Pagina-afbeeldingen
PDF

dignitas, ornatur tamen) inftrui. Te porro animo beatiffimum, modicum facultatibus fcio, Itaque partem oneris tui mihi vindico, & tanquam parens alter puellæ noftræ confero quinquaginta millia nummùm : plus collaturus, mifi à verecundia tua fola mediocritate munufculi impetrari poffe confiderem, ne recufares.

Vale.

* XXXIII. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

Tollrre cunéta, inquit, cæptofque auferte labores. Seu fcribis aliquid, feu legis, tolli, auferri jube, & accipe orationem meam, ut illi arma divina. Num fuperbius potui? revera, ut inter meas pulchram. Nam mihi fatis eft certare mecum. Eft hæc pro Accia Variola & dignitate perfonæ, & exempli raritate, & judicii magnitudine infignis. Nam fœmina fplendide nata, nupta praetorio viro, exhæredata ab oétogenario patre, intra undecim dies, quam ille novercam ei amore captus induxerat, quadruplici judicio bona paterna repetebat. Sedebant Judices centum & oétoginta. (Tot enim quatuor confiliis confcribuntur) ingens

utrinque advocatio, & numerosa subsellia : præterea denfa circumftantium corona, latiffimum judicium multiplici circulo ambibat. Ad hoc ftipatum tribunal, atque etiam ex fuperiore Bafilicæ parte, qua foeminæ, qua viri, & audiendi, quod difficile, & quod facile vifendi studio imminebant. Magna expectatio Patrum, magna , filiarum, magna etiam novercarum. Secutus eft varius eventus. Nam duobus confiliis vicimus, totidem vi&ti fumus. Notabilis prorfus res & mira, eadem in caufa, iifdem judicibus, iifdem advocatis, eodem tempore tanta diverfitas accidit cafu quidem, fed non ut cafus videretur. Viéta eft noverca : Ipsa ha res ex parte sexta, Viétus Suburranus, qui exhaeredatus à patre, singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non aufus fui petere. Haec tibi expofui, primum, ut ex epiftola fcires, quæ ex oratione non poteras: deinde (nam detegam artes) ut orationem libentius legeres, fi non legere tibi, fed intereffe judicio videreris, quam fit licet magna, non defpero gratiam breviffime impetraturam. Nam & copia rerum, & arguta divisione, 8 narratiunculis pluribus, & eloquendi varietate reno

vatur. Sunt multa (non auderem nifi tibi dicere) elata, multa pugnantia, multa fubtilia. Intervenit enim acribus illis, & ere&tis frequens neceffitas computandi, ac pene calculos, tabulamque pofcendi, ut repente in privati judicii formam Centumvirale vertatur. Dedimus vela indignationi, dedimus iræ, dedimus dolori: & in amplissima causa, quasi magno mari pluribus ventis fumus ve&li. In fumma, folent quidam ex contubernalibus noftris exiftimare, hanc orationem (iterum dicam) præcipuam, ut inter meas, &jc öräg Krwai@άvτ©• effe. An vere, tu facillime judicabis, qui tam memoriter tenes omnes, ut conferre cum hac, dum hanc folam legis, poffis. Vale.

XXXI V. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

Recre fecifti, quod gladiatorium munus Veronenfibus noftris promififti, à quibus olim amaris, fufpiceris, ornaris. Inde etiam uxorem cariffimam tibi & probatiffimam habuifti: cujus memoriæ aut opus aliquod, aut fpeétaculum, atque hoc potiffimum, quod maxime funeri debeatur. Praeterea tanto confenfu rogabaris, ut negare non conftans, fed durum videretur. Illud quoque egregium, quod tam facilis, tam liberalis in edendo fuifti. Nam per haec etiam magnus animus oftenditur. Vellem Africanæ, quas coëmeras plurimas, ad praefinitum diem occurriffent, fed licet ceffaverint illæ tempeftate detentæ, tu tamen meruifti ut acceptum tibi fieret, quod quo minus exhiberes, non per te stetit. Vale,

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »