Pagina-afbeeldingen
PDF

deponere, iterum fubire, trepidantemque perferre, primum in altum, mox fle&it ad litus, redditque terrae, & aequalibus. Serpit per Coloniam fama : concurrere omnes, ipfum puerum tanquam miraculum afpicere, interrogare, audire, narrare. Poftero die obfident litus, profpeétant mare : & fi quid eft mari fimile : natant pueri, inter hos ille, fed cautius. Delphinus rurfus ad tempus, rurfus ad puerum venit. Fugit ille cum cæteris. Delphinus quafi invitet, revocet, exilit, mergitur, variofgue orbes implicitat, expeditque. Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec homines innutritos mari fubiret timendi pudor, accedunt, & alludunt, & appellant, tangunt etiam, pertrectantque præbentem. Crefcit audacia experimento. Maxime puer qui primus expertus eft, adnatat, natanti infilit tergo : fertur, referturque : agnofci fe, amari putat, amat ipfe : neuter timet, neuter timetur. Hujus fiducia, manfuetudo illius augetur: necnon alii pueri dextra, lævaque fimul eunt hortantes, monentefque. Ibat una (id quoque mirum) Delphinus alius tantum fpeétator & comes. Nihil enim fimile, aut faciebat, aut patiebatur : fed alterum illum

:

ducebat, reducebat, ut puerum cæteri pueri, incredibile, tam verum tamen, quam priora, Delphinum geftatorem, colluforemque puerorum in terram quoque extrahi folitum, arenif

que ficcatum ubi incaluifet, in mare revolvi.

Conftat O&tavium Avitum, legatum Proconfulis, in litus edućto religione prava fuperfudiffe unguentum: cujus illum novitatem, odoremque in altum refugiffe : nec nifi poft multos dies vifum languidum & moeftum, mox redditis viribus, priorem lafciviam, & folita ministeria repetiffe. Confluebant ad spectaculum omnes magiftratus, quorum adventu & mora, modica Refp. novis fumptibus atterebatur. Poftremo locus ipfe quietem fuam fecretumque perdebat. Placuit occulte interfici, ad quod coibatur. Haec tu qua miferatione, qua copia deflebis, ornabis, attolles? quanquam non est opus affingas aliquid, aut adftruas, fufficit ne ea, quae funt vera, minuantur. Vale.

xxxiv. c. PLINIUS TRANQUILLO sUo s.

Explica aeftum meum. Audio me male legere duntaxat verfus. Orationes enim com

modius, fed tanto minus verfus. Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis, experiri libertum +meum. Hoc quoque familiare, quod elegi, non bene, fed melius fcio le&turum, fi tamen non fuerit perturbatus. Eft enim tam novus le&or, quam ego poëta. Ipfe nefcio quid illo legente interim faciam, fedeam defixus & mutus, & fimilis otiofo: an ut quidam, quæ pronunciabit, murmure, oculis, manu profequar ? Sed puto me non minus male faltare, qùam legere. Iterum dicam, explica aeftum meum, vereque refcribe: num fit melius peffime legere, quam ifta vel non facere, vel facere. Vale.

XXXV. C. PLINIUS OPPIO SUO S.

Limruw quem mififti recepi, & gratias ago: fum tamen hoc tempore occupatiffimus. Ideo nondum eum legi, cum alioqui validiffime cupiam: fed eam reverentiam, cum literis ipfis, tum fcriptis tuis debeo, ut fumere illa, nifi vacuo animo, irreligiofum putem. Diligentiam tuam in retraétandis operibus valde probo. Eft tamen aliquis modus : primum, quod nimia cura deterit magis, quam emendat: deinde,

[ocr errors][ocr errors]

quod nos à recentioribus revocat, fimulque nec abfolvit priora, & inchoare pofteriora non patitur. Vale.

XXXVI , C, PLINI US FUSCO SUO S.

Quxris quemadmodum in Thufcis diem aeftate difponam : Evigilo, cum libuit, plerumque circa horam primam, faepe ante, tardius raro, claufae feneftræ manent. Mire enim filentio, & tenebris animus alitur ab iis quæ avocant, abdu&tus, & liber, & mihi reli&tus : non oculos animo, fed animum oculis fequor, qui eadem, quæ mens vident, quoties non vident alia. Cogito fi quid in manibus, cogito ad verbum fcribenti emendantique fimilis : nunc pauciora, nunc plura, ut vel difficile vel facile componi, tenerive potuerunt. Notarium voco, & die admiffo, quæ formaveram di&to, abit, rurfufque revocatur, rurfufque remittitur. Ubi hora quarta vel quinta: (neque enim certum, dimenfumque tempus,) ut dies fuafit, in xyftum me, vel cryptoporticum confero, reliqua meditor & di&to, vehiculum afcendo. Ibi quoque idem, quod ambulans aut jacens, durat inten

tio, mutatione ipfa refe&ta paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamve clare & intente, non tam vocis caufa, quam ftomachi lego, pariter tamen & illa firmatur. Iterum ambulo, ungor, exerceor, lavor. Coenanti mihi fic cum uxore vel paucis, liber legitur: poft coenam, comoedi aut lyriftes: mox cum meis ambulo, quorum numero funt eruditi. Ita variis fermonibus vefpera extenditur, & quanquam longissimus dies, cito conditur. Nonnunquam ex hoc ordine aliqua mutantur. Nam fi diu tacui, vel ambulavi, poft fomnum demum le&tionemque, non vehiculo, fed quod brevius, quia velocius, equo geftor. Interveniunt amici ex proximis oppidis, partemque diei ad fe trahunt, interdumque laffato mihi, opportuna interpellatione fubveniunt. Venor aliquando, fed non fine pugillaribus, vel quamvis nihil ceperim, non nihil referam. Datur & colonis, ut videtur ipfis, non fatis temporis, quorum mihi agreftes querelae literas noftras, & ifthaec urbana opera commendant. Vale.

« VorigeDoorgaan »