Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

QUA

UA intentione, quo ftudio, qua denique memoria legeris libellos meos, epistola tua ostendit. Ipse igitur exhibes negotium tibi, qui elicis & invitas, ut quamplurima communicare tecum veliin. Faciam, per partes tamen, & quasi digesta, ne istam ipfam memoriam, cui gratias ago, affiduitate & copia turbem, oneratamque & quasi oppreffam cogam pluribus singula, pofterioribus priora dimittere. Vale.

XIX.

C. PLINIUS RUFONI SUO S.

Significas legiffe te in quadam epistola
mea, juffiffe Virginium Rufum infcribi sepulchro
fuo,
Hic fitus est Rufus, pulso qui Vindice quondam

Imperium afferuit, non fibi, fed patriæ. Reprehendis, quod jufferit, addis etiam, melius, rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monimentum fibi fieri: meque ad extremum, quid de utroque sentiam, consulis. Utrumque dilexi. Miratus fum magis quem

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tu reprehendis, mirarisque, atque ita miratus
ut non putarem fatis unquam laudari poffe,
cujus nunc mihi fubeunda defenfio eft. Om-
nes ego, qui magnum aliquod memorandumque
fecerunt, non modo venia, verum etiam laude
dignissimos judico, fi immortalitatem, quam
meruêre, fectantur : victurique nominis famam
fupremis etiam titulis prorogare nituntur. Nec
facile

quenquam, nifi Virginium invenio, cujus
tanta in prædicando verecundia, quanta gloria
ex facto. Ipse sum teitis familiariter ab eo di-
lectus probatusque, semel omnino me audiente
provectum, ut de rebus suis hoc unum referret,
ita fecum aliquando Cluvium locutum, Scis
Virgini qua historia fides debeatur : proinde fi
quid in historiis meis legis aliter ac velles, rogo
ignofcas. Ad hoc fic illum, Cluvine tu ignoras,
ideo me fecisse, quod feci, ut effet liberum vobis
scribere, quæ libuisset? Agedum hunc ipsum
Frontinum in hoc ipfo, in quo tibi parcior vi-
detur & pressior, comparemus. Vetuit extrui
monimentum: sed quibus verbis ? Impensa
monimenti supervacua eft, memoria nostri dura-
bit, fi vitam meruimus. An restrictius arbitra-
ris per orbem terrarum legendum, dare dura-

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

turam memoriam fuam, quam uno in loco duobus verficulis fignare quod feceris? Quanquam non habeo propositum, illum reprehendendi, sed hunc tuendi, cujusque poteft apud te justior effe defensio, quam ex collatione ejus quem prætulisti. Meo quidem judicio neuter culpandus, quorum uterque ad gloriam pari cupiditate, diverso itinere contendit :' alter, dum expetit debitos titulos: alter, dum mavult videri contempfiffe. Vale.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Tua vero epistola tanto mihi jucundior fuit, quanto longior erat, præsertim cum de libellis meis totá loqueretur : quos tibi voluptati effe non miror, cum omnia nostra, perinde ac nos ames. Ipfe cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam expectaveram, colligo, fi colligere est nonnunquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu multum, obrepere urbanis qui nunc rufticis præfunt, meque notariis & lectoribus reliquerunt. Vale.

XXI. C. PLINIUS SABINIANO SUO S.

Libertus tuus, cui fuccensere te dixeras, venit ad me, advolutusque pedibus meis tanquam tuis hæsit: flevit multum, multumque rogavit, multum etiam tacuit: in fumma, fecit mihi fidem poenitentiæ. Vere credo emendatum, quia deliquiffe fentit. Irafceris, scio, & irafceris merito, id quoque fcio: fed tunc præcipua mansuetudinis laus cum iræ causa justissima eft. Amafti hominem, & fpero amabis: interim fufficit ut exorari te finas. Licebit rursus irasci, fi meruerit: quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adolescentiæ ipfius, remitte lacrymis, remitte indulgentiæ tuæ : ne torseris illum, ne torseris etiam te. Torqueris enim cum tam lenis irasceris. Vereor ne videar non rogare, fed cogere, fi precibus ejus meas junxero. Jungam tamen tanto plenius & effufius, quanto ipsum acrius severiusque corripui, districte minatus nunquam me poftea rogaturum. Hoc illi, quem terreri oportebat, tibi non idem. Nam fortaffe iterum rogabo,

iterum impetrabo: fit modo tale, ut rogare me, ut præstare te deceat. Vale.

XXII.

C. PLINIUS SE VERO SUO S.

MAGNA

me solicitudine affecit Passieni Pauli valetudo, & quidem plurimis justissimisque de causis. Vir est optimus, honeftiffimus, noftri amantissimus. Præterea in literis veteres æmulatur, exprimit, reddit, Propertium in primis, à quo genus ducit, vera foboles : eoque simillima illi, in quo ille præcipuus. Si elegos ejus. in manum fumpferis, leges opus tersum, molle, jucundum & plane in Propertii domo fcriptum. Nuper ad lyrica deflexit: in quibus ita Horatium, ut in illis illum alterum effingi putes : fi quid in ftudiis cognatio valet, & hujus propinquum: magna varietas, magna mobilitas. Amat, ut qui verissime : dolet, ut qui impatientissime : laudat, ut qui benignissime : ludit, ut qui facetiffime. Omnia denique tanquam fingula absolvit. Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio, non minus æger animo, quam corpore ille. Tandem illum, tandem me recepi. Gratulare mihi, gratulare etiam literis ipsis, quæ

« VorigeDoorgaan »