Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

bito, debuiffe me in partes confilii tui ponere,

quid ipfe feciffem. Vale.

XXVIII. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

SCIO quæ tibi caufa fuerit impedimento, quo minus præcurrere adventum meum in Campaniam poffes: fed quanquam abfens totus huc migrafti, tantum mihi copiarum tam urbanarum quam rufticarum, nomine tuo oblatum eft, quas omnes improbe quidem, accepi tamen. Nam me tui, ut ita facerem rogabant: & verebar ne & mihi & illis irafcereris, fi non fecif fem. In pofterum nifi adhibueris modum, ego adhibebo. Etiam tuis denunciavi, fi rurfus tam multa attuliffent, omnia relaturos. Dices, oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam : fed perinde illis ac meis parco. Vale.

XXIX. C. PLINIUS QUADRATO SUO S.

AVIDIUS

VIDIUS Quietus, qui me unice dilexit, &, quo non minus gaudeo, probavit, ut multa alia Thraseæ (fuit enim familiaris) ita hoc fæpe referebat, præcipere folitum, fufcipiendas effe

caufas, aut amicorum, aut deftitutas, aut ad exemplum pertinentes. Cur amicorum? noneget interpretatione. Cur deftitutas ? quod in illis maxime & conftantia agentis, & humanitas cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum ? quia plurimum referret, bonum an malum induceretur. Ad hæc ego genera caufarum, ambitiofe fortaffe, addam tamen claras & illuftres. Æquum enim eft agere nonnunquam gloriæ, & famæ, id eft fuam caufam: hos terminos, quia me confuluifti, dignitati ac verecundiæ tuæ ftatuo. Nec me præterit, ufum & effe, & haberi optimum dicendi magistrum. Video etiam multos parvo ingenio, literis nullis : ut bene agerent agendo confecutos. Sed & illud quod vel Pollionis, vel tanquam Pollionis accepi, veriffimum experior, Commode agendo factum eft, ut fæpe agerem, fæpe agendo, ut minus commode: quia fcilicet affiduitate nimia facilitas magis, quam facultas: nec fiducia, fed temeritas paratur. Nec vero Ifocrati, quo minus haberetur fummus orator, offecit, quod infirmitate vocis, mollitie frontis, ne in publico diceret, impediebatur. Proinde multum lege, scribe, meditare, ut poffis, cum voles dicere:

dices, cum velle debebis.

Hoc fere tempera

mentum ipfe fervavi, nonnunquam neceffitati, quæ pars rationis eft, parui. Egi enim quafdam à Senatu juffus, quo tamen in numero fuerunt ex illa Thrafeæ divifione, hoc eft ad exemplum pertinentes. Adfui Bæticis contra Bæbium Maffam. Quæfitum est, an danda effet inquifitio: data eft. Adfui rurfus, iifdem querentibus de Cæcilio Claffico. Quæfitum eft, an provinciales, ut focios miniftrofque Proconfulis, plecti oporteret: pœnas luerunt. Accufavi Marium Prifcum, qui lege repetundarum damnatus, utebatur clementia legis, cujus feveritatem immanitate criminum excefferat: relegatus eft. Tuitus fum Julium Baffum, ut incuftoditum nimis & incautum, ita minime malum: judicibus acceptis in Senatu remanfit. Dixi proxime pro Vareno postulante, ut sibi invicem vocare teftes liceret: impetratum eft. In pofterum opto, ut ea potiffimum jubear, quæ me deceat vel fponte feciffe. Vale.

XXX. C. PLINIUS FABATO SUO S.

DEBEMUS, me Hercule, natales tuos perinde ac noftros celebrare, cum lætitia noftrorum ex tuis pendeat, cujus diligentia & cura hîc hilares, iftic fecuri fumus. Villa Camilliani quam in Campania poffides, eft quidem vetustate vexata, ea tamen, quæ funt pretiofiora, aut integra manent, aut leviffime læfa funt. Attendemus ergo ut quam faluberrime reficiantur. Ego videor habere multos amicos, fed hujus generis, cujus & tu quæris, & res exigit, prope neminem. Sunt enim omnes togati & urbani: rufticorum autem prædiorum administratio pofcit durum aliquem & agreftem, cui nec labor ille gravis, nec cura fordida, nec triftis folitudo videatur. Tu de Rufo honeftiffime cogitas. Fuit enim filio tuo familiaris. Quid tamen nobis ibi præftare poffit, ignoro, velle plurimum, credo. Vale.

XXXI. C. PLINIUS CORNELIANO SUO S.

EVOCATUS in confilium à Cæfare noftro ad Centumcellas (hoc loco nomen) longe maximam cepi voluptatem. Quid enim jucundius quam Principis juftitiam, gravitatem, comitatem, in feceffu quoque ubi hæc maxime recluduntur, infpicere? Fuerunt variæ cognitiones, & quæ virtutes judicis per plures fpecies experirentur. Dixit caufam Claudius Arifto princeps Ephefiorum, homo munificus, & innoxia popularitatis inde invidia, & ab diffimillimis diffimilis delator immiffus. Itaque abfolutus vindicatufque eft. Sequenti die audita est Galitta adulterii rea. Nupta hæc Tribuno militum honores petituro, & fuam & mariti dignitatem centurionis amore maculaverat. Maritus Legato Confulari, ille Cæfari fcripferat. Cæfar excuffis probationibus, centurionem exauctoravit, atque etiam relegavit. Supererat crimini, quod nifi duorum effe non poterat reliqua pars ultionis, fed maritum non fine aliqua reprehenfione patientiæ, amor uxoris retardabat: quam quidem etiam poft delatum adulterium

« VorigeDoorgaan »