Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

à quo vitio tu longe receffifti: fcio. Sed temperare mihi non poffum, quo minus laudem fimilis monenti, quod eum modum tenes, ut difcrimina ordinum dignitatumque cuftodias: quæ fi confufa, turbata, permifta fint, nihil eft ipsa æqualitate inæqualius. Vale.

VI.

C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

OMNE hoc tempus inter pugillares ac libellos jucundiffima quiete tranfvifi. Quemadmodum, inquis, in urbe potuifti? Circenfes erant, quo genere fpectaculi ne leviffime quidem teneor. Nihil novum, nihil varium, nihil quod non femel fpectaffe fufficiat. Quo magis miror tot millia virorum tam pueriliter indentidem cupere. Currentes equos, infiftentes curribus homines videre. Si tamen aut velocitate equorum, aut hominum arte traherentur, effet ratio nonnulla. Nunc favent panno, pannum amant: etfi in ipfo curfu, medioque certamine, hic color illuc, ille huc transferatur, ftudium favorque tranfibit, & repente agitatores illos equos, illos quos procul nofcitant, quorum clamitant nomina relinquent. Tanta gratia,

tanta auctoritas in una viliffima tunica. Mitto apud vulgus, quod vilius tunica eft, fed apud quofdam graves homines: quos ego cum recordor in re inani, frigida, affidua tam insatiabiliter defidere, capio aliquam voluptatem, quod hac voluptate non capiar. Ac per hos dies libentiffime otium meum in literis colloco, quos alii otiofiffimis occupationibus perdunt. Vale.

VII. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

EDIFICARE te fcribis, bene eft: inveni patrocinium. Ædifico enim jam ratione, quia tecum. Nam hoc quoque non diffimile, quod ad mare tu, ego ad Larium lacum. Hujus in litore plures villæ meæ, fed duæ, ut maxime delectant, ita exercent. Altera impofita faxis more Bajano lacum profpicit: altera æque more Bajano lacum tangit. Itaque illam tragœdiam, hanc, appellare comoediam foleo: illam, quod, quafi cothurnis: hanc, quod quafi focculis fuftinentur. Sua utrique amœnitas, & utranque poffidenti ipfa diverfitate jucundior. Hæc lacu propius, illa latius utitur: hæc unum

finum molli curvamine amplectitur, illa editiffimo dorfo duos dirimit: illic recta geftatio longo limite fuper litus extenditur, hîc fpatiofiffimo xyfto leviter inflectitur: illa fluctus non fentit, hæc frangit: ex illa poffis defpicere pifcantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo, ac pene etiam de lectulo, ut è navicula jacere. Hæ mihi caufæ utrique, quæ defunt, aftruendi: ob ea, quæ fuperfunt. Etfi quid ego, rationem tibi, apud quem pro ratione erit idem facere? Vale.

VIII. C. PLINIUS AUGURINO SUO S.

Si laudatus à te, laudare te cœpero, vereor ne non tam proferre judicium meum, quam referre gratiam videar. Sed licet videar, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime tamen illa, quæ de nobis. Accidit hoc, una eademque de caufa. Nam & tu, quæ de amicis optime fcribis, & ego quæ de me, ut optima lego. Vale.

2

IX. C. PLINIUS COLONI SUO S.

UNICE probo, quod Pompeii Quintiani morte

tam dolenter afficeris, ut amiffi caritatem defiderio extendas: non ut plerique, qui tantum viventes amant, feu potius amare se fimulant, ac ne fimulant quidem, nifi quos florentes vident. Nam miferorum non fecus ac defunctorum oblivifcuntur. Sed tibi perennis fides, tantaque in amore conftantia, ut finiri, nifi tua morte, non poffit. Et Hercules, is fuit Quintianus, quem diligi deceat exemplo ipfius. Felices amabat, miferos tuebatur, defiderabat amiffos. (am illa quanta probitas in ore? quanta inrmone cunctatio? quam pari libra gravitas, conitafque? quod ftudium literarum? quod judicium? qua pietate cum diffimillimo patre vivebat, cum non obftabat illi, quo minus vir optimus videretur, quod erat optimus filius? Sed quid dolorem tuum exulcero? quanquam fic amafti viventem, ut hoc potius, quam de illo fileri velis, à me præfertim cujus prædicatione putas vitam ejus ornari, me

moriam prorogari, ipfamque illam, qua eft raptus, ætatem poffe reftitui. Vale.

X. C. PLINIUS TACITO SUO S.

CUPIO præceptis tuis parere, fed aprorum tanta penuria eft, ut Minervæ & Dianæ, quas ais pariter colendas, convenire non poffit. Itaque Minervæ tantum ferviendum eft, delicate tamen, ut in feceffu, & æftate. In via plane nonnulla leviora, ftatimque delenda, ea garrulitate, qua fermones in vehiculo feruntur, extendi. His quædam addidi in villa, cum aliud non liberet. Itaque poëmata quiefcunt, quæ tu inter nemora, & lucos commodiffime perfici putas. Oratiunculam unam & alteram retractavi, quanquam id genus operis inamabile, inamænum, magifque laboribus ruris, quam voluptatibus fimile. Vale.

XI.

C. PLINIUS GEMINIO SUO S.

EPISTOLAM tuam jucundiffimam recepi, eo maxime, quod aliquid ad te scribi volebas, quod libris inferi poffet. Obveniat materia, vel hæc

« VorigeDoorgaan »