Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

difcere, quid laudandum, quid reprehendendum: fimul ita inftitui, ut verum dicere affuefcas. Vides quem fequi, cujus debeas implere veftigia. O te beatum! cui contigit unum atque idem optimum, & conjunctiffimum exemplar: qui denique eum potiffimum imitandum habes, cui natura effe te fimillimum voluit. Vale.

XIV. C. PLINIUS ARISTONI SUO S.

CUM fis peritiffimus & privati juris & publici, cujus pars fenatorium eft, cupio ex te potiffimum audire, erraverim in Senatu proxime, necne: non ut in præteritum (ferum enim) verum ut in futurum, fiquid fimile inciderit, erudiar. Dices, Cur quæris quod nosse debeas? Priorum temporum fervitus, ut aliarum optimarum artium, fic etiam juris Senatorii oblivionem quandam & ignorationem induxit. Quotus enim quifque tam patiens, ut velit difcere quod in ufu non fit habiturus? Adde quod difficile eft tenere, quæ acceperis, nifi exerceas. Itaque reducta libertas rudes nos & imperitos deprehendit, cujus dulcedine accenfi cogimur quædam facere ante quam noffe. Erat autem

antiquitus inftitutum, ut à majoribus natu, non auribus modo, verum etiam oculis difceremus, quæ facienda, mox ipfi, ac per vices quafdam tradenda minoribus haberemus. Inde adolefcentuli ftatim caftrenfibus ftipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum fequuntur, affuefcerent. Inde honores petituri adfiftebant curiæ foribus, & confilii publici fpectatores antequam confortes erant. Suus cuique parens pro magiftro, aut cui parens non erat, maximus quifque & vetuftiffimus pro parente. Quæ potestas referentibus? quod cenfentibus jus? quæ vis magiftratibus? quæ cæteris libertas? ubi cedendum? ubi refiftendum? quod filentii tempus? quis dicendi modus ? quæ diftinctio pugnantium fententiarum? quæ executio prioribus aliquid addentium? Omnem denique Senatorium morem, quod fideliffimum præcipiendi genus, exemplis docebantur. At nos juvenes fuimus quidem in caftris: fed cum fufpecta virtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, nulla militibus verecundia, nufquam imperium, nufquam obfequium, omnia foluta, turbata, atque etiam in contrarium verfa, poftremo oblivifcenda magis quam tenenda.

Iidem profpeximus curiam: fed curiam trepidam & elinguem, cum dicere quod velles, periculofum: quod nolles, miferum effet. Quid tunc difci potuit? quid didiciffe juvit, cum Senatus aut ad otium fummum, aut ad fummum nefas vocaretur? & modo ludibrio, modo dolori retentus, nunquam feria, triftia fæpe censeret? eadem mala jam Senatores, jam participes malorum multos per annos vidimus, tulimusque,, quibus ingenia noftra in posterum quoque hebetata, fracta, contufa funt. Breve tempus (nam tanto brevius omne, quanto fœlicius tempus) quod libet fcire quid fimus, libet exercere quod fumus. Quo juftius peto, primum ut erroris (fiquis eft error) tribuas veniam: deinde medearis fcientia tua, cui fuperfuit curæ, fic jura publica ut privata, fic antiqua ut recentia, fic rara ut affidua tractare. Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens, nihil esse ignotum patiebatur, genus quæftionis, quod adfero ad te, aut non fatis tritum, aut etiam inexpertum fuiffe. Hoc & ego excufatior, fi forte fum lapfus, & tu dignior laude, fi potes

id

quoque docere, quod in obfcuro est, an didi

ceris.

Referebatur de libertis Afranii Dextri Confulis, incertum fua, an fuorum manu, fcelere, an obfequio perempti. Hos alius, quis? Ego (fed nihil refert) poft quæftionem fupplicio liberandos, alius in infulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur. Quarum fententiarum tanta diverfitas erat, ut non poffent effe nifi fingulæ. Quid enim commune habet occidere, & relegare? non Hercule magis quam relegare & abfolvere: quanquam propior aliquanto eft fententiæ relegantis, quæ abfolverit, quam quæ occiderit. Utraque enim ex illis. vitam relinquit, hæc adimit: cum interim & qui morte puniebant, & qui relegabant, una fedebant, & temporaria fimulatione concordiæ difcordiam differebant. Ego poftulabam, ut tribus fententiis conftaret fuus numerus, nec fe brevibus induciis duæ jungerent. Exigebam ergo, ut qui capitali fupplicio afficiendos putabant, difcederent à relegante, nec interim contra abfolventes mox diffenfuri congregarentur, quia paululum referret, an idem difpliceret, quibus non idem placuiffet. Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem, qui libertos relegandos, fervos fupplicio afficiendos cenfu

iffet, coactum effe dividere fententiam : hunc autem, qui libertos morte mulctaret, cum relegante numerari. Nam fi oportuiffet dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam, quemadmodum poffet jungi fententia duorum tam diverfa cenfentium. Atque adeo permitte mihi, fic apud te, tanquam ibi: fic peracta re, tanquam adhuc integra, rationem judicii mei reddere; quæque tunc carptim, multis obftrepentibus dixi, nunc per otium jungere. Fingamus tres omnino judices in hanc caufam datos effe: horum uni placuiffe perire libertos; alteri, relegari; tertio, abfolvi utrum ne fententiæ duæ collatis viribus noviffimam periment, an feparatim unaquæque tantundem quantum altera valebit: nec magis poterit cum fecunda prima connecti, quam fecunda cum tertia? Igitur in Senatu quoque numerari tanquam contrariæ debent, quæ tanquam diverfæ dicuntur. Quod fi unus atque idem & perdendos cenferet & relegandos, num ex fententia unius & perire poffent & relegari? Num denique omnino una sententia putaretur, quæ tam diverfa conjungeret? Quemadmodum igitur cum alter puniendos, alter cenfeat rele

« VorigeDoorgaan »