Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quas obvias quoque & contrario nifu in diverfa tendentes, transmittit & perfert: adeo validus ut illa qua properat, ipfe tanquam per folum planum remis non adjuvetur: idem ægerrime remis contifque fuperetur adverfus. Jucundum utrumque per jocum ludumque fluitantibus, ut flexerint curfum, laborem otio, otium labore variare. Rip fraxino multa, multa populo veftiuntur: quas perfpicuus amnis, velut merfas viridi imagine annumerat. Rigor aquæ certaverit nivibus, nec color cedit. Adjacet templum prifcum & religiofum. Stat Clitumnus ipfe amictus ornatusque prætexta. Præsens numen, atque etiam fatidicum, indicant fortes. Sparfa funt circa facella complura, totidemque Dei fimulacra: fua cuique veneratio, fuum nomen quibufdam vero etiam fontes. Nam præter illum, quafi parentem cæterorum, funt minores capite difcreti; fed flumini mifcentur, quod ponte tranfmittitur. Is terminus facri profanique. In fuperiore parte navigare tantum, infra etiam natare conceffum. Balineum Hifpellates, quibus illum locum Divus Aug. dono dedit, publice præbent, & hofpitium. Nec defunt villæ, quæ fecutæ fluminis amœni

tatem, margini infiftunt. In fumma, nihil erit ex quo non capias voluptatem. Nam ftudebis quoque, & leges multa multorum omnibus columnis, omnibus parietibus infcripta, quibus fons ille Deufque celebratur. Plura laudabis,

nonnulla ridebis, quanquam tu vero, quæ tua humanitas, nulla ridebis. Vale.

IX.

C. PLINIUS URSO SUO S.

OLIM non librum in manus, non ftylum fumpfi. Olim nefcio, quid fit otium, quid quies, quid denique illud iners quidem, jucundum tamen, nihil agere, nihil effe: adeo multa me negotia amicorum nec fecedere, nec ftudere patiuntur. Nulla enim ftudia tanti funt, ut amicitiæ officium deferatur: quod religiosissime cuftodiendum ftudia ipfa præcipiunt. Vale.

X. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO

SUO S.

QUO uo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc triftior audies, neptem tuam abortum feciffe, dum fe prægnantem effe puellariter ne

fcit: ac per hoc quædam cuftodienda prægnantibus omittit, facit omittenda : quem errorem magnis detrimentis expiavit, in fummum periculum adducta. Igitur ut necesse est, graviter accipias fenectutem tuam, quafi paratis pofteris deftitutam, fic debes agere Diis gratias, quod ita tibi in præfentia pronepotes negaverunt, ut fervarent neptem, illos reddituri: quorum nobis fpem certiorem hæc ipfa, quanquam parum profpere explorata, fœcunditas facit. Iifdem nunc ego te, quibus ipfum me hortor, moneo, confirmo. Neque enim ardentius tu pronepotes, quam ego liberos cupio: quibus videor à meo tuoque latere pronum ad honores iter, & ad audita latius nomina, & non fubitas imagines relicturus. Nafcantur modo, & hunc noftrum dolorem gaudio mutent. Vale.

XI. C. PLINIUS HISPULLE SUE S.

CUM affectum tuum erga fratris filiam cogito,

etiam materna indulgentia molliorem, intelligo prius tibi, quod eft pofterius, nunciandum, ut præfumpta lætitia folicitudini locum non relinquat: quanquam vereor, ne post gratulati

onem quoque in metum redeas: atque ita gaudeas periculo liberatam, ut fimul quod periclitata fit, perhorrefcas. Jam hilaris, jam fibi, jam mihi reddita, incipit refici, tranfmiffumque difcrimen convalefcendo remetiri. Fuit alioqui in fummo difcrimine (impune dixiffe liceat) fuit nulla fua culpa, ætatis aliqua; inde abortus, & ignorati uteri triste experimentum. Proinde & fi non contigit tibi defiderium fratris amiffi, aut nepote ejus, aut nepte folari, memento tamen dilatum magis iftud quam negatum, cum falva fit, ex qua sperari poteft. Simul excufa patri tuo cafum, cui paratior apud fœminas venia eft. Vale.

XII. C. PLINIUS MINUTIANO SUO S.

HUNC folum diem excufo. Recitaturus est Titinius Capito, quem ego audire nefcio magis debeam an cupiam. Vir eft optimus, & inter præcipua fæculi ornamenta numerandus: colit ftudia, ftudiofos amat, fovet, provehit, multorumque, qui aliqua componunt, portus, finus, præmium, omnium exemplum: ipfarum denique literarum jam fenefcentium reductor ac re

formator. Domum fuam recitantibus præbet, auditoria non apud fe tantum benignitate mira frequentat: mihi certe, fi modo in urbe eft, defuit nunquam. Porro tanto turpius gratiam non referre, quanto honeftior caufa referendæ. An fi litibus tererer, obftrictum effe me crederem obeunti ad vadimonia mea? nunc quia mihi omne negotium, omnis in ftudiis cura, minus obligor tanta fedulitate celebranti? in quo obligari ego, ne dicam foleo, certe maxime poffum. Quod fi illi nullam diem, nulla quafi mutua officia deberem, folicitarer tamen vel ingenio hominis pulcherrimo & maximo, & in fumma feveritate dulciffimo, vel honeftate materiæ. Scribit exitus illuftrium virorum, in iis quorundam mihi cariffimorum. Videor ergo fungi pio munere, quorumque exequias celebrare non licuit, horum quafi funebribus laudationibus, feris quidem, fed tanto magis veris, intereffe.

Vale.

XIII. C. PLINIUS GENIALI SUO S.

PROBO

quod libellos meos cum patre legisti.

Pertinet ad profectum tuum, à disértiffimo viro

« VorigeDoorgaan »