Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XXIX. C. PLINIUS MONTANO SUO S.

RIDEBIS, deinde indignaberis, fi legeris: quod nifi legeris, non potes credere. Eft via Tiburtina intra primum lapidem (proxime annotavi) monimentum Pallantis, ita infcriptum, HUIC SENATUS OB FIDEM PIETATEMQUE ERGA PATRONOS

ORNAMENTA

PRÆTORIA DECREVIT, ET SESTERTIUM CENTIES QUINQUAGIES: CUJUS HONORE CONTENTUS FUIT. Equidem nunquam fum miratus, quæ fæpius à fortuna, quam à judicio proficifcerentur. Maxime tamen hic me titulus admonuit, quam effent mimica & inepta, quæ interdum in hoc conum, in has fordes adjicerentur: quæ denique ille furcifer, & recipere aufus eft, & recufare, atque etiam, ut moderationis exemplum, pofteris prodere. Sed quid indignor? Ridere fatius eft, ne se magnum aliquod adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt, ut rideantur. Vale.

XXX. C. PLINIUS GENITORI SUO S.

TORQUEOR ORQUEOR quod difcipulum ut fcribis, optimæ fpei amisisti, cujus & valetudine & morte impedita ftudia tua quid nefciam, cum fis omnium officiorum obfervantiffimus, cumque omnes quos probas effufiffime diligas? Me huc quoque urbana negotia perfequuntur, non delectant. Sunt enim, qui me aut judicem, aut arbitrum faciant. Accedunt querelæ rufticorum, qui auribus meis poft longum tempus fuo jure abutuntur. Inftat & neceffitas agrorum locandorum perquam molefta. Adeo rarum eft invenire idoneos conductores, quibus ex caufis precario ftudeo: ftudeo tamen. Nam & fcribo aliquid & lego: fed cum lego, ex comparatione sentio quam male fcribam; licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidii, orationi Demofthenis naтà Madís confers: quam fane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut æmularer (improbum enim, ac pene furiofum) fed tamen imitarer & fequerer, quantum aut diverfitas in

geniorum, maximi & minimi, aut caufæ diffimilitudo pateretur. Vale.

XXXI. C. PLINIUS CORNUTO SUO S.

CLAUDIUS Pollio amari à te cupit. Dignus hoc ipfo quod cupit: deinde, quod ipfe te diligit. (Neque enim fere quifquam exigit iftud, nifi qui facit) vir alioqui rectus, integer, quietus, ac pene ultra modum (fi quis tamen ultra modum) verecundus. Hunc cum fimul militaremus, non folum ut commilito infpexi: nam præerat alæ militari. Ego juffus à Legato Confulari rationem alarum & cohortium excutere, ut magnam quorundam fœdamque avaritiam, & negligentiam parem. Ita hujus fummam integritatem, folicitam diligentiam inveni. Poftea promotus ad ampliffimas procurationes, nulla occafione corruptus, ab infito abftinentiæ amore deflexit; nunquam fecundis rebus intumuit, nunquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit; eademque firmitate animi laboribus fuffecit, qua nunc otium patitur. Quod quidem paulifper cum magna fua laude intermifit & pofuit, à Corelio

noftro ex liberalitate Imperatoris Nervæ emendis dividendifque agris adjutor affumptus. Etenim qua gloria dignum eft, fummo viro in tanta eligendi facultate præcipue placuiffe? Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum fupremis judiciis, in his Mufonii Baffi, graviffimi civis, credere potes, cujus memoriam tam grata prædicatione prorogat & extendit, ut librum de vita ejus (nam ftudia quoque, ficut alias artes bonas, veneratur) ediderit pulchrum. Iftud & raritate ipfa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint, ut querantur. Hunc hominem appetentiffimum tui, (mihi crede) complectere, apprehende, immo & invita, ac fic ama, tanquam gratiam referas. Neque enim obligandus, fed remunerandus eft in amoris officio qui prior cœpit. Vale.

XXXII. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

DELECTOR jucundum tibi fuiffe Tyronis mei adventum. Quod vero fcribis oblata occafione Proconfulis plurimos manumiffos, unice lætor.

Cupio enim patriam noftram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero. Id enim oppidis firmiffimum ornamentum. Illud etiam me, non ut ambitiofum, fed tamen juvat, quod adjicis, Me teque & gratiarum actione & laude celebratos. Eft enim, ut Xenophon ait, ἥδιςον ἄκεσμα ἔπαινΘ, utique fi te mereri putes. Vale.

XXXIII. C. PLINIUS TACITO SUO S.

AUGUROR (nec me fallit augurium) historias tuas immortales futuras, quo magis illis (ingenue fatebor) inferi cupio. Nam fi effe nobis curæ folet, ut facies noftra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus noftris fimilis tui fcriptor prædicatorque contingat? Demonftro itaque, quanquam diligentiam tuam fugere non poffit, cum fit in publicis actis, demonftro tamen, quo magis credas, jucundum mihi futurum, fi factum meum, cujus gratia periculo crevit, tuo ingenio, tuo teftimonio ornaveris. Dederat me Senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciæ Bæticæ contra Bæbium Maffam: damnatoque

« VorigeDoorgaan »