Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nea imaginatur, & fontes. Hæc fumma curarum, fumma votorum, mollemque in pofterum, & pinguem fi contingat evadere, hoc eft, innoxiam beatamque deftinat vitam. Poffum ergo, quod pluribus verbis, pluribus etiam voluminibus philofophi docere conantur, ipse breviter tibi, mihique præcipere, ut tales esse sani perfeveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale.

XXVII. C. PLINIUS SURE SUO S.

Er mihi difcendi, & tibi docendi facultatem

otium præbet. Igitur perquam velim scire, esse phantafmata, & habere propriam figuram, numenque aliquod putes, an inania & vana ex metu noftro imaginem accipere. Ego ut effe credam, inprimis co ducor, quod audio accidiffe Curtio Rufo. Tenuis adhuc & obfcurus obtinenti Africam comes hæferat. Inclinato die spatiabatur in porticu: offertur ei mulieris figu ra, humana grandior pulchriorque, perterrito Africam fe futurorum prænunciam dixit. Iturum enim Romam, honorefque gesturum, atque etiam cum fummo imperio in eandem pro

vinciam reverfurum, ibique moriturum. Facta funt omnia. Præterea accedenti Carthaginem, egredientique navem, eandem figura in litore occurriffe narratur. Ipfe certe implicitus morbo, futura præteritis, adverfa fecundis auguratus, fpem falutis, nullo fuorum defperante, projecit. Jam illud, nonne & magis terribile, & non minus mirum eft? quod exponam ut accepi. Erat Athenis fpatiofa & capax domus, fed infamis & peftilens: per filentium noctis fonus ferri, &, fi attenderes acrius, ftrepitus vinculorum longius primo, deinde proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, fenex macie & fqualore confectus, promiffa barba, horrenti capillo, cruribus compedes, manibus catenas gerebat, quatiebatque : inde inhabitantibus triftes diræque noctes per metum vigilabantur : vigiliam morbus & crefcente formidine, mors fequebatur. Nam interdiu quoque quanquam abfcefferat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorisque caufa timoris timor erat. Deferta inde & damnata folitudine domus, totaque illi monftro relicta: profcribebatur tamen, feu quis emere, feu quis conducere, ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philofo

phus Athenodorus, legit titulum, auditoque pretio, quia fufpecta vilitas, percunctatus, omnia docetur, ac nihilominus, immo tanto magis conducit: ubi cœpit advefperafcere, jubet fterni fibi in prima domus parte, pofcit pupillares, ftylum, lumen: fuos omnes in interiora dimittit, ipfe ad fcribendum, animum, oculos, manum intendit, ne vacua mens audita fimulacra & inanes fibi metus fingeret. Initioque ubique filentium noctis, deinde concuti ferrum, vincula moveri: ille non tollere oculos, non remittere ftylum, fed obfirmare animum, auribufque prætendere: tum crebrefcere fragor, adventare etiam, ac jam ut in limine, jam ut intra limen audiri: refpicit, videt, agnofcitque narratam fibi effigiem. Stabat innuebatque digito fimilis vocanti: hic contra, ut paululum expectaret, manu fignificat, rurfufque ceris & ftylo incumbit: illa fcribentis capiti catenis infonabat: refpicit rurfus idem quod prius innuentem: nec moratus tollit lumen, & fequitur. Ibat illa lento gradu, quafi gravis vinculis. Poftquam deflexit in aream domus, repente dilapfa deferit comitem, defertus herbas & folia concerpta fignum loco ponit. Poftero die

adit magiftratus, monet, ut illum locum ef jubeant. Inveniuntur offa inferta catenis implicita, quæ corpus ævo terraque putref tum nuda & exefa reliquerat vinculis : colle publice fepeliuntur: domus poftea rite condi manibus caruit. Et hæc quidem affirmantib credo: illud affirmare aliis poffum. Eft libe tus mihi Marcus, non illiteratus, cum hoc m nor frater eodem lecto quiefcebat. Is vifus e fibi cernere quendam in toro refidentem, admo ventemque capiti fuo cultros, atque etiam ex ipfo vertice amputantem capillos. Ubi illuxit, ipfe circa verticem tonfus, capilli jacentes reperiuntur. Exiguum temporis medium, & rurfus fimile aliud priori fidem fecit. Puer in pædagogio mistus pluribus dormiebat: venerunt per feneftras (ita narrat) in tunicis albis duo, cubantemque detonderunt : & qua venerant, recefferunt. Hunc quoque tonfum, sparsosque circa capillos dies oftendit. Nihil notabile fecutum, nifi forte, quod non fui reus: futurus, fi Domitianus, fub quo hæc acciderunt, diutius vixiffet. Nam in fcrinio ejus datus à Caro de me libellus inventus eft, ex quo conjectari poteft, quia reis moris eft fubmittere capillum, recifos me

orum capillos, depulfi, quod imminebat, periculi fignum fuiffe. Proinde rogo eruditionem tuam intendas. Digna res eft quam diu multumque confideres: ne ego quidem indignus, cui copiam fcientiæ tuæ facias. Licet etiam

utramque in partem, ut foles, difputes: ex altera tamen fortius, ne me fufpenfum incertumque dimittas, cum mihi confulendi caufa fuerit, ut dubitare definerem. Vale.

XXVIII. C. PLINIUS SEPTITIO SUO S.

Ais quofdam apud te reprehendisse tanquam

amicos meos ex omni occafione ultra modum laudem. Agnofco crimen, amplector etiam. Quid enim honeftius culpa benignitatis? qui funt tamen isti, qui amicos meos melius norint? Sed ut norint, quid invident mihi feliciffimum errorem? ut enim non fint tales, quales à me prædicantur, ego tamen beatus quod mihi videntur. Igitur ad alios hanc finiftram diligentiam conferant : nec funt parum multi, qui carpere amicos fuos judicium vocant: mihi nunquam perfuadebunt, ut meos amari à me nimium putem. Vale.

« VorigeDoorgaan »