Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

maxime præcipimus, repugnet. Quifquis ille, qualifcunque, fileatur: quem infignire, exempli nihil, non infignire, humanitatis plurimum refert. Vale.

XXIII. C. PLINIUS MARCELLINO SUO S.

OMNIA mihi ftudia, omnes curas, omnia avocamenta exemit, excuffit, eripuit dolor: quem ex morte Junii Aviti graviffimum cepi. Latum clavum in domo mea induerat: fuffragio meo adjutus in petendis honoribus fuerat: ad hoc ita me diligebat, ita verebatur, ut me formatore morum, me quafi magistro uteretur. Rarum hoc adolefcentibus noftris. Nam quotufquifque vel ætati alterius, vel auctoritati, ut minor cedit? Statim fapiunt, ftatim fciunt omnia: neminem verentur, imitantur neminem, atque ipfi fibi exempla funt. Sed non Avitus, cujus hæc præcipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur: hæc præcipua eruditio, quod difcere volebat. Semper ille aut de ftudiis aliquid, aut de officiis vitæ confulebat: femper ita recedebat, ut melior factus: & erat factus, vel eo quod audierat, vel quod omnino quæfi

A a

erat. Quod ille obfequium Serviano, exactiffimo viro, præftitit? quem Legatum Tribunus ita & intellexit, & cepit, ut ex Germania in Pannoniam tranfeuntem, non ut commilito, fed ut comes affectatorque fequeretur. Qua induftria, qua modeftia Quæftor Confulibus fuis (& plures habuit) non minus jucundus & gratus, quam ufui fuit? quo difcurfu, qua vigilantia hanc ipfam ædilitatem, cui præreptus eft, petiit? Quod vel maxime dolorem meum exulcerat: obverfantur oculis caffi labores, & infructuofæ preces, & honor, quem meruit. Tantum non redit animo ille latus clavus, in penatibus meis fumptus: redeunt illa prima, illa poftrema fuffragia mea, illi fermones, illæ confultationes. Afficior adolefcentia ipfius, afficior neceffitudinum cafu. Erat illi grandis natu parens, erat uxor, quam ante annum virginem acceperat: erat filia quam paulo ante fuftulerat. Tot fpes, tot gaudia dies unus in diverfa convertit. Modo defignatus ædilis, recens maritus, recens pater, intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam, ignaram avi, ignaramque patris reliquit. Accedit lacrymis meis, quod abfens & impen

dentis mali nefcius, pariter ægrum, pariter deceffiffe cognovi, ne graviffimo dolori timore confuefcerem. In tantis tormentis eram, cum fcriberem hæc, fcriberem fola. Neque enim. nunc aliud aut cogitare, aut loqui poffum. Vale.

XXIV. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

AMOR in te meus cogit, non ut præcipiam (neque enim præceptore eges) admoneam tamen, ut quæ fcis, teneas & obferves, aut fcias melius. Cogita te miffum in provinciam Achajam, illam veram & meram Græciam, in qua primum humanitas, literæ, etiam fruges inventæ effe creduntur: miffum ad ordinandum ftatum liberarum civitatum, id eft, ad homines maxime liberos, qui jus à natura datum virtute, meritis, amicitia: fœdere denique & religione tenuerunt. Reverere conditores Deos, nomina deorum: reverere gloriam veterem, & hanc ipfam fenectutem, quæ in homine venerabilis, in urbibus facra eft: Sit apud te honor antiquitatis, fit ingentibus factis, fit fabulis quoque. Nihil ex cujufquam dignitate,

nihil ex libertate, nihil etiam ex jactatione decerpferis. Habe ante oculos hanc effe terram, quæ nobis miferit jura, quæ leges non victa acceperit, fed petentibus dederit: Athenas effe, quas adeas: Lacedæmonem effe, quam regas: quibus reliquam umbram, & refiduum libertatis nomen eripere durum, ferum, barbarumque eft. Vides à medicis, quanquam in adversa valetudine nihil fervi ac liberi differant, mollius tamen liberos clementiufque tractari? Recordare quid quæque civitas fuerit: non ut defpicias, quod effe defierit. Abfit superbia, afperitas: nec timueris contemptum. An contemnitur, qui imperium, qui fafces habet? nifi qui humilis & fordidus, & qui fe primus ipse contemnit. Male vim fuam poteftas aliorum contumeliis experitur: male terrore veneratio acquiritur longeque valentior amor ad obtinendum, quod velis, quam timor. Nam timor abit, fi recedas, manet amor: ac fic, ut ille in odium, hic in reverentiam vertatur. Te vero etiam atque etiam (repetam enim) meminiffe oportet officii tui titulum, ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque fit ordinare ftatum liberarum civitatum. Nam quid ordinatione

civilius? quid libertate pretiofius? porro quam turpe, fi ordinatio everfione, libertas fervitute mutetur? Accedit quod tibi certamen eft tecum: onerat te Quæfturæ tuæ fama, quam ex Bithynia optimam revexifti: onerat teftimonium Principis: onerat Tribunatus, Prætura, atque hæc ipfa legatio, quafi præmium data. Quo magis nitendum eft, ne in longinquam provinciam, quam fuburbanam, ne inter fervientes, quam liberos, ne forte quam judicio miffus, ne rudis & incognitus, quam exploratus probatufque, humanior, melior, peritior fuiffe videaris. Cum fit alioqui, ut fæpe audifti, fæpe legifti, multo deformius amittere, quam non affequi laudem. Hæc velim credas, quod initio dixi, fcripfiffe me admonentem, non præcipientem, quanquam præcipientem quoque. Quippe non vereor in amore ne modum excefferim. Neque enim periculum eft, ne fit nimium quod effe maximum debet. Vale.

« VorigeDoorgaan »