1 quam & juvenis & fortiffimi morte doleo: doleo XIII. C, PLINIUS SOSIO SENECIONI S. Magnum proventum poëtarum annus hic cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt; alii dissimulanter & furtim, alii simpliciter & libere. At hercule memoria parentum, Claudium Cæfarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur, audissetque clamorem, causam requififfe: cumque dictum effet, recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque veniffe. Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus, & identidem admonitus, aut non venit, aut, fi venit, queritur fe diem, quia non perdiderit, perdidiffe. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos à fcribendi recitandique ftudio hæc auditorum vel desidia vel fuperbia non retardat. Equidem prope nemini defui: erant fane plerique amici. Neque enim fere est quisquam qui ftudia, ut non fimul & nos amet. His ex caufis longius, quam deftinaveram, tempus in urbe consumpfi. Pofsum jam repetere secessum, & fcribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus affui, non auditor fuiffe, fed creditor. Nam ut in cæteris rebus, ita in audiendi officio perit gratia, fi repofcatur. - Vale, XIV. C. PLINIUS JUNIO MAURICO SUO S. Peris, ut fratris tui filiæ profpiciam maritum, quod merito mihi potissimum injungis. Scis enim quantopere summum illum virum fufpexerim dilexerimque : quibus ille adolescentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer, effecerit. Nihil eft , quod à te mandari mihi aut majus aut gratius, nihil quod honestius à me fuscipi possit, quam ut eligam juvenem, ex qua nasci nepotes Aruleno Rustico deceat. Qui quidem diu quærendus fuisset, nisi paratus & quasi provisus efset Minutius Acilianus, qui me, ut juvenis juvenem (eft enim minor pauculis annis) familiariffime diligit, reveretur ut senem. Nam ita à me formari & inftitui cupit, ut ego à vobis solebam. Patria eft ei Brixia, ex illa nostra Italia, quæ multum adhuc verecundiæ, frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquæ retinet ac fervat. Pater Municius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius voluit, allectus à Divo Vespasiano inter prætorios, ho neftam quietem huic noftræ ambitioni dicam an dignitati, constantissime prætulit. Habet aviam maternam Serranam Proculam è municipio Patavino. Nofti loci mores. Serrana tamen Patavinis quoque feveritatis exemplum est. Contigit & avunculus ei P. Acilius, gravitate, prudentia, fide prope fingulari. In summa, nihil erit in domo tota, quod non tibi tanquam in tua placeat. Aciliano vero ipfi plurimum vigoris, & industriæ: quanquam in maxima verecundia quæsturam, tribunatum, præturam honestissime percucurrit, ac jam pro se tibi neceffitatem ambiendi remifit. Eit illi facies liberalis, multo fanguine, multo rubore fuffufa. Eft ingenua totius corporis pulchritudo, & quidam Senatorius decor : quæ ego nequaquam arbitror negligenda. Debet enim hoc castitati puellarum quafi præmium dari. Nefcio, an adjiciam, esse patri ejus amplas facultates. Nam cum imaginor vos, quibus quærimus generum, filendum de facultatibus puto, cum publicos mores, atque etiam leges civitatis intueor, quæ vel inprimis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem prætereundum videtur. Et fane de pofteris, & his plu ribus, cogitanti, hic quoque in conditionibus deligendis ponendus eft calculus. Tu fortaffe me putes indulliffe amori meo, supraque ista, quam res patitur sustuliffe: at ego fide mea spondeo, futurum ut omnia longe ampliora, quam à me prædicantur, invenias. Diligo quidem adolescentem ardentifsime, ficut meretur. Sed hoc ipfum amantis est; non onerare eum laudibus. Vale. XV. C. PLINIUS SEPTITIO CLARO SUO S. Heus tu, promittis ad cænam, nec venis. Dicitur jus, ad affem impendium reddes, nec id modicum. Paratæ erant, lactucæ fingulæ, cochleæ ternæ, ova bina, alica cum mulso & nive, (nam hanc quoque computabis, immo hanc inprimis, quæ perit in ferculo) olivæ Bäticæ, cucurbitæ, bulbi, alia mille non minus lauta. Audiffes comcedum, vel lectorem, vel lyristen, vel, quæ mea liberalitas, omnes. At tu, apud, nescio, quem, oftrea, vulvas, echinos, Gaditana maluifti. Dabis pænas, non dico quas. Dure fecisti. Invidifti, nescio an tibi, certe mihi, fed tamen & tibi. Quantum nos |