Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XXII. C. PLINIUS FALCONI SUO S.

MINUS miraberis, me tam inftanter petiffe, ut in amicum meum conferres Tribunatum, cum fcieris, quis ille, qualifque. Poffum autem jam tibi & nomen indicare, & defcribere ipfum, poftquam polliceris. Eft Cornelius Minutianus, ornamentum regionis meæ, feu dignitate feu moribus: natus fplendide, abundat facultatibus, amat ftudia, ut folent pauperes. Idem rectiffimus judex, fortiffimus advocatus, fideliffimus amicus. Accepiffe te beneficium credes, cum propius infpexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil volo elatius de modeftiffimo viro dicere) parem. Vale.

XXIII. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

GAUDEO quidem effe te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tyroni poffis. Sed ut perfeveres effe tam fortis, rogo, ut tibi contra rationem ætatis tantum laboris injungas. Quinimmo denuncio, ut illum & domi, & intra

domum, atque etiam intra cubiculi limen expectes. Etenim cum à me, ut frater diligatur, non debet ab eo, quem ego parentis loco obfervo, exigere officium, quod parenti fuo remififfet. Vale.

XXIV. C. PLINIUS GEMINIO SUO S.

NUMIDIA Quadratilla paulo minus octogefimo ætatis anno deceffit, ufque ad noviffimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore & robufto, deceffit honeftiffimo teftamento. Reliquit hæredes, ex beffe nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum novi: nepotem familiariffime diligo, adolefcentem fingularem, nec iis tantum, quos fanguine attingit inter propinquos amandum: ac primum confpicuus forma, omnes fermones malignorum & puer & juvenis evafit: intra quartum & vicefimum annum maritus, & fi Deus annuiffet, pater. Vixit in contubernio aviæ delicate, feveriffime, & tamen obfequentiffime. Habebat illa pantomimos, fovebatque effufius, quam principi fœminæ conveniret. Hos Quadratus non in

theatro, non domi spectabat, nec illa exigebat. Audii ipfam cum mihi commendaret nepotis fui ftudia, folere fe ut fœminam in illo otio fexus, laxare animum lufu calculorum, folere fpectare pantomimos fuos; fed cum factura effet alterutrum, femper fe nepoti fuo præcepiffe abiret, ftuderetque; quod mihi non amore ejus magis facere, quam reverentia videbatur. Miraberis, & ego miratus fum. Proximis facerdotalibus ludis productis in commiffione pantomimis, cum fimul theatro ego & Quadratus egrederemur, ait mihi: Scis me hodie primum vidiffe faltantem aviæ meæ libertum? Hoc nepos. At Hercule! alieniffimi homines in honorem Quadratillæ (pudet me dixiffe honorem per adulationis officium) in theatrum curfitabant, exultabant, plaudebant, mirabantur: ac deinde fingulos geftus dominæ cum canticis reddebant, qui nunc exiguiffima legata theatralis operæ corollarium accipient ab hærede, qui non spectabat. Quorfum hæc? quia foles, fi quid incidit novi, non invitus audire: deinde quia jucundum eft mihi, quod ceperim gaudium, fcribendo retractare. Gaudeo enim pietate defunctæ, honore optimi juvenis: Læ

tor etiam, quod domus aliquando C. Caffii, hujus, qui Caffianæ fcholæ princeps & parens ferviet domino non minori. Implebit enim illam Quadratus meus, ut decebit, rurfufque ei priftinam dignitatem, celebritatem, gloriamque reddet, cum tantus orator inde procedet, quantus juris ille confultus. Vale.

[ocr errors]

XXV. C. PLINIUS RUFO SUO S.

QUANTUM eruditorum aut modestia ipforum, aut quies operit & fubtrahit famæ! At nos eos tantum dicturi aliquid, aut lecturi timemus, qui ftudia fua proferunt: cum illi, qui tacent, hoc amplius præftent, quod maximum opus filentio reverentur. Expertus fcribo, quod fcribo. Terentius Junior equeftribus militiis, atque etiam procuratione Narbonenfis provinciæ, integerrime functus, recepit fe in agros fuos, paratifque honoribus tranquilliffimum otium prætulit. Hunc ego invitatus hofpitio, ut bonum patrem familiæ, ut diligentem agricolam intuebar: de his locuturus, in quibus illum verfari putabam: & cœperam, cum ille me doctiffimo fermone revocavit ad

ftudia. Quam tersa omnia! quam Latina! quam Græca! Nam tantum utraque lingua valet, ut ea magis videatur excellere, quam cum maxime loquitur. Quantum ille legit! quantum tenet! Athenis vivere hominem, non in villa putes. Quid multa? auxit folicitudinem meam, effecitque, ut illis, quos doctiffimos novi, non minus hos feductos, & quafi rufticos Idem fuadeo tibi. Sunt enim ut in caftris, fic etiam in literis noftris plures cultu pagano, quos cinctos & armatos, & quidem ardentiffimo ingenio, diligentius fcrutatus invenies. Vale.

verear.

XXVI. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

NUPER me cujufdam amici languor admonuit, optimos effe nos, dum infirmi fumus. Quem enim infirmum aut avaritia, aut libido folicitat? non amoribus fervit, non appetit honores, opes negligit, & quantulumcunque, ut relicturus, fatis habet: Tunc Deos, tunc hominem effe fe meminit, invidet nemini, neminem miratur, neminem defpicit, ac ne fermonibus quidem malignis, aut attendit, aut alitur, bali

« VorigeDoorgaan »