Pagina-afbeeldingen
PDF

dii faveant, ut fic inveniat ipfum, quemadmodum jam cum quo fuiffet, invenit! Vale.

XXVI. C. PLINIUS SERVIANO SUO S.

Ga UDEo & gratulor, quod Fufco Salinatori filiam tuam deftinafti. Domus patricia, pater honeftiffimus, mater pari laude. Ipfe eft ftudiofus, literatus, etiam difertus, puer fimplicitate, comitate juvenis, fenex gravitate : neque amore decipior. Amo quidem effufe (ita officiis, ita reverentia meruit) judico tamen, & quidem tanto acrius, quanto magis amo: tibique, ut qui exploraverim, spondeo habiturum te generum, quo melior fingi, ne voto quidem potuit. Supereft, ut avum te quam maturiffime fimillimum fui faciat. Quam foelix tempus illud quo mihi liberos illius, nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes ex veftro finu fumere, & quasi pari jure tenere continget! Vale.

XXVI I. C. PLINIUS SE VERO sUO s.

Rocas, ut cogitem, quid defignatus Conful in honorem Principis cenfeas. Facilis inven

[ocr errors]

tio, non facilis ele&tio. Eft enim ex virtutibus ejus larga materia, tamen quod fentiam, indicabo, fi prius haefitationem meam oftendero. Dubito, num idem tibi fuadere, quod mihi debeam. Defignatus ego Conful, omni hac, & fi non adulatione, fpecie tamen adulationis abftinui: non tanquam liber & conftans, fed tanquam intelligens Principis noftri : cujus videbam hanc effe praecipuam laudem, fi nihil quafi ex necefitate decernerem. Recordabar etiam plurimos honores peffimo cuique delatos, à quibus hic Optimus feparari non alio modo magis poterat, quam diverfitate cenfendi : quod ipsum dissimulatione & silentio non praeterii, ne forte non judicium illud meum, fed oblivio videretur. Hoc tunc ego, fed non omnibus eadem placent, nec conveniunt quidem. Prae

terea, faciendi aliquid vel non faciendi vera '

ratio, cum hominum ipforum, tum rerum etiam

ac temporum conditione mutatur. Nam re

centia opera maximi Principis præbent faculta

tem, nova, magna, vera, cenfendi: quibus ex

caufis (ut fupra fcripfi) dubito an idem nunc

tibi, quod tunc mihi fuadeam. Illud non duS

bito, debuiffe me in partes confilii tui ponere, quid ipfe feciffem. Vale.

XXVI I I. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

Scio quae tibi caufa fuerit impedimento, quo minus præcurrere adventum meum in Campaniam poffes : fed quanquam abfens totus huc migrafti, tantum mihi copiarum tam urbanarum quam rufticarum, nomine tuo oblatum eft, quas omnes improbe quidem, accepi tamen. Nam me tui, ut ita facerem rogabant : & verebar ne & mihi & illis irafcereris, fi non fecif. fem. In pofterum nifi adhibueris modum, ego adhibebo. Etiam tuis denunciavi, fi rurfus tam multa attuliffent, omnia relaturos. Dices, oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam : fed perinde illis ac meis parco. Vale.

[merged small][ocr errors]

caufas, aut amicorum, aut deftitutas, aut ad exemplum pertinentes. Cur amicorum ? non. eget interpretatione. Cur deftitutas ? quod in illis maxime & conftantia agentis, & humanitas cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum ? quia plurimum referret, bonum an malum induceretur. Ad haec ego genera caufarum, ambitiofe fortaffe, addam tamen claras & illuftres. Æquum enim eft agere nonnunquam gloriæ, & famæ, id est fuam causam : hos terminos, quia me confuluifti, dignitati ac verecundiæ tuae statuo. Nec me praeterit, usum & esse, & haberi optimum dicendi magiftrum. Video etiam multos parvo ingenio, literis nullis : ut bene agerent agendo confecutos. Sed & illud quod vel Pollionis, vel tanquam Pollionis accepi, veriffimum experior, Commode agendo faétum e/?, ut fæpe agerem, fæpe agendo, ut mimus commode : quia fcilicet affiduitate nimia facilitas magis, quam facultas : nec fiducia, fed temeritas paratur. Nec vero Ifocrati, quo minus haberetur fummus orator, offecit, quod infirmitate vocis, mollitie frontis, ne in publico diceret, impediebatur. Proinde multum lege, fcribe, meditare, ut poffis, cum voles dicere :

dices, cum velle debebis. Hoc fere temperamentum ipfe fervavi, nonnunquam neceffitati, quae pars rationis eft, parui. Egi enim quafdam à Senatu juffus, quo tamen in numero fuerunt ex illa Thrafeae divifione, hoc eft ad exemplum pertinentes. Adfui Baeticis contra Bæbium Massam. Quæfitum est, an danda effet inquifitio: data eft. Adfui rurfus, iifdem querentibus de Cæcilio Claffico. Quaefitum eft, an provinciales, ut focios miniftrofque Proconfulis, ple&ti oporteret : poenas luerunt. Accufavi Marium Prifcum, qui lege repetundarum damnatus, utebatur clementia legis, cujus feveritatem immanitate criminum excefferat: relegatus eft. Tuitus fum Julium Baffum, ut incuftoditum nimis & incautum, ita minime malum : judicibus acceptis in Senatu remanfit. Dixi proxime pro Vareno poftulante, ut fibi invicem vocare teftes liceret: impetratum eft. In pofterum opto, ut ea potiffimum jubear, quæ me deceat vel fponte feciffe. Vale.

« VorigeDoorgaan »