Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ex periculo ejus tantum difcrimen adierunt, quantum ex falute gloriæ confequentur. Vale.

XXIII. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

FREQUENTER agenti mihi evenit, ut Centumviri, cum diu fe intra judicium, auctoritatem, gravitatemque tenuiffent, omnes repente quafi victi coactique confurgerent, laudarentque. Frequenter è fenatu famam, qualem maxime optaveram, retuli: nunquam tamen majorem cepi voluptatem, quam nuper ex fermone Cornelii Taciti. Narrabat fediffe fecum Circenfibus proximis equitem Romanum. Hunc poft varios eruditofque fermones requififfe, Italicus es, an provincialis? fe refpondiffe, Nofti me, & quidem ex ftudiis. Ad hoc illum, Tacitus es, an Plinius? Exprimere non poffum, quam fit jucundum mihi, quod nomina noftra quafi literarum propria, non hominum, literis redduntur: quod uterque noftrum his etiam ex ftudiis notus, quibus aliter ignotus eft. Accidit aliud ante pauculos dies fimile. Recumbebat mecum vir egregius Fabius Rufinus, fuper eum municeps ipfius, qui illo die primum in urbem

venerat: cui Rufinus demonftrans hunc ? multa deinde de ftudiis noftris Plinius eft, inquit. Verum fat magnum laboris mei fructum. An henes jure lætatus eft, quod illum ita demoftravit, ὗτός ἐςι Δημοσθέν lebritate nominis mei gaudere non d vero & gaudeo, & gaudere me di enim vereor, ne jactantior videar, aliorum judicium, non meum profe tim apud te, qui nec ullius invid & faves noftris. Vale.

XXIV. C. PLINIUS SABINIAN

BENE fecifti, quod libertum ali carum, reducentibus epiftolis meis, in animum recepifti. Juvabit certe juvat primum, quod te tal in ira regi poffis: deinde, quod t tribuis, ut vel auctoritati meæ precibus indulgeas. Igitur & lau ago. Simul in pofterum moneo, ribus tuorum, & fi non fuerit qu placabilem præftes. Vale.

[ocr errors]

XXV. C PLINIUS MAMILIANO SUO S.

QUERERIS

QUERERIS de turba caftrenfium negotiorum, & tanquam fummo otio perfruare, lufus & ineptias noftras legis, amas, flagitas, meque ad fimilia condenda non mediocriter incitas. Incipio enim ex hoc genere ftudiorum non folum oblectationem, verum etiam gloriam petere, poft judicium tuum viri graviffimi, eruditiffimi, ac fuper ifta veriffimi. Nunc me rerum actus modice, fed tamen diftringit, quo finito aliquid earundem camœnarum in istum benigniffimum finum mittam. Tu pafferculis & columbulis noftris inter aquilas veftras dabis pennas, fi tamen & fibi & tibi placebunt: fi tantum fibi, continendos cavea, nidove curabis. Vale.

XXVI. C. PLINIUS LUPERCO suo s.

DIXI de quodam oratore feculi nostri, recto

quidem & fano, fed parum grandi & ornato, ut opinor, apte. Nihil peccat, nifi quod nihil` peccat. Debet enim orator erigi, attolli, inter

C c

dum etiam effervefcere, efferri, ac fæpe accedere ad præceps. Nam plerumque altis & excelfis adjacent abrupta: tutius per plana, fed humilius & depreffius iter: frequentior currentibus, quam reptantibus lapfus. Sed his non labentibus nulla laus, illis nonnulla laus, etiamfi labantur. Nam ut quafdam artes, ita eloquentiam nihil magis, quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in fumma nituntur, quantos foleant excitare clamores, cum jam jamque cafuri videntur. Sunt enim maxime mirabilia, quæ maxime infperata, maxime periculofa, utque Græci magis exprimunt παράβολα, ideo nequaquam par gubernatoris eft virtus, cum placido & cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo illaudatus, inglorius fubit portum: at cum ftridunt funes, curvatur arbor, gubernacula gemunt, tunc ille clarus & diis maris proximus. Cur hæc? quia vifus es mihi in fcriptis meis annotaffe quædam, ut tumida, quæ ego fublimia: aut improba, quæ ego audentia aut nimia, quæ ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert reprehendenda annotes, an infignia. Omnis enim advertit, quod eminet, & extat, fed acri intentione di

judicandum eft, immodicum fit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potiffimum attingam, quem tandem alterutram in partem poteft fugere

Et

Βράχε δ' εὐρεῖα χθῶν,

̓Αμφὶ δ ̓ ἐσάλπιγξε μέγας ερανός.

Περι δ ̓ ἔγχῶ ἐκέκλιτο.

Et totum illud:

Ὡς δ ̓ ὅτε χείμαῤῥοι ποταμοὶ κατ ̓ ὄρεσφι ῥέοντες, Ἐς μισγάγκειαν συμβάλλετον ὄμβριμον ὕδωρο Sed opus eft examine & libra, incredibilia fint hac, & immania, an magnifica & cceleftia. Nec nunc ego me his fimilia aut dixiffe, aut poffe dicere puto, non ita infanio: fed hoc intelligi volo, laxandos effe eloquentiæ frenos, nec anguftiffimo gyro ingeniorum impetus refringendos. Etenim alia conditio oratorum, alia poëtarum. Quafi vero M. Tullius minus audeat, quanquam hunc omitto, neque enim ambigi puto. Sed Demofthenes ipfe ille norma oratoris, & regula, num fe cohibet & comprimit cum dicit illa notiffima, ἄνθρωποι μιαροί, καὶ κόλακες, καὶ ἀλάφορες. Et rurfus, &' γὰρ λίθοις ἐτείχισα τὴν πόλιν εἰ δὲ πλίνθοις ἐγώ. Et ftatim,

« VorigeDoorgaan »