Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

SECUNDI

EPISTOLARUM

LIBER

NONUS.

I. C. PLINIUS SECUNDUS MAXIMO

SÆPE te

SUO S.

ÆPE te monui, ut libros, quos vel pro te, vel in Blateram (immo & pro te & in illum: ita enim materia cogebat) compofuifti, quam maturiffime emitteres : quod nunc præcipue morte ejus audita, & hortor & moneo. Quamvis enim legeris multis, legendofque dederis, nolo tamen quenquam opinari defuncto demum inchoatos, quos incolumi eo peregifti. Salva fit tibi conftantiæ fama. Erit autem, fi notum æquis iniquifque fuerit, non poft inimici mortem fcribendi tibi natam effe fiduciam: fed jam paratam editionem morte præventam. Simul vitabis illud,

Οὐχ ὅσιον φθιμένοισιν ἐπ' ἀνδράσιν εὐχετάασθαι. Nam quod de vivente fcriptum, de vivente

recitatum eft, in defunctum quoque tanquam viventem adhuc editur, fi editur ftatim. Igitur fi quid aliud in manibus, differ: interim hoc perfice, quod nobis, qui legimus olim, abfolutum videtur, fed jam videatur & tibi, cujus cunctationem nec res ipfa defiderat, & temporis ratio præcedit.

Vale.

II. C. PLINIUS SABINO SUO S.

FACIS

ACIS jucunde, quod non folum plurimas epiftolas meas, verum etiam longiffimas flagitas, in quibus parcior fui, partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipfe multum diftringebar plerumque frigidis negotiis: quæ fimul & avocant animum & comminuunt, Præterea nec materia plura fcribendi dabatur: neque enim eadem noftra conditio, quæ M. Tullii, ad cujus exemplum nos vocas. Illi enim & copiofiffimum ingenium, & ingenio materiam, quâ varietas rerum, quâ magnitudo largiffime fuppetebat. Nos quam anguftis terminis claudamur, etiam tacente me perfpicis: nifi forte volumus fcholafticas tibi, atque (ut ita dicam) umbraticas literas mittere. Sed nihil

minus aptum arbitramur, cum arma veftra, cum caftra, cum denique cornua, tubas, fudorem, pulverem, foles cogitamus. Habes, ut puto, juftam excufationem, quam tamen dubito, an tibi probari velim. Erat enim summi amoris negare veniam brevibus epiftolis amicorum, quamvis fcias illis conftare rationem. Vale.

III. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

ALIUS alium, ego beatiffimum existimo, qui bonæ manfuræque famæ præfumptione perfruitur, certufque pofteritatis cum futura gloria vivit, ac mihi nifi præmium æternitatis ante oculos, pingue illud, altumque otium placeat. Etenim omnes homines arbitror oportere, aut immortalitatem fuam, aut mortalitatem cogitare: & illos quidem contendere, eniti: hos quiefcere, remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos, mifera fimul, & ingrata imagine induftriæ, ad mortalitatem fui pervenire. Hæc ego tecum, quæ quotidie mecum, ut definam mecum, fi diffenties tu: quanquam non diffenties, ut qui semper

præclarum aliquid, & immortale meditaris. Vale.

IV. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

VERERER ne immodicam orationem putares, quam cum hac epiftola accipies, nifi effet generis ejus ut fæpe incipere, fæpe definere videatur : nam fingulis criminibus fingulæ velut caufæ continentur. Poteris ergo undecunque inceperis, ubicunque defieris, quæ deinceps sequentur, & quafi incipientia legere, & quafi cohærentia: meque in univerfitate longiffimum, breviffimum, in partibus judicare. Vale.

V. C. PLINIUS TYRONI SUO S.

EGREGIE facis (inquiro enim, & perfevero) quod juftitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas: cujus præcipua pars eft honeftiffimum quemque complecti, atque ita à minoribus amari, ut fimul à principibus diligare. Plerique autem dum verentur, ne gratiæ potentium nimium impertiri videantur, finifteritatis, atque etiam malignitatis famam confequuntur,

« VorigeDoorgaan »