Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

præmonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam fatis fidas: deinde fcias, fi quis forte, quod abominor, fallat, paratam ultionem, qua tamen ne fit etiam attende. etiam atque opus,

Neque enim tam jucundum eft vindicari, quam

decipi miferum.

Vale.

XXIII. C. PLINIUS TRIARIO SUO S.

IMPENSE petis, ut agam causam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioquin & famofam: faciam, fed non gratis. Qui fieri potest (inquis) ut non gratis? tu potes. Exigam enim mercedem honeftiorem gratuito patrocinio. Peto atque etiam pacifcor, ut fimul agat Cremutius Rufo, folitum hoc mihi, & jam in pluribus claris adolefcentibus factitatum. Nam mire concupifco bonos juvenes oftendere foro, affignare famæ. Quod fi cui, præftare Rufoni meo debeo, vel propter natales ipfius, vel propter eximiam mei caritatem: quem magni æftimo in iifdem judiciis, ex iifdem etiam partibus confpici, audiri. Obliga me, obliga antequam dicat. Nam cum dixerit, gratias ages. Spondeo, folicitudini tuæ, fpei meæ, magni

tudini caufæ fuffecturum. Eft indolis optimæ, brevi producturus alios, fi interim provectus fuerit à nobis. Neque enim cuiquam tam clarum ftatim ingenium eft, ut poffit emergere, nifi illi materia, occafio, fautor etiam commendatorque contingat. Vale.

XXIV. C. PLINIUS MACRO SUO S.

QUAM

UAM multum intereft, quid à quoque fiat! Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium, aut tolluntur altiffime, aut humillime deprimuntur. Navigabam per Larium noftrum, cum fenior amicus oftendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet. Ex hoc (inquit) aliquando municeps noftra cum marito fe præcipitavit. Caufam requifivi. Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrefcebat: Uxor, ut infpiceret, exegit: neque enim quenquam fidelius judicaturum, poffetne fanari. Vidit, defperavit. Hortata eft, ut moreretur, comefque ipfa mortis, dux, immo & exemplum & neceffitas fuit. Nam fe cum marito ligavit, abjecitque in lacum. Quod factum, ne mihi quidem, qui

municeps, nifi proxime, auditum eft: non quia minus illo clariffimo Arriæ facto, fed quia minor eft ipfa. Vale.

XXV. C. PLINIUS HISPANO SUO S.

Suf

SCRIBIS, Robuftum, fplendidum equitem Rom. cum Attilio Scauro amico meo Ocriculum ufque commune iter peregiffe: deinde nufquam comparuiffe: petis ut Scaurus veniat, nofque, fi poteft, in aliqua inquifitionis veftigia inducat. Veniet, vereor ne fruftra. picor enim tale nefcio quid Robufto accidiffe, quale aliquando Metilio Crifpo, municipi meo. Huic ego ordines impetraveram, atque etiam proficifcenti quadraginta millia nummûm ad inftruendum se ornandumque donaveram: nec poftea aut epistolas ejus, aut aliquem de exitu nuncium accepi. Interceptufne fit à fuis, an cum fuis, dubium: certe non ipfe, non quifquam ex fervis ejus apparuit. Utinam ne in Robufto idem experiamur! tamen accerfamus Scaurum. Demus hoc tuis, demus optimi adolefcentis honeftiffimis precibus, qui pietate fumma, mira etiam fagacitate patrem quærit:

dii faveant, ut fic inveniat ipfum, quemadmodum jam cum quo fuiffet, invenit! Vale.

XXVI. C. PLINIUS SERVIANO SUO S.

GAUDEO & gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam deftinafti. Domus patricia, pater honeftiffimus, mater pari laude. Ipfe eft ftudiofus, literatus, etiam difertus, puer fimplicitate, comitate juvenis, fenex gravitate: neque amore decipior. Amo quidem effufe (ita officiis, íta reverentia meruit) judico tamen, & quidem tanto acrius, quanto magis amo: tibique, ut qui exploraverim, fpondeo habiturum te generum, quo melior fingi, ne voto quidem potuit. Supereft, ut avum te quam maturiffime fimillimum fui faciat. Quam fœlix tempus illud quo mihi liberos illius, nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes ex veftro finu fumere, & quafi pari jure tenere continget! Vale.

XXVII. C. PLINIUS SEVERO SUO S.

ROGAS, ut cogitem, quid defignatus Conful in honorem Principis cenfeas. Facilis inven

tio, non facilis electio. Eft enim ex virtutibus ejus larga materia, tamen quod fentiam, indicabo, fi prius hæfitationem meam oftendero. Dubito, num idem tibi fuadere, quod mihi debeam. Defignatus ego Conful, omni hac, & fi non adulatione, fpecie tamen adulationis abftinui: non tanquam liber & conftans, fed tanquam intelligens Principis noftri: cujus videbam hanc effe præcipuam laudem, fi nihil quafi ex neceffitate decernerem. Recordabar etiam plurimos honores peffimo cuique delatos, à quibus hic Optimus feparari non alio modo magis poterat, quam diverfitate cenfendi: quod ipfum diffimulatione & filentio non præterii, ne forte non judicium illud meum, fed oblivio videretur. Hoc tunc ego, fed non omnibus eadem placent, nec conveniunt quidem. Præterea, faciendi aliquid vel non faciendi vera ratio, cum hominum ipforum, tum rerum etiam ac temporum conditione mutatur. Nam recentia opera maximi Principis præbent facultatem, nova, magna, vera, censendi: quibus ex caufis (ut fupra fcripfi) dubito an idem nunc tibi, quod tunc mihi fuadeam. Illud non du

S

« VorigeDoorgaan »