Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

abolitæ accufationis expofuit, poftulavitque, ne cognitioni Cæsaris præjudicium fieret. Refpondit Magius : Iterumque Polyænus : ipfe raro & breviter interlocutus. Multum me intra filentium tenui. Accepi enim, non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere : atque adeo repeto, quibusdam me capitis reis vel magis filentio, quam oratione accuratissima profuiffe. Mater amiffo filio (quid enim prohibet, quanquam alia ratio scribendæ epistolæ fuerit, de studiis disputare?) libertos ejus, eofdemque cohæredes fuos, falfi & veneficii reos detulerat ad Principem, judicemque impetraverat Julium Servianum. Defenderam reos ingenti quidem coetu: erat enim caufa notifsima. Præterea utrinque ingenia clarissima. Finem cognitioni quæstio impofuit, quæ secundum reos dedit. Poftea mater adiit Principem, affirmavit se novas probationes inveniffe. Præceptum eft Serviano, ut vacaret finitam causam retractanti, fi quid novi afferret. Aderat matri Julius Africanus, nepos Julii Oratoris: quo audito Passienus Crispus dixit, Bene me Hercule, bene: sed quo tam bene? Julius Nepos juvenis ingeniofus, fed parum callidus, cum multa dixisset,

[merged small][ocr errors]

adfignatumque tempus implesfet, Rogo, inquit, Serviane, permittas unum verbum adjicere, Tum ego, cum omnes me, ut diu responsurum, intuerentur, Refpondiffem, inquam, si unum illud verbum Africanus adjecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse. Non facile me repeto, tantum confecutum adsensum agendo, quantum tunc non agendo. Similiter nunc & probatum & exceptum est, quod pro Vareno hactenus non tacui. Consules, ut Polyænus poftulabat, omnia integra Principi fervaverunt, cujus cognitionem suspensus expecto. Nam dies ille nobis pro Vareno, aut fecuritatem & otium dabit, aut intermissum laborém renovata solicitudine injunget. Vale.

[ocr errors][ocr errors]

VII, C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Er proxime Prisco noftro, & rursus, quia ita juffifti, gratias egi, libentissime quidem. Er enim mihi perjucundum, quod viri optimi mihique amiciffimi adeo cohælistis, ut invicem vos obligari putetis. Nam ille quoque præcipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestiflimo certa

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

mine mutuæ caritatis, quam ipsum tempus augebit. Te negotiis destineri, ob hoc moleste fero, quod deservire ftudiis non potes: fi tamen alteram litem per judicem, alteram, ut ais, ipfe finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti. Vale.

[ocr errors]

VIII. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

[ocr errors]

Exprimere

ERE non possum, quam jucundum sit mihi, quod Saturninus noster fummas tibi apud me gratias aliis super alias epistolis agit. Perge, ut cæpisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia ejus percepturus, nec ad breve tempus. Nam cum omnibus virtutibus abundet, tum hac præcipue, quod habet maximam in amore constantiam. Vale.

IX. C. PLINIUS CORNELIO FUSCO SUO S.

Quæris

UÆRIS quemadmodum in secessu, quo jamdiu frueris, putem te studere oportere. Utile inprimis, ut multi præcipiunt, vel ex Græco in Latinum, vel ex Latino vertere in Græ

[ocr errors]

cum : quo genere exercitationis proprietas, fplendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, præterea imitatione optimorum fimilia inveniendi facultas paratur. Simul quæ legentem fefelliffent, transferentem fugere non poffunt. Intelligentia ex hoc & judicium acquiritur : nihil obfuerit, quæ legeris hactenus, ut rem, argumentumque teneas, quasi æmulum scribere, lectisque conferre, ac sedulo penfitare, quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio, fi nonnulla tu: magnus pudor, fi cuncta ille melius. Licebit interdum & notiffima eligere & certare cum electis. Audax hæc, non tamen improba, quia secreta contentio: quanquam multos videmus ejusmodi certamina fibi cum multa laude fumpfiffe, quofque fubfequi fatis habebant, dum non desperant, antecessisse. Poteris & quæ dixeris, poft oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia interfcribere, alia rescribere. Laboriofum iftud & tædio plenum, fed difficultate ipfa fructuosum recalescere ex integro, & refumere impetum fractum, omiffumque : Poftremo nova velut membra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare. Scio nunc tibi

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

effe præcipuum ftudium orandi : fed non ideo
semper pugnacem hunc, & quasi bellatorium
stylum suaserim. Ut enim terræ variis muta-
tisque seminibus, ita ingenia nostra, nunc hac
nunc illa meditatione recoluntur. Volo inter-
dum aliquem ex historia locum apprehendas :
volo epistolam diligentius fcribas, volo car-
mina : nam fæpe in orationes quoque non hif-
torica modo, fed prope poëtica descriptionum
necessitas incidit : & pressus sermo purusque
ex epistolis petitur. Fas eft & carmine remitti,
non dico continuo, & longo, (Id enim perfici
nisi in otio non potest) fed hoc arguto & brevi,
quod apte quantaslibet occupationes curasque
distinguit. Lusus vocantur, fed hi lusus non
minorem interdum gloriam, quam seria con-
sequuntur: atque adeo, (cur enim te ad versus
non versibus adhorter?)
Ut laus eft ceræ, mollis cedensque fequatur

Si letos digitos, jufaque fiat opus.
Et nunc informet Martem, castamque Minervam,

Nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerüm:
Utque facri fontes non fola incendia fiftunt,

Sæpe etiam flores, vernaque prata lavant;

[ocr errors][ocr errors]
« VorigeDoorgaan »