Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rentur.

Maffa cenfuerat, ut bona ejus publice cuftodiSenecio cum exploraffet Confules poftulationibus vacaturos, convenit me: &, qua concordia, inquit, injunctam nobis accufationem executi fumus, hac adeamus Confules, petamufque, ne bona diffipari finant, quorum esse in cuftodia debent. Refpondi, Cum fimus advocati à Senatu dati, difpice, num peractas putes partes noftras Senatus cognitione finita? Et ille, Tu quem voles tibi terminum ftatues, cui nulla cum provincia neceffitudo, nifi ex beneficio tuo, & hoc recenti: ipfe & natus ibi, & Quaftor in ea fui. Tum ego, Si fixum tibi iftud ac deliberatum, fequar te: ut fi qua ex hoc invidia erit, non tua tantum fit. Venimus ad Coff. dicit Senecio quæ res ferebat: aliqua fubjungo. Vix dum conticueramus, & Maffa, queftus Senecionem non advocati fidem, fed inimici amaritudinem impleffe, impietatis reum poftulat. Horror omnium: ego autem, Vereor, inquam, clariffimi Confules, ne mihi Maffa filentio fuo prævaricationem objecerit, quod non & me reum poftulavit. Quæ vox & ftatim excepta, & postea multo fermone celebrata eft. Divus quidem Nerva (nam privatus quoque attendebat his,

quæ recte in publico fierent) miffis ad me graviffimis literis, non mihi folum, verum etiam feculo eft gratulatus, cui exemplum (fic enim fcripfit) fimile antiquis contigiffet. Hæc utcunque fe habent, notiora, clariora, majora tu facies: quanquam non exigo, ut excedas actæ rei modum. Nam nec hiftoria debet egredi veritatem, & honefte factis veritas fufficit. Vale.

SECUNDI

EPISTOLARUM

LIBER OCTA V US.

I. C. PLINIUS SECUNDUS SEPTITIO

SUO S.

ITER TER commode explicui, excepto quod quidam ex meis adverfam valetudinem fervefcentibus actibus contraxerunt. Encolpus quidem lector, ille feria noftra, ille deliciæ, exafperatis faucibus pulvere fanguinem rejecit. Quam trifte hoc ipfi, quam acerbum mihi! fi is, cui omnis. ex ftudiis gratia, inhabilis ftudiis fuerit. Quis deinde libellos meos fic leget? fic amabit? quem aures meæ fic fequentur? Sed Dii lætiora promittunt. Stetit fanguis, refedit dolor. Præterea continens ipfe: Nos foliciti, medici diligentes. Ad hoc falubritas cœli, feceffus, quies, tantum falutis quantum otii pollicentur. Vale.

II. C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

ALII in prædia fua proficifcuntur, ut locupletiores revertantur; ego ut pauperior. Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus invitabat pretium, & quod tunc, & quod fore videbatur: fpes fefellit. Erat expeditum, omnibus remittere æqualiter, fed non fatis æquum. Mihi autem egregium inprimis videtur, ut foris, ita domi: ut in magnis, ita in parvis: ut in alienis, ita in fuis, agitare justitiam. Nam fi paria peccata, pares etiam laudes. Itaque omnibus quidem, nequis mihi non donatus abiret, partem octavam pretii, quo quis emerat, conceffi: deinde iis, qui ampliffimas fummas emptionibus occupaverant, feparatim confului. Nam & me magis juverant, & majus ipfi fecerant damnum. Igitur iis, qui pluris, quam decem millibus emerant, ad illam communem, & quafi publicam octavam, addidi decimam ejus fummæ, quæ decem millia excefferat. Vereor, ne parum exprefferim: apertius calculos oftendam. Si qui forte quindecim millibus emerant, hi & quindecim millium

octavam, & quinque millium decimam tulerunt. Præterea cum reputarem quofdam ex debito aliquantum, quofdam aliquid, quofdam nihil repofuiffe: nequaquam verum arbitrabar, quos non æquaffet fides folutionis, hos benignitate remiffionis æquari. Rurfus ergo iis qui folverant, decimam remifi. Per hoc enim aptiffime & in præteritum fingulis pro cujufque merito gratia referri, & in futurum omnes cum ad emendum, tum etiam ad folvendum allici videbantur. Magno mihi feu ratio hæc, feu facilitas ftetit: fed fuit tanti. Nam regione tota, & novitas remiffionis, & forma laudatur. Ex ipfis etiam, quos non una (ut dicitur) pertica, sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior & probior, tanto mihi obligatior abit, expertus non effe apud me, Εν δ ̓ ἐῇ τιμῇ ἡ μὲν κακὸς, ἠδὲ καὶ ἐσθλός. Vale.

III. C. PLINIUS SPARSO SUO S.

LIBRUM, quem noviffime tibi mifi, ex omnibus meis vel maxime placere fignificas. Eft eadem opinio cujufdam eruditiffimi: quo magis adducor, ut neutrum falli putem; quia non

« VorigeDoorgaan »