Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tatis exuerint. Nifi tamen auribus noftris bibliopolæ blandiuntur. Sed fane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis ftudia nostra commendent. Vale.

III. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.

QUID agit Comum, tuæ, meæque deliciæ ?

quid fuburbanum amoeniffimum? quid illa porticus, verna femper? quid wλatavшv opaciffimus? quid Euripus viridis, & gemmeus ? quid fubjectus, & ferviens lacus? quid illa mollis, & tamen folida geftatio? quid balneum illud, quod plurimus fol implet & circumit? quid triclinia illa popularia? quid illa paucorum? quid cubicula diurna nocturnaque? poffidentne te, & per vices partiuntur? An, ut folebas, intentione rei familiaris obeundæ, crebris excurfionibus avocaris : fi te poffident, felix beatusque es: fin minus, unus ex multis. Quin tu (tempus eft enim) humiles & fordidas curas aliis mandas: & ipfe te in alto ifto pinguique feceffu ftudiis adferis. Hoc fit negotium tuum, hoc otium, hic labor, hæc quies, in his vigilia, in his etiam fomnus re

ponatur. Effinge aliquid & excude, quod fit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum poft te alium atque alium dominum fortientur. Hoc nunquam tuum definet effe, fi femel cœperit. Scio, quem animum, quod horter ingenium. Tu modo enitere, ut tibi ipfe fis tanti, quanti videberis aliis, fi tibi fueris.

Vale.

IV. C. PLINIUS POMPEIE CELERINÆ

SOCRUI S.

QUANTUM

UANTUM copiarum in Ocriculano, in Narnienfi, in Carfulano, in Perufino tuo, in Narnienfi vero etiam balineum, ex epiftolis meis (nam jam tuis opus non eft) una illa brevis & vetus fufficit. Non, me hercule, tam mea funt, quæ mea funt, quam quæ tua: hoc tamen differunt, quod folicitius & intentius tui me, quam mei excipiunt. Idem fortaffe eveniet tibi, fi quando in noftra diverteris : quod velim facias, primum ut perinde tu noftris rebus, ac nos tuis, perfruaris: deinde, ut mei expergifcantur aliquando, qui me fecure, ac prope negligenter expectant. Nam mitium dominonorum apud fervos ipfa confuetudine metus

exolefcit: novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis, quam per ipfos laborant. Vale.

V. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.

VIDISTINE

IDISTINE quenquam Marco Regulo timidiorem, humilioremque poft Domitiani mortem : fub quo non minora flagitia commiferat, quam fub Nerone, fed tectiora. Cœpit vereri ne fibi irafcerer: nec fallebatur, irafcebar. Ruftici Aruleni periculum foverat, exultaverat morte, adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rufticum infectatur, atque etiam Stoicorum fimiam appellat. Adjicit Vitelliana cicatrice ftigmofum. Agnofcis eloquentiam Reguli. Lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Metius Carus, Quid tibi cum meis mortuis? nunquid ego aut Craffo aut Camerino moleftus fum? quos ille fub Nerone accufaverat. Hæc me Regulus dolenter tuliffe credebat: ideoque etiam cum recitaret librum, non adhibuerat. Præterea reminifcebatur quam capitaliter ipfum me apud centumviros laceffiffet. Aderam Arrio

nilla Timonis uxori, rogatu Aruleni Ruftici : Regulus contra. Nitebamur nos in parte caufæ fententia Vectii Modefti optimi viri: is tunc in exilio erat à Domitiano relegatus. Ecce ibi Regulus. Quæro, inquit, Secunde: quid de Modefto fentias. Vides quod periculum, fi refpondiffem bene: quod flagitium, fi male. Non poffum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuiffe. Refpondebo, inquam, quid fentiam, fi de hoc centumviri judicaturi funt. Rurfus ille, Quæro, quid de Modesto fentias. Iterum ego, Solebant teftes in reos, non in damnatos interrogari. Tertio ille, Non jam quid de Modesto, fed quid de pietate Modefti fentias, quæro. Quæris, inquam, quid sentiam? at ego ne interrogare quidem fas puto de quo pronuntiatum eft. Conticuit: me laus, & gratulatio fecuta eft, quod nec famam meam aliquo refponfo utili fortaffe, inhonefto tamen læferam, nec me laqueis tam infidiofæ interrogationis involveram. Nunc ergo confcientia exterritus apprehendit Cæcilium Celerem, mox Fabium Juftum rogat, ut me fibi reconcilient: nec contentus pervenit ad Spurinam. Huic fuppliciter (ut eft, cum timet abjec

tiffimus) Rogo, inquit, mane videas Plinium domi, fed plane mane. (Neque enim diutius ferre folicitudinem poffum) & quoquo modo efficias, ne mihi irafcatur. Evigilaveram. Nuntius à Spurina; Venio ad te: Immo ego ad te. Coimus in porticum Liviæ. Cum alter ad alterum tenderemus, exponit Reguli mandata, addit preces fuas, ut decebat optimum virum pro diffimillimo: Parce inquiens. Cui ego, Difpicies ipfe quid renuntiandum Regulo putes. Te decipi à me non oportet. Expecto Mauricum (nondum enim ab exilio venerat) ideo nihil alterutram in partem refpondere tibi poffum, facturus quicquid ille decreverit. Illum enim effe hujus confilii ducem, me comitem decet. Paucos poft dies ipfe me Regulus convenit in prætoris officio. Illuc me perfecutus secretum petit. Ait timere fe, ne animo meo penitus hæreret, quod in centumvirali judicio aliquando dixiffet, cum refpondet mihi & Satrio Rufo, Satrius Rufus, cui eft cum Cicerone amulatio: & qui contentus non eft eloquentia feculi noftri. Refpondi, nunc me intelligere maligne dictum, quia ipfe confiteretur: cæterum potuiffe honorificum exiftimari. Eft enim, inquam,

« VorigeDoorgaan »