Pagina-afbeeldingen
PDF

ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. Nunc à te librum meum cum annotationibus tuis expeéto. O jucundas! ô pulchras vices! quam me deleétat, quod fi qua pofteris cura noftri, ufquequaque narrabitur, qua concordia, fimplicitate, fide vixerimus. Erit rarum & infigne, duos h0mines aetate propemodum æquales, nonnullius

in literis nominis, (Cogor enim de te quoque

parcius dicere, quia de me fimul dico) alterum alterius ftudia foviffe. Equidem adolefcentulus, cum jam tu fama, gloriaque floreres, te fequi, tibi longo, fed proximus intervallo, & effe, & haberi concupifcebam. Et erant multa clariffima ingenia, fed tu mihi (ita fimilitudo naturæ ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo magis gaudeo, quod fi quis de ftudiis fermo, una nominamur, quod de te loquentibus ftatim occurro: nec defunt, qui uni ut utrique noftrùm præferantur. Sed nihil intereft mea, quo loco jungimur. Nam hoc ego primus, quia tu proximus, & ego proximus, quia tu primus: quin etiam in teftaimentis debes annotaffe, nifi quis forte alterutri noftrùm amiciffimus, eadem legata & quidem

[ocr errors]

pariter accipimus. Quae omnia huc fpe&tant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos ftudia, mores, fama, fuprema denique hominum judicia conftringant. Vale.

XXI. C. PLINIUS CORN U T O FUSCO SUO S.

P, Reo, collega cariffime, & infirmitati oculorum, ut jubes, confulo. Nam & huc te&to vehiculo undique inclufus, quafi in cubiculo perveni, & non ftylo modo, verum etiam lectionibus, difficulter, fed abftineo, folifque auribus ftudeo, cubicula obduétis velis opaca, nec tamen obfcura facio. Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus feneftris, tantum umbrae, quantum luminis habet. Sic paulatim lucem ferre condifco. Balineum affumo, quia prodeft: vinum, quia non nocet, parciffime tamen. Ita affuevi, & nunc cuftos adeft. Gallinam, ut à te miffam libenter accepi, quam fatis acribus oculis, quanquam adhuc lippis, pinguiffimam vidi. Vale.

XXI I. C. PLINIUS FALCONI SUO S.

miraberis, me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres Tribunatum, cum fcieris, quis ille, qualifque. Poffum autem jam tibi & nomen indicare, & defcribere ipfum, poftquam polliceris. Eft Cornelius Minutianus, ornamentum regionis meæ, feu dignitate feu moribus: natus fplendide, abundat facultatibus, amat ftudia, ut folent pauperes. Idem re&tiffimus judex, fortiffimus advocatus, fideliffimus amicus. Accepiffe te beneficium credes, cum propius infpexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil volo elatius de modeftiffimo viro dicere) parem. Vale.

xxIII. C. PLIN IUS FA BATO PROSO CERO SUO S.

Gaudeo quidem effe te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tyroni poffis. Sed ut perfeveres effe tam fortis, rogo, ut tibi contra rationem ætatis tantum laboris injungas. Quinimmo denuncio, ut illum & domi, & intra

domum, atque etiam intra cubiculi limen expe&tes. Etenim cum à me, ut frater diligatur, non debet ab eo, quem ego parentis loco obfervo, exigere officium, quod parenti fuo remisisset. Vale.

[ocr errors]

Nuviora Quadratilla paulo minus o&togefimo ætatis anno deceffit, ufque ad noviffimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compa&to corpore & robufto, deceffit honeftiffimo teftamento. Reliquit hæredes, ex beffe nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum novi: nepotem familiariffime diligo, adolefcentem fingularem, nec iis tantum, quos fanguine attingit inter propinquos amandum : ac primum confpicuus forma, omnes fermones malignorum & puer & juvenis evafit: intra quartum & vicefimum annum maritus, & fi Deus annuiffet, pater. Vixit in contubernio aviæ delicate, feveriffime, & tamen obfequentiffime. Habebat illa pantomimos, fovebatque effufius, quam principi foeminæ conveniret. Hos Quadratus non in theatro, non domi fpeétabat, nec illa exigebat. Audii ipfam cum mihi commendaret nepotis fui ftudia, folere fe ut foeminam in illo otio fexus, laxare animum lufu calculorum, folere spectare pantomimos suos; sed cum faétura effet alterutrum, femper fe nepoti fuo præcepiffe abiret, ftuderetque; quod mihi non amore ejus magis facere, quam reverentia videbatur. Miraberis, & ego miratus fum. Proximis facerdotalibus ludis produétis in commiffione pantomimis, cum fimul theatro ego & Quadratus egrederemur, ait mihi: Scis me hodie primum vidiffe faltantem aviæ meæ libertum ? Hoc nepos. At Hercule! alieniffimi homines in honorem Quadratillæ (pudet me dixiffe honorem per adulationis officium) in theatrum curitabant, exultabant, plaudebant, mirabantur: ac deinde fingulos geftus dominæ cum canticis reddebant, qui nunc exiguiffima legata theatralis operae corollarium accipient ab hærede, qui non fpe&tabat. Quorfum haec? quia foles, fi quid incidit novi, non invitus audire : deinde quia jucundum eft mihi, quod ceperim gaudium, fcribendo retraétare. Gaudeo enim pietate defunétæ, honore optimi juvenis: Læ

« VorigeDoorgaan »