Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

268

vatur.

Sunt multa (non auderem nifi tibi dicere) elata, multa pugnantia, multa subtilia. Intervenit enim acribus illis, & erectis frequens neceffitas computandi, ac pene calculos, tabulamque pofcendi, ut repente in privati judicii formam Centumvirale vertatur. Dedimus vela indignationi, dedimus iræ, dedimus dolori: & in ampliffima causa, quafi magno mari pluribus ventis fumus vecti. In fumma, folent quidam ex contubernalibus noftris exiftimare, hanc orationem (iterum dicam) præcipuam, ut inter meas, ὡς ὑπὲρ Κτησιφῶντα esse. An vere, tu facillime judicabis, qui tam memoriter tenes omnes, ut conferre cum hac, dum hanc folam legis, poffis. Vale.

XXXIV. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

RECTE

ECTE fecifti, quod gladiatorium munus Veronenfibus noftris promififti, à quibus olim amaris, fufpiceris, ornaris. Inde etiam uxorem cariffimam tibi & probatiffimam habuisti: cujus memoriæ aut opus aliquod, aut spectaculum, atque hoc potiffimum, quod maxime funeri debeatur. Præterea tanto confenfu ro

gabaris, ut negare non conftans, fed durum videretur. Illud quoque egregium, quod tam facilis, tam liberalis in edendo fuifti. Nam per hæc etiam magnus animus oftenditur. Vellem Africanæ, quas coëmeras plurimas, ad præfinitum diem occurriffent, fed licet ceffaverint illæ tempeftate detenta, tu tamen meruifti ut acceptum tibi fieret, quod quo minus exhiberes, non per te ftetit. Vale.

[blocks in formation]

TERRET me hæc tua tam pertinax valetudo, & quanquam te temperatiffimum noverim, vereor tamen, ne quid illi etiam in mores tuos liccat. Proinde moneo, patienter refiftas. Hoc laudabile, hoc falutare admittit humana natura. Quod fuadeo, ipfe certe fic agere fanus cum meis foleo. Spero quidem, fi forte in adverfam valetudinem incidero, nihil me defideraturum vel pudore, vel pœnitentia dignum : Si tamen fuperaverit morbus, denuncio, ne quid mihi detur, nifi permittentibus medicis, fciantque, fi dederint, ita vindicaturum, ut folent alii, quæ negantur. Quinetiam cum perustus ardentiffima febri, tandem remiffus, unctufque acciperem à medico potionem, porrexi manum, ut

que me tangeret dixi, admotumque jam labris poculum reddidi. Poftea cum vicefimo valetudinis die balineo præpararer, muffantesque medicos repente vidiffem: caufam requifivi: refponderunt, poffe me tuto lavari, non tamen omnino fine aliqua fufpicione. Quid inquam neceffe eft? atque ita fpe balinei, cui jam videbar inferri, placide leniterque dimiffa, ad abftinentiam rurfus, non fecus ac modo ad balineum animum vultumque compofui. Quæ tibi fcripfi, primum, ut te non fine exemplo monerem: deinde, ut in pofterum ipfe ad eandem temperantiam aftringerer, cum me hac epistola quafi pignore obligaviffem. Vale.

II. C. PLINIUS JUSTO SUO S.

QUEMADM

UEMADMODUM congruit, ut fimul & affirmes te affiduis occupationibus impediri, & scripta nostra defideres, quæ vix ab otiofis impetrare aliquid perituri temporis poffunt? Patiar ergo æftatem inquietam nobis, exercitamque tranfcurrere: & hyeme demum, cum credibile erit noctibus faltem vacare te poffe," quæram quid potiffimum ex nugis meis tibi ex

« VorigeDoorgaan »