortis non fuiffet. Ego contra, falvum me, nifi una, non futurum: deinde manum ejus amplexus, addere gradum cogo: paret ægre, incufatque fe quod me moretur. Jam cinis adhuc tamen rarus, refpicio, denfa caligo tergis imminebat, quæ nos, torrentis modo infufa terræ, fequebatur. Deflectamus (inquam,) dum videmus, ne in via ftrati, comitantium turba in tenebris obteVix confideramus, & mox non qualis illunis, & nubila, fed qualis in locis claufis lu

ramur.

mine extincto: audires ululatus foeminarum, infantium queritatus, clamores virorum: alii parentes, alii liberos, alii conjuges vocibus requirebant, vocibus nofcitabant: hi fuum cafum, illi fuorum miferabantur: erant qui metu mortis mortem precarentur. Multi ad deos manus tollere: plures nufquam jam deos ullos, æternamque illam & noviffimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitifque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Mifeni illud fuiffe, illud ardere falfo, fed credentibus, nunciabant. Paululum reluxit, quod non dies nobis, fed adventantis ignis indicium videbatur: & ignis quidem longius fubftitit tenebræ rurfus, cinis rurfus multus & gravis: hunc identidem affurgentes excutiebamus, operti alioqui, atque etiam oblifi pondere effemus. Poffem gloriari, non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidiffe, nifi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis folatio credidiffem. Tandem illa caligo tenuata quafi in fumum, nebulamve deceffit: Mox dies verus, fol etiam effulfit, luridus tamen, qualis effe, cum deficit, folet. Occur▾

fabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere tanquam nive obducta. Regreffi Misenum, curatis utcunque corporibus, fufpenfam dubiamque noctem, fpe ac metu exegimus metus prævalebat. Nam & tremor terræ perfeverabat, & plerique lymphati terrificis vaticinationibus, & fua & aliena mala ludificabantur. Nobis tamen ne tunc quidem, quanquam & expertis periculum, & exfpectantibus, abeundi confilium donec de avunculo nuncius. Hæc nequaquam hiftoria digna, non fcripturus, leges, & tibi fcilicet, qui requififti, imputabis, fi digna ne epiftola quidem videbuntur. Vale.

XXI. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

SUM ex iis, qui mirer antiquos: non tamen, ut quidam, temporum noftrorum ingenia defpicio. Neque enim quafi laffa & effoeta natura, ut nihil jam laudabile pariat. Atque adeo nuper audii Verginium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comœdiæ fcriptam, tam bene, ut effe quandoque poffit exemplar. Nefcio an noris hominem,, quanquam

noffe debes. Eft enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monftrabilis. Scripfit mimiambos tenuiter, argute, venuste, atque in hoc genere eloquentiffime. Nullum eft enim genus, quod abfolutum, non poffit eloquentiffimum dici. Scripfit comoedias, Menandrum, aliofque ætatis ejufdem æmulatus. Licet has inter Plautinas Terentianafque numeres. Nunc primum se in vetere comœdia, fed non tanquam inciperet, oftendit: non illi vis, non granditas, non fubtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit.. Ornavit virtutes, infectatus eft vitia, fictis nominibus decenter, veris ufus eft apte. Circa me tantum benignitate nimia modum exceffit, nifi quod tamen poëtis mentiri licet. In fumma extorquebo ei librum, legendumque, immo edifcendum mittam

tibi.

Neque enim dubito futurum, ut non deponas, fi femel fumpferis. Vale.

XXII. C. PLINIUS TYRONI SUO S.

MAGNA

AGNA res acta eft omnium, qui funt provinciis præfuturi, magna omnium, qui se sim

pliciter credunt amicis. Luftricus Bruttianus

cum Montanum Atticinum comitem fuum in multis flagitiis deprehendiffet, Cæfari fcripfit, Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat, accufaret. Recepta cognitio eft. Fui in confilio, egit uterque pro fe, egit autem carptim, & κατὰ κεφάλαια : quo genere veritas ftatim oftenditur. Protulit Bruttianus teftamentum fuum, quod Atticini manu fcriptum effe dicebat. Hoc enim & arcana familiaritas, & querendi de eo, quem fic amaffet, neceffitas indicabatur. Enumeravit crimina foeda manifeftaque. Ille cum diluere non poffet, ita regesfit, ut dum defenditur, turpis: dum accufat, fceleratus probaretur. Corrupto enim scribæ fervo, interceperat commentarios, intercideratque, ac per fummum nefas utebatur adverfus amicum crimine fuo. Fecit pulcherrime Cæfar. Non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino perrogavit. Damnatus & in infulam relegatus: Bruttiano justiffimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam conftantiæ gloria fecuta eft. Nam defenfus expeditiffime, accufavit vehementer, nec minus acer quam bonus & fincerus apparuit. Quod tibi fcripfi, ut te fortitum provinciam

« VorigeDoorgaan »