Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vitum apparatus, & gravem fupellectilem, alibi inftrumenta ruris : ibi boves, aratra, rectores: hîc foluta & libera armenta: atque inter hæc arborum truncos, aut villarum trabes atque culmina, varie lateque fluitantia. Ac ne illa quidem loca malo vacaverunt, ad quæ non afcendit amnis. Nam pro amne imber affiduus, & dejecti nubibus turbines: prorupta opera, quibus pretiofa rura cinguntur : quaffata atque etiam decuffa monimenta. Multi ejufmodi cafibus debilitati, obruti, obtriti, & aucta luctibus damna. Ne quid fimile iftic, pro menfura periculi, vereor: teque rogo, fi nihil tale eft, quam maturiffime folicitudini meæ confulas: fed & fi tale, id quoque nuncies. Nam parvulum differt, patiaris adverfa, an expectes: nifi quod tamen eft dolendi modus, non eft timendi. Doleas enim quantum fcias accidiffe: timeas, quantum poffit accidere. Vale.

XVIII. C. PLINIUS RUFINO SUO S.

FALSUM eft nimirum, quod creditur vulgo, Teftamenta hominum fpeculum effe morum: cum Domitius Tullus longe melior apparuerit

morte, quam vita. Nam cum fe captandum præbuiffet, reliquit filiam hæredem, quæ illi cum fratre communis, quia genitam fratre adoptaverat. Profecutus eft nepotes plurimis jucundiffimifque legatis: profecutus etiam pronepotem. In fumma, omnia pietate pleniffima: ac tanto magis, quoniam inexpectata funt. Ergo varii tota civitate fermones: alii fictum, ingratum, immemorem loquuntur, feque ipfos, dum infectantur illum, turpiffimis confeffionibus produnt, qui de illo uti de patre, avo, proavo, quafi orbi, querantur: alii contra hoc ipfum laudibus ferunt, quod fit fruftratus improbas fpes hominum, quos fic decipere, pro moribus temporum, prudentia eft. Addunt etiam non fuiffe ei liberum, alio testamento mori: neque enim reliquiffe opes filiæ, fed reddidiffe, quibus auctus per filiam fuerat. Nam Curtius Mantia perofus generum fuum. Domitianum Lucanum (frater eft Tulli) fub ea conditione filiam ejus neptem fuam, inftituerat hæredem, fi effet manu patris emiffa. Emiferat pater, adoptaverat patruus: atque ita circumfcripto teftamento, confors frater in patris poteftate emancipatam filiam adoptionis

fraude revocaverat, & quidem cum opibus ampliffimis. Fuit alioqui fratribus illis quafi fato datum, ut divites fierent, invitiffimis à quibus facti funt. Quinetiam Domitius Afer, qui illos in nomen affumpfit, reliquit teftamentum ante octo & decem annos nuncupatum : adeoque poftea improbatum fibi, ut patris eorum bona profcribenda curaverit. Mira illius afperitas, mira felicitas horum: illius afperitas, qui numero civium excidit, quem focium etiam in liberis habuit: felicitas horum, quibus fucceffit in locum patris, qui patrem abftulerat. Sed hæc quoque hæreditas Afri, ut reliqua cum fratre quæfita, tranfmittenda erant filiæ fratris : à quo Tullus ex affe hæres inftitutus, prælatufque filiæ fuerat, ut reconciliaretur. Quo laudabilius teftamentum eft, quod pietas, fides, pudor, fcripfit: in quo denique omnibus affinitatibus, pro cujufque officio, gratia relata est, relata & uxori. Accepit amoeniffimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima & patientiffima : ac tanto melius de viro merita, quanto magis eft reprchenfa quod nupfit. Nam mulier natalibus clara, moribus proba, ætate declivis, diu vidua, mater olim, parum decore

fecuta matrimonium videbatur divitis fenis, ita perditi morbo, ut effe tædio poffet uxori, quam juvenis fanufque duxiffet. Quippe omnibus membris extortus & fractus, tantas opes folis oculis obibat: ac ne in lectulo quidem, nifi ab aliis movebatur. Quinetiam (fœdum miferandumque dictu) dentes lavandos fricandofque præbebat. Auditum eft frequenter ab ipfo, cum quereretur de contumeliis debilitatis fuæ, fe digitos fervorum fuorum quotidie lingere. Vivebat tamen, & vivere volebat, fuftentante maxime uxore, quæ culpam inchoati matrimonii in gloriam perfeverantia verterat. Habes omnes fabulas urbis. Nam funt venales tabulæ Tulli; expectatur auctio. Fuit enim tam copiofus, ut ampliffimos hortos, eodem quo emerat die, inftruxerit plurimis & antiquiffimis ftatuis. Tantum illi pulcherrimorum operum in horreis, quæ negligebantur. Invicem tu, fi quid iftic epiftola dignum, ne gravare fcribere. Nam cum aures hominum novitate lætantur, tum ad rationem vitæ exemplis erudimur. Vale.

XIX. C. PLINIUS MAXIMO SUO s.

Er gaudium mihi & folatium in literis: nihilque tam lætum, quod his lætius: nihil tam trifte, quod non per has fit minus trifte. Itaque & infirmitate uxoris, & meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum ftudia confugio, quæ præftant, ut adverfa magis intelligam, fed patientius feram. Eft autem mihi moris, quod fum daturus in manus hominum, ante amicorum judicio examinare, in primis tuo. Proinde, fi quando, nunc intende libro, quem cum hac epiftola accipies: quia vereor, ne ipse, ut triftis, parum intenderim. Imperare enim dolori ut fcriberem potui, ut vacuo animo lætoque, non potui. Porro ut ex ftudiis gaudium, fic ftudia hilaritate proveniunt. Vale.

XX.

C. PLINIUS GALLO SUO S.

AD quæ nofcenda iter ingredi, transmittere mare folemus, ea fub oculis pofita negligimus : feu quia ita natura comparatum, ut proxi

« VorigeDoorgaan »