Pagina-afbeeldingen
PDF

neftam quietem huic noftrae ambitioni dicam an dignitati, conftantiffime praetulit. Habet aviam maternam Serranam Proculam è municipio Patavino. Nofti loci mores. Serrana tamen Patavinis quoque feveritatis exemplum eft. Contigit & avunculus ei P. Acilius, gravitate, prudentia, fide prope fingulari. In fumma, nihil erit in domo tota, quod non tibi tanquam in tua placeat. Aciliano vero ipfi plurimum vigoris, & induftriæ : quanquam in maxima verecundia quaefturam, tribunatum, praeturam honeftiffime percucurrit, acjam pro fe tibi neceffitatem ambiendi remifit. Eft illi facies liberalis, multo fanguine, multo rubore fuffufa. Eft ingenua totius corporis pulchritudo, & quidam Senatorius decor : quae ego nequaquam arbitror negligenda. Debet enim hoc caftitati puellarum quafi præmium dari. Nefcio, an adjiciam, effe patri ejus amplas facultates. Nam cum imaginor vos, quibus quaerimus generum, filendum de facultatibus puto, cum publicos mores, atque etiam leges civitatis intueor, quae vel inprimis cenfus hominum fpectandos arbitrantur, ne id quidem prætereundum videtur. Et fane de pofteris, & his plu

s

ribus, cogitanti, hic quoque in conditionibus deligendis ponendus eft calculus. Tu fortaffe me putes indulfisse amori meo, supraque ista, quam res patitur fuftuliffe : at ego fide mea fpondeo, futurum ut omnia longe ampliora, quam à me praedicantur, invenias. Diligo quidem adolefcentem ardentiffime, ficut meretur. Sed hoc ipfum amantis eft ; non onerare eum laudibus. Vale.

XV. C. PLINIUS SEPTIT IO CLARO SUO S.

Heus tu, promittis ad coenam, nec venis. Dicitur jus, ad affem impendium reddes, nec id modicum. Paratae erant, la&ucae fingulae, cochleae ternae, ova bina, alica cum mulfo & nive, (nam hanc quoque computabis, immo hanc inprimis, quæ perit in ferculo) olivae Baeticae, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Audiffes comoedum, vel le&orem, vel lyriften, vel, quae mea liberalitas, omnes. At tu, apud, nefcio, quem, oftrea, vulvas, echinos, Gaditana maluifti. Dabis poenas, non dico quas. Dure fecifti. Invidifti, nefcio an tibi, certe mihi, fed tamen & tibi. Quantum nos lufiffemus, rififfemus, ftuduiffemus. Potes apparatius coenare apud multos : nufquam hilarius, fimplicius, incautius : in fumma, experire. Et, nifi poftea te aliis potius excufaveris, mihi femper excufa. Vale.

[ocr errors]

Амх BAM Pompejum Saturninum, hunc dico noftrum : laudabamque ejus ingenium, etiam

antequam fcirem, quam varium, quam flexibile, quam multiplex effet ; nunc vero totum me tenet, habet, poffidetque. Audivi caufas agentem acriter & ardenter, nec minus polite, & ornate, five meditata, five subita proferret. Adfunt aptae, crebraeque fententiae, gravis & decora conftruétio, fonantia verba & antiqua. Omnia haec mire placent. Cum impetu quodam, & fulmine prævehuntur : placent fi retra&tentur. Senties quod ego, cum orationes ejus in manus fumpferis, quas facile cuilibet veterum, quorum eft aemulus, comparabis. Idem tamen in hiftoria tibi magis fatisfaciet vel brevitate, vel luce, vel fuavitate, vel fplendore, etiam & fublimitate narrandi. Nam in concionibus eadem, quæ in orationibus, vis eft: preffior tamen, & circumfcriptior, & addućtior. Præterea facit verfus, quales Catullus meus aut Calvus. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis, amoris inferit! fane, fed data opera molliufculos leviufculoque, duriuculos quofdam : & hoc, quafi Catullus meus aut Calvus. Legit mihi nuper epiftolas, quas uxoris effe dicebat. Plautum, vel Terentium metro folutum legi credidi, quæ five uxoris funt ut affirmat, five ipfius, ut negat, pari gloria dignus eft, qui aut illa componat, aut uxorem, quam virginem accepit, tam do&tam, politamque reddiderit. Eft ergo mecum per diem totum, eundem antequam fcribam, eundem cum fcripfi, eundem etiam, cum remittor, non tanquam eundem lego. Quod te quoque, ut facias & hortor & moneo: neque enim debet operibus ejus obeffe, quod vivit. An fi inter eos quos nunquam vidimus floruiffet, non folum libros ejus, verum etiam imagines conquireremus : ejufdem nunc honor præfentis & gratia quafi fatietate languefcet ? At hoc pravum malignumque eft, non admirari hominem admiratione digniffimum, quia videre, alloqui, audire, comple&ti : nec laudare tantum, verum etiam amare contingit. Vale.

[graphic]

XVII. C. PLINIUS CORN. TITIANO
SUO S.

Esr adhuc curae hominibus fides & officium. Sunt, qui defun&orum quoque amicos agant. Titinius Capito ab Imperatore nostro impetravit, ut fibi liceret ftatuam L. Syllani in foro ponere. Pulchrum, & magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia valeas, aliorum honoribus experiri. Eft omnino Capitoni in ufu, claros viros colere. Mirum eft, qua religione, quo ftudio imagines Brutorum, Caffiorum, Catonum domi, ubi poteft, habeat. Idem clariffimi cujufque vitam egregiis carminibus exornat. Scias ipfum plurimis virtutibus abundare, qui alienas fic amat. Redditus eft L. Syllano debitus honor, cujus immortalitati Capito profpexit pariter, & fuae. Neque enim magis decorum & infigne eft, ftatuam in foro populi Romani habere, quam ponere. Vale.

[graphic]
« VorigeDoorgaan »