Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tantum indulgentiæ beneficio, referre grat parem poffum. Quare rogo, des ei civitat Romanam. Eft enim peregrinæ condition manumiffus à peregrina. Vocatur ipfe Harp cras, patronam habuit Thermuthin Theonis quæ jam pridem defuncta eft. Item rogo de jus Quiritium libertis Antoniæ Maximillæ, ornatiffimæ fœminæ, Heliæ, & Antonia Harmeridi: quod à te, petente patrona, peto,

V. C. PLINIUS TR. IMP. S.

EXPRIMERE, Domine, verbis non poffum, quantum me gaudio adfecerint epiftolæ tuæ, ex quibus cognovi, te Harpocrati Iatraliptæ meo etiam Alexandrinam civitatem tribuiffe, quamvis fecundum inftitutionem principum non temere eam dare propofuiffes. Effe autem Harpocram νόμε μεμφιτικό, indico tibi : roga ergo indulgentiffime Imp. ut mihi ad Pompejum Plantam, præfectum Ægypti, amicum tuum, fic ut promififti, epiftolam mittas: obviam iturus, quo maturius Domine exoptatiffime, adventus tui gaudio frui poffim. Rogo permittas mihi quam longiffime occurrere tibi.

VI. C. PLINIUS TR. IMP. S.

PRO ROXIMA infirmitas mea, Domine, obligavit me Pofthumio Marino medico, cui parem gratiam referre beneficio tuo poffum, fi precibus meis ex confuetudine bonitatis tuæ indulferis. Rogo ergo ut propinquis ejus des civitatem, Chryfippo Mithridatis, uxorique Chrysippi Stratonicæ Epigoni. Item liberis ejufdem Chryfippi Epigono & Mithridati, ita ut fint in patris potestate, utque iis in libertos fervetur jus patronorum. Item rogo indulgeas jus Quiritium L. Satrio Abascantio, & P. Cæfio Phosphoro, & Panchariæ Soteridi, quod à te, volentibus patronis, peto.

VII. C. PLINIUS TR. IMP. S.

Scio, Domine, memoriæ tuæ, quæ eft benefaciendi tenaciffima, preces noftras inhærere, quia tamen in hoc quoque fæpe indulfifti, admoneo fimul & impenfe rogo, ut Actium Suram prætura exornare digneris, cum locus vacet, ad quam fpem alioqui quietiffimum hortatur &

natalium fplendor, & fumma integritas in paupertate, & ante omnia felicitas temporum, quæ bonam confcientiam civium tuorum ad usum indulgentiæ tuæ provocat & extollit.

VIII. C PLINIUS TR. IMP. S.

Cum fciam, Domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere, tam boni principis judicio exornari, rogo, dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum, vel feptemviratum, quia vacant, adjicere digneris, ut jure facerdotii precari deos pro te publice poffim, quos nunc precor pietate privata.

IX. C. PLINIUS TR. IMP. S.

VICTORIA tuæ, optime Imp. maximæ, pulcherrimæ, antiquiffimæ, & tuo nomine, & Reipubl. gratulor: deofque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam lætus fequatur eventus, ut virtutibus tantis gloria imperii & novetur, & augeatur.

X. C. PLINIUS TR. IMP. S.

SERVILIUS Pudens legatus Domine viii. Cal. Decemb. Nicomediam venit, meque longæ expectationis folicitudine liberavit.

XI. C. PLINIUS TR. IMP. S.

ROSIANUM Geminum, Domine, arctiffimo vinculo mecum tua in me beneficia junxerunt. Habui enim illum quæftorem in confulatu, mei fumme obfervantiffimum expertus: tantam mihi poft confulatum reverentiam præftat, ut publicæ neceffitudinis pignora, privatis cumulet officiis. Rogo ergo ut ipfi apud te pro dignitate ejus, precibus meis faveas: cui, & fiquid credis, indulgentiam tuam dabis, dabit ipfe operam, ut in his quæ ei mandaveris, majora mereatur. Parciorem me in laudando facit, quod fpero tibi & integritatem ejus, & probitatem, & induftriam non folum ex ejus honoribus, quos in urbe fub oculis tuis geffit, verum etiam ex commilitio effe notiffimam. Illud unum, quod propter caritatem ejus nondum

mihi videor fatis plene feciffe, etiam atque etiam facio: teque Domine rogo, gaudere me exornata quæftoris mei dignitate, id eft per illum mea, quam maturiffime velis.

XII. C. PLINIUS TR. IMP. S.

DIFFICILE eft Domine exprimere verbis, quantam perceperim lætitiam, quod & mihi & focrui meæ præftitifti, ut ad finem confulatus Coelium Clementem in hanc provinciam transferres. Ex illo enim menfuram beneficii tui penitus intelligo, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui referre gratiam parem nec audeo quidem, quamvis maxime debeam: itaque ad vota confugio, deosque precor, ut iis quæ in me affidue confers, non indignus exiftimer.

XIII. C. PLINIUS TR. IMP. S.

SCRIPSIT mihi, Domine, Lycormas libertus tuus, ut fi qua legatio à Bofphoro veniffet urbem petitura, ufque in adventum fuum retineretur. Et legatio quidem duntaxat in eam civi

« VorigeDoorgaan »