Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]
[blocks in formation]

Sæpe te monui, ut libros, quos vel pro te, vel in Blateram (immo & pro te & in illum : ita enim materia cogebat) composuisti, quam maturissime emitteres : quod nunc præcipue morte ejus audita, & hortor & moneo. Quamvis enim legeris multis, legendofque dederis, nolo tamen quenquam opinari defuncto demum inchoatos, quos incolumi eo peregisti. Salva fit tibi conftantiæ fama. Erit autem, fi notum æquis iniquisque fuerit, non post inimici mortem fcribendi tibi natam effe fiduciam : fed jam paratam editionem morte præventam. Simul vi

tabis illud,

Ουχ όσιον Φθιμένοισιν επ' ανδράσιν ευχετάασθαι. . Nam quod de vivente scriptum, de vivente

recitatum est, in defunctum quoque tanquam viventem adhuc editur, fi editur statim. Igitur fi quid aliud in manibus, differ : interim hoc perfice, quod nobis, qui legimus olim, abfolutum videtur, fed jam videatur & tibi, cujus cunctationem nec res ipsa desiderat, & temporis ratio præcedit. Vale.

II.

C. PLINIUS SABINO SUO S.

Facis

ACIS jucunde, quod non folum plurimas epistolas meas, verum etiam longissimas flagitas, in quibus parcior fui, partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipfe multum diftringebar plerumque frigidis negotiis : quæ simul & avocant animum & comminuunt, Præterea nec materia plura scribendi dabatur : neque enim eadem nostra conditio, quæ M. Tullii, ad cujus exemplum nos vocas. Illi enim & copiofiffimum ingenium, & ingenio materiam, quâ varietas rerum, quâ magnitudo largiflime suppetebat. Nos quam angustis terminis claudamur, etiam tacente me perspicis: nisi forte volumus scholasticas tibi, atque (ut ita dicam) umbraticas literas mittere. Sed nihil

[ocr errors][ocr errors]

minus aptum arbitramur, cum arma vestra, cum caftra, cum denique cornúa, tubas, fudorem, pulverem, soles cogitamus. Habes, ut puto, justam excufationem, quam tamen dubito, an tibi probari velim. Erat enim summi amoris negare veniam brevibus epistolis amicorum, quamvis fcias illis conftare rationem. Vale.

[ocr errors]

III. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Alius

LIUS alium, ego beatiffimum existimo, qui bonæ manfuræque famæ præsumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura glorią vivit, ac mihi nifi præmium æternitatis ante oculos, pingue illud, altumque otium placeat. Etenim omnes homines arbitror oportere, aut immortalitatem fuam, aut mortalitatem cogi. tare : & illos quidem contendere, eniti : hos quiescere, remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos, misera fimul, & ingrata imagine industriæ, ad mortalitatem sui pervenire. Hæc ego tecum, quæ quotidie mecum, ut desinam mecum, fi diffenties tu : quanquam non dissenties, ut qui semper,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

præclarum aliquid, & immortale meditaris. Vale.

IV. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac epistola accipies, nisi esset generis ejus ut fæpe incipere, fæpe desinere videatur : nam fingulis criminibus fingulæ velut caufa continentur. Poteris ergo undecunque inceperis, ubicunque desieris, quæ deinceps sequentur, & quasi incipientia legere, & quasi cohærentia : meque in universitate longissimum, brevissimum, in partibus judicare. Vale.

V.

C. PLINIUS TYRONI SUO S.

Egregie facis (inquiro enim, & persevero) quod juftitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas: cujus præcipua pars eft honeftiffimum quemque complecti

, atque ita à minoribus amari, ut fimul à principibus diligare. Plerique autem dum verentur, ne gratiæ potentium nimium impertiri videantur, finifteritatis, atque etiam malignitatis famam confequuntur,

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »