Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Sic hominum ingenium flecti, ducique per artes Non rigidas docta mobilitate decet.

Itaque fummi oratores, fummi etiam viri fic se aut exercebant, aut delectabant: immo delectabant, exercebantque. Nam mirum eft, ut his opufculis animus intendatur, remittaturque. Recipiunt enim amores, odia,iras, mifericordiam, urbanitatem, omnia denique, quæ in vita atque etiam in foro caufifque verfantur. Ineft his quoque eadem quæ aliis carminibus utilitas, quod metri neceffitate devincti foluta oratione lætamur, & quod facilius effe, comparatio oftendit, libentius fcribimus. Habes plura etiam fortaffe quam requirebas: unum tamen omifi. Non enim dixi, quæ legenda arbitrarer, quanquam dixi, cum dicerem, quæ fcribenda. Tu memineris, fui cujufque generis auctores diligenter eligere. Ajunt enim, Multum legendum effe, non multa. Qui fint hi, adeo notum provocatumque eft, ut demonftratione non egeat: & alioqui tam immodice epiftola me extendi, ut dum tibi quemadmodum ftudere debeas, fuadeo, ftudendi tempus abftulerim. Quin ergo pugillares resumis, & aliquid ex his, vel iftud ipfum quod coeperas, fcribis. Vale.

X. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

QUIA

UIA ipfe cum prima cognovi, jungere extrema quafi avulfa cupio, te quoque existimo velle de Vareno & Bithynis reliqua cognofcere. Acta caufa hinc à Polyæno, inde à Magio. Finitis actionibus, Cæfar, Neutra, inquit, pars de mora queretur. Erit mihi curæ, explorare provincia voluntatem. Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est, an merito accufetur, qui an omnino accufetur incertum est? Supereft, ne rurfus provinciæ quod damnaffe dicitur, placeat, agatque pœnitentiam pœnitentiæ fuæ. Vale.

XI. C. PLINIUS FABATO SUO S.

MIRARIS, quod Hermes libertus meus hære

ditarios agros, quos ego jufferam proscribi, non expectata auctione pro meo quincunce ex feptingentis millibus Corelliæ addixerit: adjicis poffe eos nongentis millibus vænire, ac tanto magis quæris, an quod gefferit ratum fervem. Ego vero fervo: quibus ex caufis accipe. (Cupio enim & tibi probatum & cohæredibus meis

excufatum effe, quod me ab illis majore officio jubente, fecerno) Corelliam cum fumma reverentia diligo: primum ut fororem Corellii Rufi, cujus mihi memoria facrofancta est: deinde ut matri meæ familiariffimam. Sunt mihi & cum marito ejus Minutio Fufco, optimo viro, vetera jura: fuerunt & cum filio maxima; adeo quidem, ut Prætore me ludis meis præfederit. Hæc cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere fe, aliquid circa Larium noftrum poffidere: ego illi ex prædiis meis, quod vellet & quanti vellet obtuli, exceptis paternis maternifque: his enim cedere ne Corelliæ quidem poffum. Igitur cum obveniffet mihi hæreditas, in qua prædia ifta, fcripfi ei venalia futura. Has epiftolas Hermes tulit, exigentique ut ftatim portionem meam fibi addiceret, paruit. Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis moribus geffit? Supereft, ut cohæredes æquo animo ferant feparatim me vendidiffe, quod mihi licuit omnino vendere : nec vero coguntur imitari meum exemplum. Non enim illis eadem cum Corellia jura funt. Poffunt ergo intueri utilitatem fuam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.

XII. C. PLINIUS MINUTIO SUO S.

LIBELLUM formatum à me, ficut exegeras, quo amicus tuus, immo nofter (quid enim non commune nobis ?) fi res pofceret, uteretur. Mifi tibi ideo tardius, ne tempus emendandi eum, id eft difperdendi haberes: habebis tamen an emendandi, nefcio, utique difperdendi, (ὑμᾶς γὰρ κακόζηλοι) optima quæque f detraxeris. Quod fi feceris, boni confulam. Poftea enim illis ex aliqua occafione, ut meis utar. Et beneficio faftidii tui ipfe laudabor, ut in eo, quod adnotatum invenies, & fupra fcripto aliter explicitum. Nam cum fufpicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quod eft sonantius & elatius, non alienum exiftimavi, ne te torqueres, addere ftatim preffius quiddam & exilius, vel potius humilius & pejus, vestro tamen judicio rectius. Cur enim non ufquequaque tenuitatem veftram infequar & exagitem ? Hæc, ut inter iftas occupationes aliquid aliquando rideres, illud ferio. Vide, ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera, curfore dimiffo. Næ tu, cum hoc legeris, non

partes libelli, fed totum libellum improbabis, negabifque ullius pretii effe, cujus pretium repofceris. Vale.

XIII. C. PLINIUS FEROCI SUO S.

EADEM epiftola & ftudere te & non studere

fignificat. Ænigmata loquor, ita plane, donec diftinctius quod fentio enunciem. Negat enim te ftudere: fed eft tam polita, quæ nifi à studente non poteft fcribi: aut es tu fuper omnes beatus, fi talia per defidiam & otium perficis. Vale.

XIV. C. PLINIUS CORELLIÆ SUÆ S.

Ty quidem honeftiffime, quod tam impense

& rogas & exigis, ut accipi jubeam à te pretium agrorum non ex feptingentis millibus, quanti illos à liberto meo, fed ex nongentis, quanti à publicanis partem vicefimam emifti. Invicem ego & rogo & exigo, ut non folum quid te, verum etiam quid me deceat aspicias, patiarifque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obfequi foleo. Vale.

« VorigeDoorgaan »